Traité des principes (De principiis) (page 4)

Origène · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — trad. Rufin · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

1. Hæc quidem quæ superius disseruimus, generali nobis sermone digesta sint, per consequentiam magis intellectuum quam definito dogmate petractata atque discussa de rationabilibus naturis, post eum locum quem de Patre et Filio et Spiritu sancto pro nostris viribus exposuimus. Nunc ergo videamus quæ sint de quibus disserere in consequentibus convenit secundum dogma nostrum, id est secundum Ecclesiæ fidem. Omnes animæ atque omnes rationabiles naturæ factæ sunt vel creatæ, sive sanctæ sint, sive nequam; quæ omnes secundum propriam naturam incorporeæ sunt: sed et per hoc ipsum quod incorporeæ sunt, nihilominus factæ sunt; quoniam quidem omnia a Deo per Christum facta sunt, sicut generaliter Joannes docet in Evangelio, dicens: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso fac» tum est nihil.» Per species autem et numeros ordinemque describens ea quæ facta sunt, Paulus Apostolus disserit hoc modo, quo omnia ostendat facta esse per Christum, dicens: «Et omnia in ipso creata sunt quæ in cœlis sunt» et quæ in terra, sive visibilia, sive invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et ipse est caput.» Manifeste ergo in Christo et per Christum facta esse omnia et creata pronuntiat, sive visibilia quæ sunt corporalia, sive invisibilia, quæ non alia etiam arbitror quam incorporeas spiritualesque virtutes. Horum autem quæ vel corporea vel incorporea generaliter dixerat,

ut mihi videtur, in sequentibus enumerat species, id est Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes. Hæc autem a nobis prædicta sint volentibus per ordinem ad inquisitionem solis et lunæ vel stellarum per consequentiam pervenire: utrum etiam ipsa inter principatus haberi conveniat pro eo quod dicuntur in ἀρχὰς, id est, in principatum diei facta, vel noctis; an putanda sint istum solum habere principatum diei ac noctis, quas illuminando officium gerunt, non tamen sint de illo ordine principatuum principes.

Verumtamen cum dicitur quia omnia per ipsum facta sunt, et in ipso creata sunt omnia, sive quæ in cœlis sunt sive quæ sunt in terra, non potest dubitari quod etiam ea quæ in firmamento sunt, quod cœlum utique appellatur, in quo luminaria ista posita esse dicuntur, inter cœlestia numerentur. Tum deinde cum omnia facta esse vel creata, et in his quæ facta sunt, nihil esse quod non bonum malumque recipiat, atque utriusque capax sit, evidenter sermo disputationis invenerit; quomodo putabitur consequens quod etiam nostrum quidam de sole et luna vel sideribus opinantur, ut inconvertibiles sint, et contrarii incapaces? Idque nonnulli etiam de sanctis Angelis, hæretici vero etiam de animabus quæ apud illos spiritualis naturæ appellantur, existimaverunt. Primo ergo videamus quid ipsa ratio de sole et luna ac stellis inveniat, si rectum est quod quidam putant, convertibilitatis eos esse alienos, et quantum fieri potest de sanctis Scripturis primum adhibeatur assertio. Job namque ita videtur ostendere, quod non solum C stella possunt esse subditæ peccatis, verum etiam quod mundæ non sint a contagione peccati. Ita namque scriptum est: «Stellæ quoque non sunt mundæ in conspectu ejus.» Quod non utique de corporis earum splendore sentitur; verbi causa, ut si diceremus, Vestimentum non est mundum

quod si ita intelligatur, ad conditoris sine dubio revocatur injuriam, si quid immundum in splendore earum corporis accusetur. Si enim per industriam suam, neque lucidius sibi corpus assumere, neque minus purum per desidiam poterunt, cur quasi non mundæ stella culpentur, si neque, quia mundæ sunt, laudabuntur?

Sed ut hæc manifestius intelligi possint, etiam illud primo debemus inquirere, si animantia hæc esse et rationabilia intelligi fas est; tum deinde utrum animæ ipsarum pariter cum suis corporibus extiterunt, an anteriores suis corporibus videantur: sed et post consummationem sæculi si intelligendum est eas relaxandas esse corporibus; et sicut nos cessamus ab hac vita, si ita etiam ipsæ a mundi illuminatione cessabunt. Quamvis hoc inquirere audaciæ cujusdam videatur, quoniam tamen captandæ veritatis studio provocamur, quæ possibilia nobis sunt, secundum gratiam Spiritus sancti scrutari et pertentare non videtur absurdum. Putamus ergo posse ea per hoc animantia designari, quod et mandata dicuntur accipere a Deo, quod utique non nisi rationabilibus animantibus fieri solet. Ait ergo: Mandatum ego omnibus stellis præcepi. Quæ autem sunt ista præcepta? scilicet ut unumquodque astrum suo ordine suisque cursibus indultæ sibi quantitatis splendorem præbeat mundo. Aliis enim qui vocantur planetæ, moventur ordinibus, aliis hi quos ἀπλανεῖς vocant. In quo id manifestissime ostenditur, quod neque motus illius corporis sine anima effici potest; neque quæ animantia sunt, possunt aliquando esse sine motu. Stellæ vero cum tanto ordine ac tanta ratione moveantur, ut in nullo prorsus cursus earum aliquando visus sit impeditus, quomodo non est ultra omnem stoliditatem tantum ordinem, tantamque disciplinæ ac rationis observantiam dicere ab irrationabilibus exigi vel expleri? Apud Hieremiam sane etiam regina cœli luna esse nominatur. Quod si animantes sunt stella, et rationabiles animantes, sine dubio videbitur inter eas et profectus aliquis et decessus. Hoc enim quod ait Job: «Stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus 2,» talem mihi quemdam videtur indicare intellectum.

