Traité des principes (De principiis) (page 5)
videamus quid eis occurrat qui hoc ita asserunt. Videbitur enim esse necessarium ut si exterminata fuerit natura corporea, secundo iterum reparanda sit et creanda: possibile enim videtur ut rationabiles naturæ a quibus nunquam aufertur liberi facultas arbitrii, possint iterum aliquibus motibus subjacere, indulgente hoc ipsum Domino, ne forte, si immobilem semper teneant statum, ignorent se Dei gratia et non sua virtute in illo fine beatitudinis constitisse: quos motus sine dubio rursum varietas corporum et diversitas prosequetur, ex qua mundus semper adornatur, nec unquam poterit mundus nisi ex varietate ac diversitate constare quod effici nullo genere potest extra materiam corporalem.
Jam vero qui indissimiles sibi mundos ac per omnia pares aliquando evenire confirmant, nescio quibus id possint asserere documentis. Si enim similis per omnia mundus dicitur, erit ut iterum Adam vel Eva eadem faciant quæ fecerunt: idem iterum erit diluvium, atque idem Moyses rursum populum sexcenta fere millia numero educet ex Ægypto: Judas quoque bis Dominum tradet: Paulus secundo lapidantium Stephanum vestimenta servabit: et omnia quæ in hac vita gesta sunt, iterum gerenda dicentur: quod non puto ratione aliqua posse firmari, si arbitrii libertate aguntur animæ, et vel profectus suos vel decessus pro voluntatis suæ sustinent potestate. Non enim cursu aliquo in eosdem se circulos post multa sæcula revolvente aguntur animæ, ut hoc aut illud vel agant vel cupiant, sed quocumque proprii ingenii libertas intenderit, illo gestorum suorum dirigunt cursum. Tale enim est quod ab istis dicitur, ut si quis velit asserere quod frumenti medimnum si profundatur in terram, potest fieri ut iidem et penitus indiscreti secundo accidant casus granorum, ita ut unumqoudque granum juxta id profusum jaceat secundo, quo
primo aliquando dejectum est, et eodem ordine eisdemque dispersum sit signis quibus fuerat primo diffusum: quod utique innumerabilibus medimni granis impossibile est prorsus accidere, etiamsi per immensa sæcula indesinenter ac jugiter effundantur. Ita ergo impossibile mihi videtur eodem ordine eisdemque modis nascentium, et morientium, et agentium quid secundo mundum posse reparari; sed immutationibus non minimis diversos posse mundos existere, ita ut pro manifestis quibusque causis melior status sit alterius mundi, et pro aliis inferior, et pro aliis medius quidem status. Qui autem numerus vel modus hic sit, ego me nescire fateor. Si quis autem posset ostendere, libentius discerem.
Verumtamen multorum sæculorum finis dicitur esse hic mundus, qui et ipse sæculum dicitur. Docet autem sanctus Apostolus quod Christus in eo sæculo quod ante hoc fuit non est passus, sed ne in illo quidem quod ante ipsum fuit et nescio si enumerare sufficiam quanta fuerint anteriora sæcula in quibus passus non est. Ex quibus autem sermonibus Pauli ad occasionem hujus intelligentiæ venerim, proferam; ait enim: «Nunc vero semel in consummatione sæculorum ad refellendum peccatum per hostiam sui manifestatus est.» Semel enim ait hostiam effectum, et in consummatione sæculorum ad refellendum peccatum esse manifestatum, Quod autem post hoc sæculum quod ad consummationem aliorum sæculorum dicitur factum, erunt alia sæcula supervenientia, manifeste ab ipso Paulo didicimus dicente: «Ut ostenderet in sæculis supervenientibus superabundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos.» Non dixit, in sæculo superveniente; neque, in duobus sæculis supervenientibus: unde arbitror multa sæcula indicio sermonis illius declarari. Si vero aliquid est sæculis majus, ita et in creaturis quædam sæcula intelligantur, in aliis vero quæ excedunt et supergrediuntur visibiles creaturas (quod erit forte in restitutione omnium, cum ad perfectum finem universa pervenient), id fortasse plus aliquid esse quam sæculum intelligendum est, in quo erit omnium consummatio. Movet me autem in hoc Scripturæ sanctæ auctoritas quæ dicit: In sæculum, et adhuc. Et adhuc enim quod dicit, plus aliquid sine dubio quam sæculum vult intelligi; et vide ne illud quod dicit Salvator, quia «volo ut ubi ego sum et isti sint mecum; et >sicut ego et tu unum sumus, et isti sint in nobis unum, D ostendere videatur plus aliquid quam est sæculum et sæcula, forte etiam plus quam est sæcula sæculorum, id videlicet cum jam non in sæculo sunt omnia, sed in omnibus Deus.