Jam vero ea quæ animantia esse et rationabilia, consequentia disputationis invenit, utrum cum corporibus pariter animata videantur eo tempore, cum dicit Scriptura quia fecit Deus duo luminaria magna, et luminare majus in principatum diei, et luminare minus in principatum» noctis, et stellas:» an non cum ipsis corporibus, sed extrinsecus factis jam corporibus inseruit spiritum, pervidendum est. Ego quidem suspicor extrinsecus insertum esse spiritum, sed operæ pretium videbitur de Scripturis hoc ostendere. Nam per conjecturam facilis assertio esse videbitur Scripturarum autem testimoniis utique difficilius affirmatur. Nam per conjecturas ita possibile est ostendi. Si hominis anima, quæ utique inferior est dum hominis anima est, non cum corporibus ficta, sed extrinsecus proprie probatur inserta, multo magis eorum animantium quæ cœlestia designantur. Nam quantum ad homines spectat, quomodo cum corpore simul ficta anima videbitur ejus qui in ventre suum fratrem supplantavit, id est Jacob? Aut quomodo simul cum corpore ficta est anima, vel plasmata ejus qui, adhuc in ventre matris suæ positus, repletus est Spiritu sancto? Joannem dico tripudiantem in utero matris, et magna se exultatione jactantem pro eo quod salutationis. vox Mariæ ad aures Elizabeth suæ matris advenerat. Quomodo cum corpore simul ficta est et plasmata etiam illius anima qui, antequam in utero formaretur, notus esse Deo

dicitur, et antequam de vulva procederet, sanctificatus est ab eo? Ne forte non judicio, nec pro meritis replere aliquos Deus videatur Spiritu sancto, et sanctificare non merito. Et quomodo effugiemus illam vocem quæ ait: «Numquid injustitia est apud Deum? Absit. Vel illud: >Numquid personarum acceptio est apud Deum?» Hoc enim consequitur eam defensionem quæ animas subsistere simul cum corporibus asseverat. Quantum ergo ex comparatione humani status concipi potest, consequens puto multo magis hæc de cœlestibus sentienda, quæ etiam in hominibus ratio ipsa et Scripturæ auctoritas videtur ostendere.

Sed videamus si quam proprie etiam de ipsis cœlestibus significantiam jam apud Scripturam sanctam possimus invenire. Paulus Apostolus ait ita, quoniam, inquit, vanitati creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.» Cui obsecro vanitati creatura subjecta est, vel quæ creatura, vel quomodo non volens, vel sub qua spe? quo autem modo ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis? Sed et alibi ipse Apostolus ait: «Nam expectatio creaturæ revelationem filiorum Dei expectat.» Et iterum alibi ait: «Non solum autem nos, sed et ipsa creatura congemiscit, et condolet usque nunc. D Unde inquirendum est qui sit gemitus, vel qui sint dolores ejus. Et primo ergo videamus quæ est vanitas cui creatura subjecta est. Ego quidem arbitror non esse aliam vanitatem quam corpora: nam, licet æthereum sit corpus astrorum, tamen est materiale. Unde et Salomon mihi universam corpoream naturam velut onerosam quodammodo, et

vigorem spirituum retardantem hoc modo videtur appellare: «Vanitas vanitatum et omnia vanitas, dixit Ecclesiastes. Omnia vanitas: respexi enim, inquit, et vidi universa» quæ sub sole sunt, et ecce omnia vanitas. ›» Huic ergo vanitati creatura subjecta est, illa præcipue creatura quæ utique maximum in hoc mundo et egregium operis sui obtinet principatum; id est, sol et luna et stellæ vanitati subjecta dicuntur, corporibus indita, atque ad illuminandi officium humano generi deputata. «Et non, inquit, volens creatura hæc vanitati subjecta est.» Non enim voluntate exhibendum suscepit ministerium vanitati, sed quoniam volebat ille qui subjiciebat, propter eum qui subjecit, promittentem his qui non voluntate vanitati subdebantur, quod expleto magnifici operis ministerio liberabuntur ab hac servitute corruptionis et vanitatis, cum redemptionis gloriæ filiorum Dei tempus advenerit. Qua spe accepta, et quam promissionem complendam sperans universa creatura congemiscit nunc interim utpote etiam affectum habens erga eos quibus ministrat, et condolet per patientiam quæ promissa sunt sperans. Intuere etiam illud, si forte aptari potest illa vox Pauli his qui, licet non volentes, pro voluntate tamen ejus qui subjecit, et pro repromissionum spe vanitati subjecti sunt, qua ait: «Optarem enim resolvi, vel» redire, et esse cum Christo: multo enim melius.» Puto enim quia similiter possit etiam sol dicere quia «optarem» resolvi vel redire et esse cum Christo: multo enim melius.» Et Paulus quidem addit: «Sed permanere in carne magis necessarium propter vos;» sol vero potest dicere: Permanere autem in hoc cœlesti et lucido corpore magis necessarium, propter revelationem filiorum Dei. Eadem sane etiam de luna et stellis sentienda sunt et dicenda. Videamus nunc quæ sit etiam libertas creaturæ, vel quæ absolutio servitutis. Cum tradiderit Christus regnum Deo et Patri, tunc etiam ista animantia cum prius regnum Christi fuerint effecta, simul cum omni regno etiam Patri regnanda tradentur: ut cum Deus erit omnia in omnibus, etiam ista cum sint ex omnibus, sit et in istis Deus sicut in omnibus.

Simili quoque ratione etiam de Angelis utendum puto, nec existimandum quoniam fortuito accidat ut illi Angelo illud injungatur officium, verbi gratia, ut Raphaëlo curandi et medendi opus, Grabrielo bellorum providentia, Michaëlo mortalium preces supplicationesque curare; hæc enim officia promeruisse eos non aliter putandum est, quam ex suis quemque meritis et pro studiis ac virtutibus quæ ante mundi hujus compagem gesserint, suscepisse: tum deinde in archangelico ordine illud vel illud officii genus unicuique deputatum; alios vero in Angelorum ordine meruisse describi, et agere sub illo vel illo Archangelo, vel illo duce, vel principe ordinis sui. Quæ omnia, ut dixi, non fortuito atque indiscrete, sed aptissimo et justissimo Dei judicio ordinata sunt, et pro meritis disposita ipso judicante et probante: ut illi quidem Angelo Ephesiorum committi Ecclesia debeat, illi vero alii Smyrnensium; et ille quidem Angelus ut sit Petri, alius vero ut sit Pauli: tum demum per singulos minimorum qui sunt in Ecclesia, qui vel qui, ascribi singulis debeant Angeli qui etiam quotidie videant faciem Dei: sed et quis debeat esse Angelus qui circumdet in circuitu timentium Deum. Quæ utique omnia non casu neque fortuito geri, neque quia naturaliter tales facti sunt, existimandum est, ne etiam in hoc factoris inæqualitas accusetur: sed pro meritis et virtutibus ac pro uniuscujusque vigore et ingenio deferri a justissimo et æquissimo moderatore omnium credendum est Deo.

De his vero qui naturas esse spirituales diversas affirmant, aliquid dicamus, ne forte incurramus in illas ineptas atque impias fabulas eorum qui naturas spirituales diversas et ob hoc a diversis conditoribus institutas, tam in cœlestibus quam etiam inter animas hominum fingunt: dum et uni eidemque conditori diversas naturas rationabilium creaturarum ascribi videtur absurdum, sicut vere absurdum est, et causam tamen ejus diversitatis ignorant. Aiunt enim consequens non videri ut unus atque idem conditor nulla extante causa meritorum, aliis potestatem dominationis injungat, alios subjiciat dominantibus, aliis tribuat principatum, alios subjectos faciat principibus esse. Quæ utique omnia, ut ego existimo, consequentia rationis hujus quam supra exposuimus, redarguit atque confutat, per quam causa diversitatis ac varietatis in singulis quibusque creaturis ostenditur ex ipsarum motibus vel ardentioribus, vel pigrioribus, secundum virtutem, vel secundum malitiam, non ex dispensantis inæqualitate descendere. Sed quo facilius hæc ita esse in cœlestibus agnoscantur, de his quæ inter homines gesta sunt, vel geruntur, proferamus exempla, ut consequenter ex visibilibus etiam invisibilia contemplemur. Paulum vel Petrum sine dubio spiritualis naturæ fuisse confirmant. Cum ergo contra pietatem Paulus egisse inveniatur, in eo quod persecutus est Ecclesiam Dei; cumque Petrus peccatum tam grave commiserit, ut ancilla ostiaria interrogante se cum juramento affirmarit nescire se quis sit Christus: quomodo isti, qui secundum illos spirituales sunt, in peccata hujusmodi corruerunt; maxime cum soleant frequenter asserere, et dicere quoniam «non potest arbor bona malos fructus facere?» Et si utique arbor bona non potest fructus malos facere, secundum ipsos vero de radice bonæ arboris erant Petrus et Paulus; quomodo istos fructus tam péssimos attulisse putandi sunt? Quod si responderint ea quæ comminisci solent, quoniam non Paulus persecutus est, sed alius nescio quis qui erat in Paulo; neque Petrus negavit, sed alius negavit in Petro: quare Paulus, si nihil peccaverat, dixit quia «non sum dignus vocari Apostolus,» quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei 2?» cur autem et Petrus alio peccante ipse flevit amarissime? Ex quo omnes quidem illorum ineptiæ arguentur.