His pro nostris viribus de mundi ratione dissertis, non incongruum etiam videtur ipsius mundi appellatio quid sibi velit inquirere: quæ appellatio in Scripturis sanctis diversa significans frequenter ostenditur. Quod enim latine mundum dicimus, græce κόσμος appellatur: κόσμος autem non solum mundum, sed et ornamentum significat. Denique in Esaia ubi ad principes filias Sion increpationis sermo dirigitur et dicit: «Pro ornamento capitis aurei calvitium habebis propter opera tua,» ornamentum ibi eo nomine quo mundum, appellavit, id est κόσμον. Dicitur etiam in indumento pontificis mundi ratio contineri, sicut in Sapientia Salomonis invenimus, cum dicit quia «in vestimento poderis erat universus mundus.» Mundus dicitur etiam noster cum habitatoribus suis orbis terrarum iste, sicut cum Scriptura dicit: Omnis mundus in maligno positus est. Meminit sane Clemens Apostolorum discipulus etiam eorum quos ἀντίχθονας Græci nominarunt, atque alias partes orbis terræ ad quas neque nostrorum quisquam accedere
potest, neque ex illis qui ibi sunt quisquam transire ad nos: quos et ipsos mundos appellavit, cum ait: «Oceanus in» transmeabilis est hominibus, et hi qui trans ipsum sunt» mundi, qui his eisdem dominatoris Dei dispositionibus» gubernantur.» Dicitur etiam mundus ista universitas quæ ex cœlo et terra continetur, sicut Paulus ait: Transiet enim habitus hujus mundi. Designat sane et alium quemdam mundum præter hunc visibilem etiam Dominus et Salvator noster quem revera describere et designare difficile est; ait namque: Ego non sum de hoc mundo. Tanquam enim ex alio quodam esset mundo, ita dicit, quod non sum de hoc mundo. Cujus mundi difficilem nobis esse expositionem idcirco prædiximus, ne forte præbeatur aliquibus occasio illius intelligentiæ, qua putent nos imagines quasdam quas Græci ἰδέας nominant, affirmare: quod utique a nostris alienum est, mundum incorporeum dicere, in sola mentis phantasia vel cogitationum lubrico consistentem: et quomodo Salvatorem inde esse, vel sanctos quoque illuc ituros poterunt affirmare, non video. Verumtamen præclarius aliquid et splendidius quam iste qui præsens est mundus, indicari a Salvatore non dubium est, quo etiam credentes in se tendere provocat et hortatur. Sed utrum mundus iste quem sentiri vult, separatus ab hoc sit longeque divisus, vel loco, vel qualitate, vel gloria; an gloria quidem et qualitate præcellat, intra tamen hujus mundi circumscriptionem cohibeatur, quod et mihi magis verisimile videtur: incertum tamen est, et, ut ego arbitror, humanis adhuc cogitationibus et mentibus inusitatum. Ex his tamen quæ Clemens visus est indicare cum dicit: «Oceanus intransmeabilis est» hominibus, et hi mundi qui post ipsum sunt,» qui post ipsum sunt mundos pluraliter nominans, quos et eadem Dei summi providentia agi regique significat, semina quædam
nobis hujusmodi intelligentiæ videtur aspergere, quo putetur omnis quidem universitas eorum quæ sunt atque subsistunt, cœlestium et supercœlestium, terrenorum infernorumque, unus et perfectus mundus generaliter dici, intra quem vel a quo cæteri, si qui illi sunt, putandi sunt contineri. Unde voluit quidem globum lunæ vel solis, cæterorumque, quos planetas vocant, per singula mundos nominari. Sed et ipsum supereminentem quem dicunt a ἀπλανῆ globum, proprie nihilominus mundum appellari volunt. Denique etiam Baruch prophetæ librum in assertionis hujus testimonium vocant, quod ibi de septem mundis vel cœlis evidentius indicatur. Esse tamen super illam sphæram quam ἀπλανῆ dicunt, volunt aliam, quam, sicut apud nos cœlum continet omnia quæ sub cœlo sunt, ita illam dicunt immensa quadam sui magnitudine et ineffabili complexu spatia universarum sphærarum ambitu magnificentiore constringere; ita ut omnia intra ipsam ita sint sicut est hæc terra nostra sub cœlo: quæ etiam in Scripturis sanctis terra bona et terra viventium creditur nominari, habens suum cœlum illud quod superius, in quo cœlo sanctorum nomina scribi vel scripta esse dicuntur a Salvatore: quo cœlo cohibetur illa terra atque concluditur, quam Salvator in Evangelio mitibus et mansuetis repromittit. Ex illius namque terræ nomine etiam hanc nostram cui arida prius nomen fuerat, cognominatam volunt, sicut et firmamentum hoc cœlum illius cœli vocabulo nuncupatum est. Verum de hujuscemodi opinionibus plenius in illo loco tractavimus, cum requireremus quid esset quod in principio fecit Deus cœlum et terram. Aliud enim cœlum et alia terra indicatur esse quam illud firmamentum quod post biduum factum dicitur, vel arida quæ postmodum terra nuncupatur. Sane hoc quod dicunt quidam de hoc mundo, quoniam corruptibilis quidem est ex eo quod factus est, nec tamen corrumpitur, quia corruptione fortior et validior est voluntas Dei qui fecit eum et continet illum ne ei corruptio dominetur, rectius sentiri ista possunt de eo mundo quem sphæram supra diximus, quia ex voluntate Dei nequaquam corruptioni subjaceat, pro eo quod nec causas corruptionis accepit. Sanctorum quippe est et ad liquidum purificatorum mundus ille, et non impiorum sicut iste noster. Videndum autem est ne forte in hoc respiciens Apostolus dixerit: a Prospicientibus nobis non ea quæ videntur, sed quæ non» videntur. Quæ enim videntur temporalia sunt, quæ autem» non videntur æterna sunt. Scimus autem quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, ædificationem habemus a Deo domum non manufactam æternam in cœlis.» Cum enim alibi dicat: «Quia videbo» cœlos opera digitorum tuorum,» et de omnibus invisibilibus per Prophetam Deus dixit: «Quia manus mea fecit hæc omnia ",» istam æternam domum quam sanctis repromittit in cœlis, manu factam non esse pronuntiat; differentiam sine dubio creaturæ in his quæ videntur, et in his quæ non videntur ostendens. Non enim idem intelligitur quod dicit ea quæ non videntur, et ea quæ invisibilia sunt. Ea namque quæ sunt invisibilia, non solum non videntur, sed ne naturam quidem habent ut videri possint, quæ Græci ἀσώματα, id est incorporea appellarunt; hæc autem de quibus Paulus dixit: «Quæ non videntur,» naturam quidem habent ut videri possint, nondum tamen videri ab his quibus promittuntur, exponit.