Secundum nos vero nihil est in omni rationabili creatura, quod non tam boni quam mali sit capax. Sed non continuo, quia dicimus nullam esse naturam quæ non possit recipere malum, idcirco confirmamus omnem naturam recepisse malum, id est malam effectam: sicut est dicere quod omnis hominis natura recipit ut possit navigare, non tamen ex eo etiam omnis homo navigabit; et iterum omni homini possibile est discere artem grammaticam vel medicinam, non tamen idcirco ostenditur omnis homo vel medicus esse, vel grammaticus: ita si dicimus nullam esse naturam quæ non possit recipere malum, non tamen continuo etiam recepisse malum designatur. Secundum nos namque ne diabolus quidem ipse incapax fuit boni: non tamen idcirco quia potuit recipere bonum, etiam voluit, vel virtuti operam dedit. Sicut enim per hæc quæ de Prophetis exempla protulimus, edocetur, fuit aliquando bonus, cum in paradiso Dei in medio Cherubim versaretur. Sicut ergo iste habuit quidem in se vel virtutis recipiendæ vel malitiæ facultatem, et a virtute declinans tota se mente convertit ad malum ita etiam cæteræ creaturæ cum utriusque habeant

facultatem, pro arbitrii libertate fugientes malum, adhærent bono. Nulla igitur natura est quæ non recipiat bonum vel malum, excepta Dei natura quæ bonorum omnium fons est, et Christi; sapientia enim est, et sapientia utique stultitiam recipere non potest; et justitia est, justitia autem nunquam profecto injustitiam capiet; et Verbum est vel ratio, quæ utique irrationabilis effici non potest: sed et lux est, et lucem certum est quod tenebræ non comprehendant. Similiter quoque et natura Spiritus sancti, quæ sancta est, non recipit pollutionem: naturaliter enim vel substantialiter sancta est. Si qua autem alia natura sancta est, ex assumptione hoc vel inspiratione Spiritus sancti habet ut . sanctificetur, non ex sua natura hoc possidens, sed accidens sibi, propter quod et decidere potest quod accidit. Ita et accidentem justitiam quis habere potest, unde et decidere eam possibile est. Sed et sapientiam quis accidentem nihilominus habet, quamvis in nostra positum sit potestate, studio nostro et vitæ merito, si sapientiæ operam damus, effici sapientes, et si semper id studii geramus, semper sapientiæ participemus, et id nobis vel plus vel minus accidat, sive pro merito vitæ, sive pro studii quantitate. Benignitas enim Dei, secundum quod se dignum est, provocat omnia, et attrahit ad beatum finem illum ubi decidit et aufugit omnis. dolor, et tristitia, et gemitus.

Puto ergo, secundum quod mihi videtur, quod præcedens disputatio sufficienter ostenderit quod non indiscreto vel fortuito aliquo casu, vel Principatus teneant principatum, vel cæteri ordines suum quisque sortiatur officium, sed pro meritis suis gradum dignitatis hujus adepti sunt, licet non sit nostrum vel scire vel quærere qui illi actus fuerint per quos in istum ordinem venire meruerint. Sed hoc tantum scire sufficit ad Dei æquitatem et justitiam demonstrandam, quia secundum sententiam Apostoli Pauli, « personarum acceptio non est apud Deum,» qui potius omnia pro meritis singulorum profectibusque dispensat. Neque ergo Angelorum officium nisi ex merito constat, neque Potestates nisi ex profectu suo agunt potestatem, neque quæ nominantur Sedes, id est judicandi vel regendi potestates, id nisi ex meritis administrant; neque Dominationes contra meritum dominantur: et est unus iste summus et excellentissimus ordo in cœlestibus rationabilis creaturæ gloriosa officiorum varietate dispositus. Similiter sane etiam de adversariis virtutibus sentiendum est, quæ se in id loci atque officii præbuerunt, ut hoc quod principatus, vel potestates, vel mundi rectores tenebrarum, vel spiritualia nequitiæ, vel spiritus maligni, vel dæmonia immunda sunt, non substantialiter id habeant, neque quia tales etiam creati sunt, sed pro motibus suis et profectibus quibus in scelere profecerunt, hos malitiæ sortiti sunt gradus. Et est alter iste ordo rationabilis creaturæ, qui se ita præceps nequitiæ dedit, ut revocari nolit magis quam non possit, dum scelerum rabies jam libido est, et delectat. Tertius vero creaturæ rationabilis ordo est earum quæ ad humanum genus replendum aptæ judicantur a Deo, id est animæ hominum, per profectum etiam in illum Angelorum ordinem assumptæ ex quibus quosdam videmus assumi, illos videlicet qui filii Dei facti fuerint, vel filii resurrectionis, vel hi qui dereliquerint tenebras, et dilexerint lucem, et facti fuerint filii lucis; vel hi qui omnem pugnam superantes, et pacifici effecti, filii pacis et filii Dei fuerint; vel qui mortificantes membra sua quæ sunt super terram, et transcendentes non solum corpoream naturam, verum etiam animæ ipsius ambiguos fragilesque motus adjunxerint se Domino, facti ex integro spiritus, ut sint cum illo unus spiritus semper, cum ipso singula quæque discernentes, usquequo perveniant in hoc ut perfecte effecti