His igitur tribus opinionibus de fine omnium et de summa beatitudine prout sentire potuimus adumbratis, unusquisque legentium apud semetipsum diligentius et scrupulosius judicet si potest aliqua harum probari vel eligi. Dictum est enim quod vel incorporea vita agi posse putanda sit, posteaquam Christo fuerint subjecta omnia et per Christum Deo Patri, cum erit omnia et in omnibus Deus; vel cum nihilominus Christo fuerint universa subjecta, et per Christum Deo, cum quo et unus spiritus secundum hoc quod spiritus sunt naturæ rationabiles, fiunt: tunc ipsa quoque substantia corporalis optimis et purissimis spiritibus sociata pro assumentium qualitate vel meritis in æthereum statum transmutata, secundum quod Apostolus dicit: Et nos immutabimur, refulgebit; aut certe quod eorum quæ videntur habitu prætereunte, omni corruptibilitate decussa atque purgata, omnique hoc mundi statu in quo planetarum dicuntur sphæræ, supergresso atque superato, supra illam quæ dicitur, sphæram piorum atque beatorum statio collocatur, quasi in terra bona, et terra vivorum quam mansueti et mites hæreditate percipient: cujus est cœlum illud quod ambitu magnificentiore ipsam illam circumdat et continet terram: quod vere cœlum et principaliter appellatur, in quo cœlo vel terra finis omnium atque perfectio tuta ac fidissima possit statione consistere, quo scilicet illi post correptionem castigationemque quas pro delictis pertulerant purgationis obtentu, expletis omnibus atque depensis, terræ illius habitaculum mereantur; hi vero qui Verbo Dei obedientes fuerunt ac sapientiæ ejus jam hinc capaces se obtemperantes præbuerunt, cœli illius vel cœlorum regna promereri dicantur, et ita dignius compleatur illud quod dictum est: «Beati mansueti, quia ipsi» hæreditate possidebunt terram; et: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi hæreditate capient regnum cœlorum:» et quod dicit in psalmo: «Exaltabit te et hæreditate capies» terram.» Ad hanc etenim terram descendi dicitur; ad
illam autem quæ in alto est, exaltari. Hoc ergo modo videtur quasi iter quoddam sanctorum profectibus aperiri ab illa terra ad illos cœlos, ut non tam permanere in illa terra quam habitare videantur, transituri scilicet, cum in id quoque profecerint, ad hæreditatem regni cœlorum.
CAPUT IV – Quod unus est Deus Legis et Prophetarum, et Domini Jesu Christi Pater.
His itaque per ordinem prout potuimus breviter digestis, consequens est secundum quod ex initio proposuimus, confutare etiam eos qui putant alium Deum esse patrem Domini nostri Jesu Christi, præter illum qui Moysi responsa Legis dabat, vel Prophetas mittebat, qui est Deus patrum Abraham, Isaac et Jacob. Oportet enim primum in hac nos fidei ratione firmari. Considerandum ergo est illud quod frequenter in Evangeliis dicitur, et singulis quibusque Domini et Salvatoris nostri gestis adjungitur: «Ut impleatur quod dictum est per Prophetam» illum vel illum, cum manifestum sit quia prophetæ illius sunt Dei qui mundum fecit. Ex ipsa ergo consequentia concluditur, quoniam qui Prophetas misit, de Christo quæ prædicenda erant, ipse prædixit. Et dubium non est, quod hæc non alienus quisquam ab eo, sed Pater ipsius prædicebat. Sed et illud quod frequenter exempla de veteri Testamento a Salvatore proferuntur, vel ab Apostolis ejus, non aliud indicat nisi quod auctoritas veteribus a Salvatore et ab ejus discipulis adhibetur. Sed et illud quod ad benignitatem provocans discipulos Salvator dicit: «Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est, qui solem suum oriri jubet super bonos et malos, et pluit super justos et injustos,» cuivis
etiam exiguæ intelligentiæ viro evidentissimum suggerit intellectum, quod non alium ad imitandum proponit discipulis suis Deum, nisi factorem cœli, et imbrium præbitorem. Quod autem dicit quia orantes oporteat dicere: «Pater» noster qui es in cœlis,» quid aliud videtur ostendere, nisi Deum in melioribus mundi, id est creaturæ suæ partibus requirendum? Sed et quod de juramentis optima quædam instituta definiens ait «non oportere jurare, neque per cœlum, quia sedes est Dei; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus;» nonne apertissime videtur propheticis vocibus consonare quibus dicitur: «Cœlum mihi» sedes, terra autem scabellum pedum meorum?» Sed et e templo ejiciens eos qui vendebant oves, et boves, et columbas; effundens quoque mensas nummulariorum, et dicens: «Tollite ista hinc, et nolite facere domum Patris mei» domum negotiationis,» Patrem suum sine dubio dicebat eum cujus nomini Salomon magnificum templum extruxerat. Sed et illud quod ait, «Non legistis quod dictum» est a Deo ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: non est autem Deus mortuorum,» sed viventium,» manifestissime nos docet quoniam Deum Patriarcharum, pro eo quod sancti essent et viverent, Deum appellabat viventium, illum scilicet qui dixerat in Prophetis: «Ego sum Deus, et non est Deus præter me.» Sciens namque Salvator Deum Abraham esse eum qui in Lege scriptus est, et ipsum esse qui dicit quia «Ego sum Deus, et non est Deus præter me;» siquidem ipsum illum Patrem esse fatetur qui ignorat alium super se esse Deum, sicut putant hæretici: absurde eum Patrem pronuntiat qui eminentiorem ignorat Deum. Si vero non quidem ignorat, sed fallit dicens non alium esse Deum præter se, multo
magis absurdum est si mendacem Patrem suum fatetur. Ex quibus omnibus in hanc indaginem sensus adducitur, quia alium nesciat Patrem nisi omnium conditorem et creatorem Deum.
Longum erit si ex omnibus Evangeliorum locis testimonia congregemus, quibus unus atque idem Deus Legis et Evangeliorum esse doceatur. Contingemus tamen breviter etiam de Actibus Apostolorum, ubi Stephanus et Apostoli preces suas dirigunt ad eum Deum qui fecit cœlum et terram, et qui locutus est per os sanctorum Prophetarum suorum ipsum dicentes Deum Abraham, Isaac et Jacob; Deum qui eduxit populum suum de terra Ægypti. Quæ sententiæ sensum nostrum evidentissime sine dubio ad Creatoris dirigunt fidem, et affectum ejus inserunt his qui hæc pie de eo fideliterque didicerunt: sicut et ipse Salvator cum interrogatus esset quod mandatum esset maximum omnium in Lege, respondit, dicens: «Diliges Dominum» Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Secundum autem simile est huic:» Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Et his addidit: Quia in istis duobus mandatis tota Lex pendet et Proעphetæ.» Quomodo ergo ei quem erudiebat atque in discipulatum producebat, hoc mandatum ante omnia mandata commendat, per quod sine dubio in Deum Legis ejus conciliaretur affectus, eo quod ipsis his verbis hæc fuerant Lege prædicata? Sed concedatur contra has omnes evidentissimas approbationes, quia de alio nescio quo Deo dicat Salvator: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,» et reliqua quæ dicta sunt. Et quomodo si Lex et Prophetæ Creatoris sunt sicut dicunt, id est alterius dei præter eum quem ait bonum, consequenter dictum videbitur id quod addidit, Legem et Prophetas in his duobus
pendere mandatis? Quomodo enim quod alienum et peregrinum a Deo est, pendebit in Deo? Paulus autem dicens: «Gratias ago Deo meo cui servio in spiritu meo a proavis» meis in conscientia pura,» dilucide ostendit quia non ad aliquem novum Deum, sed ad Christum venerit. Quos enim alios proavos Pauli oportebit intelligi, nisi eos de quibus ipse dicit: «Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego??» Sed et præfatio ipsa Epistolæ ejus ad Romanos nonne hæc eadem his qui intelligere Pauli litteras norunt, diligenter ostendet quem Deum Paulus prædicat? Ait enim: «Paulus servus Jesu Christi vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei quod ante promiserat per Prophetas» suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex» semine David secundum carnem, qui prædestinatus est» Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Christi Jesu Domini nos» tri, etc.» Sed et illud quod ait: «Non obturabis os bovi trituranti: numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique dicit? Propter nos enim scriptum est, quia in» spe debet qui arat arare, et qui triturat sub spe fructus percipiendi.» In quo evidenter ostendit quia qui Legem dedit Deus, propter nos, id est propter Apostolos dicit: «Non obturabis os bovi trituranti:» cui cura erat non boum, sed Apostolorum qui Christi Evangelium præ dicabant. In aliis quoque promissionem Legis amplectens Paulus ipse, ita ait: «Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et longævus super terram sis, terram bonam quam Dominus» Deus tuus dabit tibi.» Per quæ sine dubio placere sibi Legem et Deum Legis atque ejus promissa pronuntiat.