spirituales omnia discernant per hoc quod in omni sanctitate illuminati sensu per Verbum et sapientiam Dei a nullo penitus possint discerni. Illa sane nos nequaquam recipienda censemus, quæ et a quibusdam superfluo vel requiri vel astrui solent; id est, quod animæ in tantum sui decessum veniant, ut naturæ rationabilis ac dignitatis oblitæ etiam in ordinem irrationabilium animantium, vel bestiarum, vel pecudum devolvantur: pro quibus etiam quasdam ex Scripturis commentitias afferre astructiones solent, id est quod vel pecus cui se mulier contra naturam subjecerit, in reatum pariter cum muliere devocetur ac lapidari pariter jubeatur; vel quod taurus cornupeta lapidari nihilominus præcipitur; sed et quod Balaam asina os ejus Deo aperiente locuta est, et subjugale mutum in hominum voce respondens arguit prophetæ dementiam. Quas nos non solum non suscipimus, sed et omnes has assertiones eorum contra fidem nostram venientes refutamus atque respuimus. Verumtamen suo loco et tempore confutato hoc perverso dogmate et depulso, ea quæ de sanctis Scripturis ab illis prolata sunt, qualiter intelligi debeant exponemus.

Consequens nunc videtur, licet omnia quæ superiori libello disserta sunt, de mundo atque ejus ordinatione disserta sint, proprie tamen de ipso mundo pauca repetere, id est de initio ejus ac fine, vel his quæ inter initium ac finem ejus per divinam Providentiam dispensantur, seu de his qui ante mundum facta vel post mundum facienda putantur. In quo hoc primum evidenter apparet, quod omnis status ejus, qui est varius ac diversus, non solum ex rationabilibus et divinioribus naturis, et ex diversis corporibus constet, sed ex mutis animantibus, id est feris, bestiis, pecudibus, et avibus, atque omnibus quæ in aquis vivunt; tum deinde ex locis, id est cœli vel cœlorum, et terræ vel aquæ; sed et ex eo qui medius est aëre, vel quem ætherem dicunt, atque ex omnibus quæ procedunt vel nascuntur ex terra. Cum ergo tanta sit mundi varietas, atque in ipsis rationabilibus animantibus sit tanta diversitas, propter quam etiam omnis reliqua varietas ac diversitas putanda est extitisse: quam causam aliam dici oportebit qua mundus extiterit, præcipue si intueamur illum finem per quem omnia restituenda in statum initii sui, libro superiori dissertum est? Quod utique si consequenter dictum videtur, quam aliam, ut diximus, causam putabimus tantæ hujus mundi diversitatis, nisi diversitatem ac varietatem motuum ac prolapsuum eorum qui ab illa initii unitate atque concordia in qua

a Deo primitus procreati sunt, deciderunt, et ab illo bonitatis statu commoti atque distracti, diversis dehinc animorum motibus ac desideriis agitati, unum illud et indiscretum naturæ suæ bonum pro intentionis suæ diversitate in varias deduxerunt mentium qualitates?

Deus vero per ineffabilem sapientiæ suæ artem omnia quæ quoquomodo fiunt, ad utile aliquid, et ad communem omnium transformans ac reparans profectum, has ipsas creaturas quæ a semetipsis in tantum animorum varietate distabant, in unum quemdam revocat operis studiique consensum, ut diversis licet motibus animorum, unius tamen mundi plenitudinem perfectionemque consumment, atque ad unum perfectionis finem varietas ipsa mentium tendat. Una namque virtus est quæ omnem mundi diversitatem constringit et continet, atque in unum opus varios agit motus, ne scilicet tam immensum mundi opus dissidiis solveretur animorum. Et propter hoc opinamur parentem omnium Deum pro salute universarum creaturarum suarum per ineffabilem Verbi sui ac sapientiæ rationem ita hæc singula dispensasse, ut singuli quique spiritus, vel animi, vel quoquomodo appellandæ sunt rationabiles subsistentiæ, non contra arbitrii libertatem, vi in aliud quam motus mentis suæ ageret, cogerentur, et per hoc adimi ab his videretur liberi facultas arbitrii: quod utique qualitatem jam naturæ ipsius immutabat: et diversi motus propositi earum ad unius mundi consonantiam competenter atque utiliter aptarentur, dum aliæ juvari indigent, aliæ juvare possunt, aliæ vero proficientibus certamina atque agones movent, in quibus eorum probabilior haberetur industria, et certior post victoriam reparati gradus statio teneretur quæ per difficultates laborantium constitisset.