Sed quoniam solent interdum hujus hæresis assertores per deceptiosa quædam sophismata simpliciorum quorumque corda decipere, absurdum non puto si etiam ea quæ in assertionibus suis proferre solent, proponentes subreptionem eorum ac mendacia confutemus. Aiunt igitur: Scriptum est: «Deum nemo vidit unquam:» ille autem Deus quem Moyses prædicat, et ab ipso Moyse visus est, et antea a patribus ejus is vero qui a Salvatore annuntiatur, a nullo penitus visus est. Interrogemus ergo eos et nos si hunc quem fatentur Deum, et alium esse eum dicunt quam creatorem Deum, visibilem an invisibilem dicant esse. Et siquidem dixerint quia visibilis est, præter hoc quod contra Scripturæ sententiam venire arguentur, quæ dicit de Salvatore, quia «imago est invisibilis Dei, primogenitus omnis creaturæ,» incurrent etiam in illud absurdum, quod Deum corporeum esse dicant. Non enim aliter videri quid potest nisi per habitum, et magnitudinem, et colorem, quæ sunt specialia corporum. Et si corpus esse pronuntietur Deus, quoniam omne corpus ex materia est, invenietur et Deus esse ex materia: quod si ex materia sit, materia autem sine dubio corruptibilis est: erit ergo jam secundum illos corruptibilis Deus. Rursum quoque interrogabimus eos. Materia facta est an ingenita, id est infecta? Et si quidem dixerint quia infecta est, id est ingenita, requiremus ab eis si materiæ pars quidem alia Deus, alia autem pars mundus est. Si vero responderint de materia quia facta est, sine dubio consequetur ut eum quem Deum dicunt, factum esse fateantur quod utique nec ipsorum nec nostra ratio admittit. Sed dicent: Invisibilis est Deus. Et quid agetis? Si invisibilem eum esse dicitis per naturam, neque Salvatori debet esse visibilis. Quinimo et videri Deus pater Christi dicitur, quoniam «qui videt, inquit, Filium, videt et Patrem.» Quod utique vos vehementer angustat, a nobis
vero rectius non pro videndo, sed pro intelligendo sentitur. Qui enim intellexerit Filium, intelliget et Patrem. Hoc ergo modo Moyses etiam Deum vidisse putandus est, non carnalibus oculis eum intuens, sed visu cordis ac sensu mentis intelligens, et hoc ex parte aliqua. Manifestum enim est quia faciem, inquit, meam non videbis (scilicet qui Moysi responsa præbebat), sed posteriora mea.» Quæ utique cum eo sunt intelligenda sacramento, quo intelligi convenit dicta divina, abjectis profecto illis et spretis anilibus fabulis quæ de anterioribus Dei ab imperitis posterioribusque finguntur. Neque sane quis nos impium aliquid sensisse arbitretur, quod diximus quia nec Salvatori visibilis est Pater: consideret quali distinctione adversus hæreticos agentes utimur. Diximus enim quod aliud sit videre et videri, et aliud nosse et nosci, vel cognoscere atque cognosci. Igitur videre et videri corporum res est: quod utique nec Patri nec Filio, nec Spiritui sancto inter se invicem competenter aptabitur. Natura enim Trinitatis modum visionis excedit, his quæ in corpore sunt, id est omnibus. reliquis creaturis, qualitatem inter se invicem visionis indulgens; incorpereæ vero naturæ, et principaliter intellectuali, nihil aliud convenit nisi nosse vel nosci, sicut et Salvator ipse pronuntiat dicens, quia «nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit» Filius revelare.» Manifestum ergo est quia non dixit, Nemo vidit Patrem nisi Filius, sed, «Nemo novit Patrem» nisi Filius.
Si vero propter illa quæ dicuntur in veteri Testamento, quod irascitur Deus vel pœnitet, vel si qua alia humani affectus passio designatur, materiam sibi ad confutandos nos præberi putant, affirmantes penitus impassibilem Deum, atque his omnibus carentem affectibus sentiendum:
ostendendum est eis etiam in Evangelicis parabolis haberi similia cum dicit, quia is qui plantavit vineam et locavit eam colonis, qui coloni missos ad se servos interemerunt, ad ultimum etiam filium ad se missum occiderunt, iratus dicitur abstulisse vineam ab eis, et malos colonos male perditum dedisse, et vineam colonis aliis tradidisse qui redderent ei fructum in tempore suo. Sed et illos cives qui, profecto patrefamilias accipere sibi regnum, legatos miserunt post eum dicentes: «Nolumus eum regnare super nos, impetrato regno regressus paterfamilias et iratus interfici coram se jubet, et civitatem eorum igne consumit. Sed et nos sive in vetere Testamento sive in novo, cum de ira Dei legimus, non secundum litteram quæ dicuntur advertimus, sed spiritualem intellectum requirimus in talibus, ut ita sentiamus sicut intelligere de Deo dignum est. De quibus secundum parvitatem sensus nostri cum secundi psalmi exponeremus illum versiculum in quo ait: «Tunc loquetur ad» eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos,» prout potuimus, qualiter hoc intelligi deberet ostendimus.
Verum quoniam movet etiam istud quosdam quod principes istius hæresis divisionem quamdam fecisse sibi videntur, qua dixerunt aliud esse justum, aliud bonum; et hac divisione in divinitate etiam usi sunt, affirmantes bonum quidem Deum esse patrem Domini nostri Jesu Christi, et non justum, justum vero Legis et Prophetarum Deum, nec tamen bonum huic quæstioni respondere quam potuero breviter necessarium puto. Existimant igitur bonitatem affectum talem quemdam esse, quod bene fieri omnibus debeat etiamsi indignus sit is cui beneficium datur, nec bene consequi mereatur: sed, ut mihi videtur, non recte usi sunt tali definitione, putantes non fieri bene huic cui austerum vel triste aliquid infertur. Justitiam vero putarunt affectum esse talem qui unicuique prout meretur retribuat. Sed et in hoc rursum definitionis suæ sensum non recte interpretantur. Putant enim quia quod justum est malis mala faciat, bonis bona; id est, ut secundum sensum ipsorum justus malis non videatur bene velle, sed velut odio quodam ferri adversus eos: et colligunt sicubi forte in Scripturis veteris Testamenti inveniunt historiam referentem, verbi gratia de diluvii pœnis, et eorum qui in eo extincti referuntur, vel cum Sodoma et Gomorra ignei sulphureique imbris vastatione depopulantur, vel cum in deserto pro peccatis suis omnes decidunt, ita ut nullus ex his qui de Ægypto fuerant profecti, inveniatur terram repromissionis intrare præter Jesum et Caleb. De novo autem Testamento misericordiæ ac pietatis congregant verba, quibus a Salvatore discipuli informantur, et quibus pronuntiari videtur quia nemo sit bonus præter unum Deum patrem: et per hoc ausi sunt bonum quidem nominare Patrem Salvatoris Jesu Christi, alium autem esse dicunt mundi Deum, quem justum eis, non etiam bonum placuit appellare.
A quibus primo illud exigendum puto, si secundum suam definitionem justum possunt ostendere Conditorem punientem pro meritis vel eos qui diluvii tempore perierunt, vel Sodomitas, vel eos qui ex Ægypto profecti fuerant, cum videamus interdum multo nequiora et scelestiora committi flagitia quam fuerint illa pro quibus hi quos supra diximus interempti sunt, nondum tamen videmus unumquemque peccantium pœnam luere meritorum; numquidnam bonum dicent effectum eum qui aliquando justus erat? an potius illud putabunt, quod justus quidem est nunc, sed patienter fert humana delicta, tunc vero nec justus quidem erat qui innocentes parvulos et lactentes simul cum immanibus et impiis gigantibus extinguebat? Sed hæc ita sentiunt, quia nihil audire ultra litteram norunt: alioquin ostendant quomodo justum est secundum litteram, in tertiam et quartam progeniem parentum reddi peccata in sinum filiorum, et in filiorum ipsorum filios post ipsos. A nobis autem talia ista non secundum litteram intelliguntur, sed sicut Ezechiel docuit parabolam eam dicens, requirimus quid significet introrsus ipsa parabola. Sed et illud debent ostendere, quomodo justus sit, et pro meritis unicuique retribuens, qui punit terrenos et diabolum, cum nihil dignum pœna commiserint. Non enim poterant (si secundum istos naturæ malæ et perditæ erant) aliquid boni agere. Nam et quod judicem eum dicunt, non tam gestorum quam naturarum judex videtur: quippe si natura mala benefacere non potest, nec bona male. Tum deinde eum quem bonum dicunt, si ad omnes bonus est, sine dubio et ad eos qui perituri sunt bonus est: et quomodo non eos salvat? Si non vult, jam non erit bonus: si vult et non potest, omnipotens non erit. Quin potius audiant in Evangeliis Patrem Domini nostri Jesu Christi ignem præparantem diabolo et angelis ejus. Et quomodo istud opus tam pœnale quam triste, secundum sensum istorum, boni Dei videbitur? Sed et ipse Salvator boni Dei Filius in Evangeliis protestatur et dicit, «quia si signa et prodigia facta fuissent in Tyro et Sidone, olim in sacco et cinere sedentes pœnitentiam egissent.» Et cum proximus utique ipsis urbibus accessisset, ac fines earum fuisset ingressus, cur, quæso, declinat civitates istas ingredi, et præstare eis signorum et
prodigiorum copiam, si eas his gestis in sacco et cinere certum erat acturas esse pœnitentiam? Quod utique cum non facit, sine dubio perditioni eas relinquit, quas malæ et perditæ naturæ non esse ipse Evangelii sermo iudicat qui eas potuisse pœnitere designat. Sed et in quadam Evangelii nihilominus parabola ingrediens rex videre discumbentes qui fuerant invitati, vidit quemdam non indutum nuptialibus indumentis, et ait ei: «Amice, quomodo huc intrasti non» habens indumentum nuptiale? Tunc ait ministris: Ligantes ei manus et pedes, mittite eum foras in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.» Dicant nobis quis est iste rex qui ingressus est videre discumbentes, et inveniens inter eos quemdam sordidis indumentis, jubet eum vinctum per ministros suos in exteriores tenebras detrudi. Numquidnam ille est quem justum dicunt? Et quomodo bonos ac malos jusserat invitari, nec merita a ministris sciscitari præceperat? Per quod utique non justi alicujus, ut isti dicunt, et pro meritis retribuentis, sed erga omnes indiscretæ benignitatis indicatur affectus. Si vero necesse est hoc de bono Deo, id est vel de Christo, vel de Patre Christi intelligi, quid aliud est quod justo Dei judicio objiciunt: imo quid tale est quod in Deo Legis criminantur, quale est ut eum qui ab his servis quos miserat vocare bonos et malos, fuerat invitatus, juberet pro sordidioribus indumentis vinctum manibus pedibusque in exteriores tenebras præcipitari?