Quamvis ergo in diversis sit officiis ordinatus, non tamen dissonans atque a se discrepans mundi totius intelligendus est status: sed sicut corpus nostrum unum ex multis membris aptatum est, et ab una anima continetur, ita et universum mundum velut animal quoddam immensum atque immane opinandum puto, quod quasi ab una anima virtute Dei ac ratione teneatur. Quod etiam a sancta Scriptura indicari arbitror per illud quod dictum est per Prophetam: «Nonne cœlum et terram ego repleo, dicit Dominus?» et iterum: «Coelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum;» et quod Salvator dixit, cum ait non jurandum «neque per cœlum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est;» sed et illud quod ait Paulus cum apud Athenienses concionaretur, dicens quoniam «in ipso vivimus, et movemur, et sumus ".» Quomodo enim in Deo vivimus, et movemur, et sumus, nisi quod virtute sua universum constringit et continet mundum? Quomodo autem cœlum sedes Dei est, et terra scabellum pedum ejus, sicut ipse Salvator pronuntiat, nisi quia et in cœlo et in terra virtus ejus replet universa sicut et dicit Dominus? Quomodo ergo parens omnium Deus universum mundum virtutis plenitudine repleat atque contineat, ex his quæ ostendimus, non puto quemquam difficulter annuere. Jam sane quoniam diversos motus rationabilium creaturarum, variasque sententias causam dedisse diversitatis mundo huic, sermo superioris disputationis ostendit, videndum ne forte similis initio exitus quoque huic mundo conveniat. Dubium enim non est quin finis ipsius in diversitate multa adhuc et varietate reperiendus sit, quæ utique varietas in hujus mundi fine deprehensa causas rursus diversitatum alterius mundi post hunc futuri occasionesque præstabit.

Quod si hæc ita esse ordo disputationis invenit, consequens nunc videtur, quoniam mundi diversitas sine corporibus subsistere non potest, naturæ corporeæ discutere rationem. Ex rebus ipsis apparet quod diversam variamque permutationem recipiat natura corporea, ita ut possit ex omnibus in omnia transformari: sicut, verbi gratia dixerim, lignum in ignem vertitur, et ignis in fumum, et fumus in aërem. Sed et olei liquor in ignem mutatur. Escæ quoque ipsæ, vel hominum vel animalium, nonne eamdem permutationis causam declarant? Nam quodcumque illud est quod per cibum sumpserimus, in corporis nostri substantiam vertitur. Sed et qualiter aqua mutetur in terram, vel in aërem, et aër rursus in ignem, vel ignis in aërem, vel aër in aquam, quamvis non sit difficultas exponere, tamen in præsenti loco ea sufficit tantummodo commemorasse volenti corporalis materiæ discutere rationem. Materiam ergo intelligimus quæ subjecta est corporibus, id est ex qua inditis atque insertis qualitatibus corpora subsistunt. Qualitates autem quatuor dicimus: calidam, frigidam, aridam, humidam. Quæ quatuor qualitates, id est materiæ, insertæ, quia materia propria ratione extra has esse invenitur quas supra diximus qualitates, diversas corporum species efficiunt. Hæc tamen materia quamvis, ut supra diximus, secundum suam propriam rationem sine qualitatibus sit, nunquam tamen subsistere extra qualitatem invenitur. Hanc ergo materiam quæ tanta et talis est ut sufficere ad omnia mundi corpora quæ esse Deus voluit queat, et conditori ad quascumque formas velit et species famularetur in omnibus et serviret, recipiens in se qualitates quas ipse voluisset imponere, nescio quomodo tanti ac tales viri ingenitam, id est non ab ipso Deo factam conditore omnium putaverunt, sed fortuitam quamdam ejus naturam virtutemque dixerunt. Et miror quomodo isti culpent eos qui vel opicificem Deum, vel providentiam hujus universitatis negant, et impie eos sentire arguunt, quod tantum mundi opus arbitrentur sine

opifice vel provisore constare; cum ipsi quoque similem culpam impietatis incurrant, ingenitam dicentes esse materiam, Deoque ingenito coæternam. Secundum hanc ergo rationem si ponamus, verbi gratia, materiam non fuisse, ut isti asserunt dicentes quia Deus non potuerit aliquid facere cum nihil esset, sine dubio futurus erat otiosus, materiam non habens ex qua posset operari, quam ei non sua provisione, sed fortuito sentiunt affuisse videturque eis quod hoc quod fortuito inventum est, sufficere ei potuerit ad tanti operis molem, et ad suæ virtutis potentiam, quod totius sapientiæ suæ suscipiens rationem distingueretur ac formaretur ad mundum. Quod mihi perabsurdum videtur, et eorum esse hominum qui virtutem atque intelligentiam ingenitæ naturæ penitus ignorant. Sed ut rationem rerum possimus dilucidius intueri, concedatur paulisper non fuisse materiam; et Deum, cum nihil esset prius, fecisse ut essent ea quæ esse voluit: quid putabimus quia meliorem, aut majorem, aut alterius generis materiam facturus esset Deus, quam ex sua virtute et sapientia proferebat, ut esset quæ ante non fuerat? an inferiorem et deteriorem? an similem atque eamdem ut est illa quam isti ingenitam dicunt? Et puto cuivis facillime pateat intellectus, quod neque melior neque inferior potuisset mundi formas speciesque suscipere, nisi talis fuisset qualis ista est quæ suscepit. Et quomodo ergo non videbitur impium id ingenitum dicere quod, si factum a Deo credatur, tale sine dubio invenitur quale et illud est quod ingenitum dicitur.

Ut autem etiam ex Scripturarum auctoritate hæc ita se habere credamus, audi quomodo in Machabæorum libris, ubi mater septem martyrum unum ex filiis cohortatur ad toleranda tormenta, de hoc dogmate confirmatur; ait enim: «Rogo te, fili, respice cœlum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et videns hæc scito, quia Deus hæc omnia cum non essent, fecit.» Sed et in libro Pastoris in primo mandato ita ait: «Primo omnium crede quia unus est Deus qui omnia creavit atque composuit, et fecit ex eo quod nihil erat, ut essent universa.» Fortassis ad hoc respicit etiam illud quod in Psalmis scriptum est, quia «ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.» Nam quod ait quia «ipse dixit, et facta sunt,» videtur ostendere substantiam dici eorum quæ sunt; quod vero ait: « Manda» vit, et creata sunt,» de qualitatibus dictum videtur quibus substantia ipsa formata est.

Hoc in loco quærere solent quidam, utrum sicut ingenitum Filium generat Pater, et Spiritum sanctum profert, non quasi qui ante non erat, sed quia origo et fons Filii vel Spiritus sancti Pater est, et nihil in his anterius posteriusve intelligi potest; ita etiam inter rationabiles naturas et materiam corporalem, similis quædam societas vel propinquitas possit intelligi. Quam rem ut plenius atque intentius investigent, illuc solent initium disputationis inflectere, ut inquirant si hæc ipsa natura corporea quæ spiritualium et rationabilium mentium vitas fert et continet motus, pari cum ipsis æternitate perduret, an vero absoluta interibit et peribit. Quod ut possit scrupulosius deprehendi, quæ rendum primo videtur, si possibile est penitus incorporeas remanere rationabiles naturas, cum ad summum sanctitatis ac beatitudinis venerint, quod mihi quidem difficillimum et pene impossibile videtur; an necesse est eas semper conjunctas esse corporibus (5). Si ergo posset quis ostendere rationem qua possibile esset eas omnimode carere corporibus, consequens videbitur quod natura corporea ex nihilo per intervalla temporum procreata, sicut cum non esset effecta est, ita et esse desineret cum usus ejus ministerii præterisset.

Si vero impossibile est hoc ullo modo affirmari, id est quod vivere præter corpus possit ulla alia natura præter Patrem et Filium et Spiritum sanctum, necessitas consequentiæ ac rationis coarctat intelligi principaliter quidem creatas esse rationabiles naturas; materialem vero substantiam opinione quidem et intellectu solum separari ab eis, et pro ipsis vel post ipsas effectam videri, sed nunquam sine ipsa eas vel vixisse vel vivere: solius namque Trinitatis incorporea vita existere recte putabitur. Ut ergo superius diximus, materialis ista substantia hujus mundi habens naturam quæ ex omnibus ad omnia transformatur, cum ad inferiores quosque trahitur, in crassiorem corporis statum solidioremque formatur, ita ut visibiles istas mundi species variasque cum vero perfectioribus ministrat et beatioribus distinguat, in fulgore cœlestium corporum micat, et spiritualis corporis indumentis vel Angelos Dei, vel filios resurrectionis exornat ex quibus omnibus diversus ac varius unius mundi complebitur status. Verum si plenius hæc discutere libet, oportebit attentius et diligentius cum omni metu Dei et reverentia perscrutari Scripturas divinas, si quid forte in his de talibus arcanus et reconditus sensus revelare, si quid in absconsis et reconditis sermonibus (sancto Spiritu demonstrante his qui digni sunt) poterit inveniri, cum plura testimonia de hac ipsa specie fuerint congregata.

Superest ut post hæc requiramus utrum ante hunc mundum qui nunc est, mundus alius fuerit; et si fuit, utrum talis fuerit qualis iste qui nunc est, an paulo differentior, vel inferior; aut omnino non fuerit mundus, sed tale aliquid fuerit qualem illum intelligimus post omnium finem futurum, cum tradetur regnum Deo et Patri: qui nihilominus alterius mundi fuerit finis, illius scilicet post quem hic mundus cœpit; lapsus autem varius intellectualium naturarum provocaverit Deum ad istam variam diversamque conditionem mundi. Sed et illud similiter requirendum puto, utrum post hunc mundum curatio aliqua et emendatio erit, asperior quidem et doloris plena erga eos qui verbo Dei obedire noluerunt: per eruditionem vero rationabilemque institutionem, per quam possent ad locupletiorem proficere veritatis intellectum hi qui in præsenti vita in hæc se studia dediderunt, et mentibus purgatiores effecti, capaces jam hinc divinæ sapientiæ perrexerunt: et post hæc statim finis omnium consequetur, et pro correctione et emendatione eorum qui talibus indigent, alius rursus mundus erit, vel similis isti qui nunc est, vel hoc melior, aut multo deterior; et qualiscumque ille erit post hunc mundus, quamdiu erit et si erit aliquando cum nullus unquam sit mundus, aut si fuit aliquando cum mundus non fuerit omnino: aut si fuerint plures, vel erunt, aut si accidat aliquando ut alter alteri æqualis et similis per omnia atque indiscretus eveniat.