Et hæc quidem sufficere debent quæ ex auctoritate assumpsimus Scripturarum ad refellenda ea quæ hæretici obtendere solent. Non tamen indecens videbitur, si etiam ex ratione ipsius consequentiæ paucis agamus cum eis. Interrogamus ergo eos si norunt quæ ratio apud homines virtutis ac malitiæ habeatur, et si videtur consequens esse,
ut virtutes dicamus in Deo, vel, ut ipsis videtur, in duobus istis diis. Respondeant hoc quoque si videtur eis bonitas virtus esse aliqua, quod puto sine dubio fatebuntur, quid etiam dicent de justitia? Nunquam profecto, ut mihi videtur, ita desipient, ut justitiam negent esse virtutem. Ergo si bonum virtus et justitia virtus est, sine dubio justitia bonitas est. Si vero dixerint, non esse bonum justitiam, superest ut aut malum sit, aut indifferens. Et quidem dicentibus malum esse justitiam respondere ineptum puto. Videbor enim vel insanis sermonibus, vel mente motis hominibus respondere. Malum enim quomodo videbitur id quod bonis bona retribuere potest, sicut etiam ipsi fatentur? Si vero indifferens dixerint, consequens est ut cum justitia indifferens sit, et sobrietas et prudentia et omnes reliquæ virtutes indifferentes habeantur. Et quid respondebimus Paulo dicenti: «Si qua virtus, si qua laus, hæc cogitate quæ didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis.» in me?» Discant ergo perscrutantes Scripturas divinas quæ sunt singulæ virtutes, et non surripiant in hoc quod dicunt, quia is Deus qui unicuique secundum meritum retribuit, odio malorum retribuit malis mala, et non pro eo quod austerioribus curari indigent medicamentis hi qui deliquerunt, et propterea his adhibet ea quæ emendationis prospectu ad præsens videntur sensum doloris inferre. Non legunt quid scriptum sit de spe illorum qui in diluvio perempti sunt, de qua spe Petrus ipse in prima Epistola sua ita ait: «Quia Christus mortuus quidem est carne, vivificatus autem spiritu: in quo pergens prædicavit his spiritibus qui in carcere tenebantur, qui increduli fuerant» aliquando cum expectarent Dei patientiam in diebus Noë» cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam, quod et vos simili forma
nunc baptisma salvos facit.» De Sodoma autem et Gomorra dicant nobis si credunt creatoris Dei esse propheticas voces, ejus scilicet qui refertur super eos ignis et sulphuris imbrem pluisse: quid dicit de ipsis Ezechiel propheta? «Restituetur, inquit, Sodoma in antiquum.» Quid autem affligens eos qui pœna digni sunt, non pro bono affligit? Qui etiam ad Chaldæam dicit: «Habes carbones ignis,» sede super eos, ipsi erunt tibi adjutorio.» Sed et de his qui in deserto ceciderunt, audiant quid in Lxxvii Psalmo, qui Asaph superscribitur, referatur: ait enim: «Cum occideret eos, tunc exquirebant eum ".» Non dicit, quià aliis interfectis alii requirebant eum, sed ait quia eorum qui occidebantur talis erat interitus, ut mortificati requirerent Deum. Ex quibus omnibus constat unum eumdemque esse justum et bonum Legis et Evangeliorum Deum, et benefacere cum justitia, et cum bonitate punire: quia nec bonum sine justo, nec justum sine bono dignitatem divinæ potest indicare naturæ. Addemus adhuc etiam hoc versutiis eorum compellentibus nos. Si aliud est justum quam bonum, quoniam bono malum contrarium est, et justo injustum, sine dubio et injustum aliud erit quam malum: et sicut justus apud vos non est bonus, ita neque injustus erit malus: et rursum, sicut bonus non est justus, ita et malus non erit injustus. Cui autem non videtur absurdum ut Deo quidem bono contrarius sit malus, Deo autem justo quem inferiorem bono dicunt, contrarius nemo sit? Non enim sicut Satanas est qui malus dicitur, ita est alius aliquis qui dicatur injustus. Quid ergo est? Rescindamus ea quæ defendimus. Non enim poterunt dicere quia malus non etiam injustus sit, et injustus malus. Quod si in istis contrariis indissociabiliter inhæret vel malo injustitia, vel injustitia
malum, sine dubio et bonus indissociabilis erit justo, et justus bono: ut sicut unam eamdemque nequitiam malitiæ et injustitiæ dicimus, ita bonitatis ac justitiæ virtutem unam eamdemque teneamus.
Sed iterum ad Scripture nos revocant verba proferentes illam suam famosissimam quæstionem. Aiunt namque Scriptum est, et quia non potest arbor mala fructus» bonos facere: ex fructu enim arbor cognoscitur.» Quid ergo aiunt? Qualis arbor sit Lex, ex fructibus suis, id est ex præceptorum sermonibus declaratur. Si enim bona inveniatur Lex, sine dubio et qui dedit eam bonus Deus esse creditur. Si vero justa magis quam bona, justus etiam legislator putabitur Deus. Paulus Apostolus nulla circuitione usus ait: «Lex ergo bona est, et mandatum sanctum et justum et bonum.» Ex quibus est manifestum quia Paulus non istorum litteras didicerat qui justum a bono separant, sed ab eo Deo fuerat instructus, et ejus Dei spiritu fuerat illuminatus, qui simul et sanctus et bonus et justus est per cujus ille spiritum loquens, dicebat mandatum Legis esse sanctum et justum et bonum. Et ut evidentius supra justitiam et sanctitatem bonitatem magis inesse ostenderet in mandato, repetito sermone, pro his tribus solam protulit bonitatem, dicens: «Quod ergo bonum est, mihi» mors est? absit,» Sciens quippe bonitatem genus esse virtutum, justitiam vero vel sanctitatem species generis, ideo cum in superioribus genus simul ac species nominas. set, repetens sermonem ad solum genus