Ut ergo manifestius appareat utrum materia corporalis per intervalla subsistat, et sicut non fuit antequam fieret, iterum resolvatur ut non sit videamus primum si

fieri potest ut vivat aliquis sine corpore. Si enim aliquis potest vivere sine corpore, possunt et omnia esse sine corpore: omnia enim ad unum finem tendere superior tractatus edocuit. Si autem omnia possunt carere corporibus, sine dubio non erit substantia corporalis, cujus usus ullus existet. Et quomodo sentiemus illud quod dixit Apostolus in his locis in quibus de resurrectione disputat mortuorum, cum ait: «Necesse est autem corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria: ubi est, mors, victoria tua? Absorptus est, mors, aculeus tuus: aculeus autem mortis» peccatum, virtus autem peccati lex.» Talem ergo quemdam videtur Apostolus suggerere intellectum. Quod enim ait: «Corruptibile hoc, et mortale hoc,» velut tangentis et ostendentis affectu, cui alii convenit nisi materiæ corporali? Hæc ergo materia corporis quæ nunc corruptibilis est, induet incorruptionem, cum perfecta anima, et dogmatibus incorruptionis instructa, uti eo cœperit. Et nolo mireris si velut indumentum corporis perfectam animam dicimus, quæ propter verbum Dei et sapientiam ejus nunc incorruptio nominatur: cum ipse utique qui est Dominus et creator animæ Jesus Christus indumentum sanctis esse dicatur, sicut Apostolus dicit: «Induite vos Dominum Jesum Christum.» Sicut ergo Christus indumentum est animæ, ita intelligibili quadam ratione etiam anima indumentum dicitur esse corporis. Ornamentum enim ejus est velans et contegens ejus mortalem naturam. Tale est ergo quod dicitur: «Necesse est corruptibile hoc induere incorruptionem: ut si diceret: Naturam hanc corruptibilem corporis necesse est indumentum accipere incorruptionis, animam habentem

in se incorruptionem, pro eo videlicet quod induta est Christum qui est sapientia et Verbum Dei. Cum autem vitæ participaverit corpus hoc quod aliquando gloriosius habebimus, tunc ad id quod immortale est accedet ut etiam incorruptibile fiat. Si quid namque mortale est, hoc continuo et corruptibile est: non tamen si quid corruptibile est, hoc etiam mortale dici potest. Denique lapidem vel lignum corruptibile quidem dicimus: non tamen etiam mortale consequenter dicemus. Corpus vero quoniam vitæ participat, ex eo quod separari ab eo vita potest et separatur, consequenter mortale nominamus, et secundum alium quoque intellectum etiam corruptibile dicimus. Mira ergo ratione sanctus Apostolus ad generalem primam causam respiciens materiæ corporalis, cujus materiæ anima usum semper habet in qualibet qualitate positæ, nunc quidem carnali postmodum vero subtiliori et puriori, quæ spiritualis appellatur, ait: «Necesse est corruptibile hoc induere incorruptionem.» Secundo vero ad specialem corporis respiciens causam ait: «Necesse est mortale hoc induere immortalitatem.» Incorruptio autem et immortalitas quid aliud erit nisi sapientia, et verbum, et justitia Dei, quæ formant animam, et induunt, et exornant? Et ita fit ut dicatur, quia corruptibile incorruptionem induet, et mortale immortalitatem. Nunc enim etiamsi valde proficiamus, tamen quoniam solum ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et per speculum in ænigmate videmus ea ipsa quæ videmur intelligere, nondum corruptum hoc induit incorruptionem, neque mortale ab immortalitate circumdatur: et quoniam sine dubio in longius protrahitur nostra hæc in corpore eruditio: videlicet usquequo ipsa corpora nostra quibus circumdati sumus, propter Verbum Dei et sapientiam ac perfectam justitiam, incorruptionem immortalitatemque

mereantur; propterea dicitur: «Necesse est corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.

Verumtamen hi qui putant posse unquam extra corpora vitam ducere rationabiles creaturas, possunt in hoc loco talia quædam movere. Si verum est quod corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem, et quod absorbeatur mors in finem, non aliud quam materialem naturam exterminandam declarat, in qua operari mors aliquid poterat, dum his qui sunt in corpore, per naturam materiæ corporalis mentis acumen videtur obtundi. Si vero extra corpus sunt, tunc omnino molestiam hujuscemodi perturbationis effugient. Sed quoniam non ad subitum omne indumentum corporeum effugere poterunt, prius in subtilioribus ac purioribus immorari - corporibus æstimandi sunt, quæ ultra nec a morte vinci, nec aculeo mortis compungi prævaleant: ut ita demum paulatim cessante natura materiali, et absorbeatur mors, et etiam exterminetur in finem, atque omnis aculeus ejus penitus retundatur per divinam gratiam, cujus capax effecta est anima, et incorruptionem atque immortalitatem meruit adipisci. Et tunc merito dicetur ab omnibus: «Ubi est,» mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum est.» Si ergo hæc habere consequentiam videntur, reliquum est ut status noster aliquando incorporeus futurus esse credatur: quod si recipitur, et omnes subjiciendi Christo esse dicuntur, necesse est ut omnibus et hoc deferatur in quos pervenit subjectio Christi; quia omnes qui subjecti sunt Christo, in fine quoque subjecti erunt Deo Patri, cui regnum traditurus dicitur Christus, et ita videtur ut tunc etiam usus corporum cesset. Si autem cessat, in nihilum redit sicut et ante non erat. Sed

Tous les livres