retorsit. Sed et in consequentibus: «Peccatum, inquit, per bonum mihi» operatum est mortem.» In quo id per genus concludit, quod superius per species exposuerat. Hoc modo namque intelligendum est etiam illud quod dictum est: «Bonus» homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus de malo profert malum.» Genus namque assumpsit etiam hic in bono vel malo, ostendens sine dubio in bono homine esse et justitiam et sobrietatem et prudentiam et pietatem et omne quod vel dici bonum vel intelligi potest. Similiter etiam et malum hominem dixit, qui sine dubio esset injustus et impurus et impius et omnia quæ per partes hominem malum deformant: sicut enim sine his nequitiis nemo aliquem malum hominem putat, nec esse malus potest; ita et sine illis virtutibus certum est quod nemo putabitur esse bonus. Superest eis adhuc etiam illud, quod velut proprie sibi datum scutum putant, quod dixit Dominus in Evangelio: «Nemo bonus nisi unus Deus pater,» dicentes hoc esse proprium vocabulum Patris Christi, qui tamen alius sit a creatore omnium Deo, cui creatori bonitatis nullam dederit appellationem. Videamus ergo si in veteri Testamento Deus Prophetarum et mundi creator ac legislator non dicitur bonus. Et quid est quod in Psalmis dicit: «Quam bonus Israël Deus rectis corde; et: Dicat nunc Israël quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.» Et in lamentationibus Hieremiæ scriptum est: «Bonus Dominus his qui sustinent eum, animæ» quærenti eum.» Sicut ergo bonus in veteri Testamento frequenter dicitur Deus, ita etiam justus in Evangeliis appellatur Domini nostri Jesu Christi Pater. Denique in Evangelio secundum Joannem orans ipse Dominus, noster, ad Patrem dicit: «Pater juste, et mundus te non cognovit.» Ne forte dicant quia etiam mundi creatorem pro assumptione carnis Patrem vocabat, et ipsum justum nominabat, excluduntur ab eo sermone qui statim sequitur: ait enim: Et mundus te non cognovit.» Secundum ipsos enim solum Deum bonum mundus ignorat. Nam conditorem suum
verissime recognoscit, Domino ipso dicente, quia mundus quod suum est diligit. Aperte ergo ille quem putant bonum Deum, justus esse in Evangeliis dicitur. Ex otio sane licebit plura testimonia congregare, sicubi in novo Testamento Pater Domini nostri Jesu Christi justus appellatur, et etiam in veteri Testamento cœli et terræ creator bonus dicitur, ut pluribus testimoniis convicti hæretici aliquando forte erubescant.
Tempus est his decursis repetere nos de Incarnatione Domini et Salvatoris nostri, quomodo vel quare homo fuerit factus. Pro viribus igitur nostris perexiguis considerata ex operum suorum magis quam ex nostri sensus contemplatione, divina natura, intuitisque nihilominus creaturis ejus visibilibus, fide quoque invisibilibus contemplatis, quia non omnia vel oculis videre potest humana fragilitas, vel ratione complecti, pro eo quod omnium rationabilium infirmius et fragilius animal nos homines sumus;
præstantiora enim sunt illa quæ vel in cœlo vel super cœlos habentur: superest ut harum omnium creaturarum et Dei medium, id est mediatorem quæramus, quem Paulus Apostolus Primogenitum omnis creaturæ pronuntiat. Videntes quoque nos ea quæ de ejus majestate in Scripturis sanctis referuntur, et intuentes quod «imago invisibilis Dei, et primogenitus omnis creaturæ dicatur, et quod in ipso creata sunt omnia visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia» per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes,» et omnia illi constant,» qui est caput omnium, solus habens caput Deum patrem; scriptum est enim: «Caput autem Christi Deus:» pervidentes etiam quod scriptum est, quoniam «nemo novit Patrem nisi Filius, neque quis novit Filium nisi Pater:» (Quis enim potest nosse quæ sit Sapientia, nisi qui genuit eam? aut quis ad liquidum quæ sit Veritas novit, nisi veritatis Pater? Quis certe universam Verbi sui naturam, atque ipsius Dei quæ ex Deo est, investigare potuit, nisi solus Deus apud quem erat Verbum?) pro certo habere debemus quod hoc Verbum, sive ratio dicenda est, hanc Sapientiam, hanc Veritatem, nullus alius nisi solus Pater novit, de quo scriptum est: «Ne ipsum quidem mundum capere arbitror libros qui scriberentur,» de gloria scilicet et majestate Filii Dei. Impossibile namque est litteris committere ea quæ ad Salvatoris gloriam pertinent. His igitur tantis ac talibus de natura Filii Dei consideratis, cum summa admiratione obstupescimus quod eminens omnium ista natura exinaniens se de statu majestatis suæ homo factus sit, et inter homines conversatus, sicut gratia labiis ejus infusa testatur, et sicut testimonium ei reddit Pater cœ lestis, et ut signis quoque et prodigiis variis virtutibusque ab eo gestis confirmatur. Qui etiam ante præsentiam suam hanc quam ostendit in corpore, præcursores suos et nuntios adventus sui misit Prophetas; post ascensionem vero suam in cœlos, sanctos Apostolos divinitatis suæ virtute repletos homines vel ex publicanis vel ex piscatoribus imperitos et indoctos circuire fecit orbem terrarum, ut ex omni genere atque ex omnibus populis piorum plebem in se credentium congregarent.
Verum ex omnibus de eo miraculis et magnificentiis illud penitus admirationem humanæ mentis excedit, nec invenit mortalis intelligentiæ fragilitas quomodo sentire vel intelligere possit quod tanta illa potentia divinæ majestatis, ipsum illud Verbum Patris, atque ipsa Sapientia Dei, in qua