Traité des principes (De principiis) (page 6)

Origène · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — trad. Rufin · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

creata sunt omnia visibilia et invisibilia, intra circumscriptionem ejus hominis qui apparuit in Judæa, fuisse credenda sit; sed et ingressa esse Dei Sapientia vulvam fœminæ, et nasci parvulus, et vagitum emittere ad similitudinem plorantium parvulorum; tum deinde quod in morte conturbatus refertur, ut ipse etiam profitetur dicens: «Tristis est anima mea usque ad mortem;» et ad ultimum quod usque ad eam quæ inter homines indignissima habetur adductus est mortem, licet post tertiam surrexerit diem. Cum ergo in eo quædam ita videamus humana ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur, quædam ita divina ut nulli alii nisi illi primæ et ineffabili naturæ conveniant deitatis, hæret humani intellectus angustia, et tantæ admirationis stupore percussa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat, ignorat. Si Deum sentiat, mortalem videt: si hominem putet, devicto mortis imperio cum spoliis redeuntem a mortuis cernit. Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturæ veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens in divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quæ gesta sunt, falsis illusa imaginibus existimentur. Quæ quidem in aures humanas proferre, et sermonibus explicare, longe vires vel meriti nostri, vel ingenii ac sermonis excedit: arbitror autem quia etiam sanctorum quinimo etiam Apostolorum supergrediatur mensuram fortassis totius creaturæ cœlestium virtutum eminentior est sacramenti istius explanatio. De quo nos non temeritate aliqua, sed quoniam ordo loci deposcit, ea magis quæ fides nostra continet, quam quæ humanæ rationis assertio vindicare solet, quam paucissimis proferemus, suspiciones potius nostras quam manifestas aliquas affirmationes in medium proferentes.

Igitur Unigenitus Dei per quem omnia facta esse visibilia et invisibilia in superioribus sermo disputationis edocuit, secundum Scripturæ sententiam et fecit omnia, et quæ fecit, diligit. Nam cum invisibilis Dei ipse sit imago invisibilis, participationem sui universis rationabilibus creaturis invisibiliter præbuit, ita ut tantum ex eo unusquisque participii sumeret, quanto erga eum dilectionis inhæsisset affectu. Verum, cum pro liberi arbitrii facultate varietas unumquemque ac diversitas habuisset animorum, ut alius ardentiore, alius tenuiore et exiliore erga auctorem suum amore teneretur, illa anima de qua dixit Jesus: «Quia nemo auferet a me animam meam,» ab initio creaturæ et deinceps inseparabiliter ei atque indissociabiliter inhærens, utpote sapientiæ et verbo Dei et veritati ac luci veræ, et tota totum recipiens, atque in ejus lucem splendoremque ipsa cedens, facta est cum ipso principaliter unus spiritus, sicut et Apostolus his qui eam imitari deberent promittit, quia «qui se jungit Domino, unus spiritus est.» Hac ergo substantia animæ inter Deum carnemque mediante (non enim possibile erat Dei naturam corpori sine mediatore misceri) nascitur, ut diximus, Deus homo illa substantia media existente, cui utique contra naturam non erat corpus assumere. Sed neque rursus anima illa, utpote substantia rationabilis, contra naturam habuit capere Deum, in quem, ut superius diximus, velut in verbum et sapientiam et veritatem tota jam cesserat. Unde et merito pro eo vel quod tota esset in Filio Dei, vel totum in se caperet Filium Dei, etiam ipsa cum ea quam assumpserat carne, Dei Filius et Dei virtus, Christus et Dei sapientia appellatur: et rursum Dei Filius per quem omnia creata sunt, Jesus Christus et Filius hominis nominatur. Nam et filius Dei mortuus esse dicitur, pro ea scilicet natura quæ mortem utique recipere

et Filius hominis appellatur, qui venturus in Dei patris gloria cum sanctis Angelis prædicatur. Et hac de causa per omnem Scripturam tam divina natura humanis poterat vocabulis appellatur, quam humana natura divinæ nuncupationis insignibus decoratur. Magis enim de hoc quam de ullo alio dici potest, quod scriptum est quia «erunt ambo in carne una, et jam non sunt duo, sed caro una. D.» Magis enim Verbum Dei cum anima in carne una esse, quam vir cum uxore, putandum est; Sed et unus spiritus esse com Deo, cui magis convenit quam huic animæ quæ se ita Deo per dilectionem junxit, ut cum eo unus spiritus merito dicatur?

Quod autem dilectionis perfectio, et meriti affectus sinceritas ei hanc inseparabilem cum Deo fecerit unitatem, ita ut non fortuita fuerit, aut cum persona acceptione animæ ejus assumptio, sed virtutum suarum ei merito delata, audi ad eam Prophetam dicentem: «Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis.» Dilectionis ergo merito ungitur oleo lætitiæ, id est anima Christi cum Verbo Dei Christus efficitur. Ungi namque oleo lætitiæ, non aliud intelligitur quam Spiritu sancto repleri. Quod autem præ participibus dixit, indicat quia non gratia Spiritus sicut Prophetis ei data est, sed ipsius Verbi Dei in ea substantialis inerat plenitudo, sicut et Apostolus dixit: «In quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.» Denique propter hoc non solum dixit: «Dilexisti justitiam, sed addit; «et odisti iniquitatem.» Odisse enim iniquitatem est illud quod Scriptura dicit de eo, quia pecca» tum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:» et quod ait: «Tentatus per omnia pro similitudine absque

peccato.» Sed et ipse Dominus dicit: «Quis vestrum arguet me de peccato?» Et iterum ipse dicit de se: «Ecce» venit princeps mundi hujus, et in me non invenit quid» quam.» Quæ omnia nullum in eo peccati sensum indicant extitisse. Quod ut Propheta evidentius designaret, quia nunquam in cum iniquitatis sensus intrasset, ait: «Prius» quam sciret puer patrem aut matrem vocare, avertit se ab iniquitate.»

Quod si alicui difficile videbitur, pro eo quod rationabilem animam esse in Christo supra ostendimus, cum utique animarum naturam boni malique capacem per omnes disputationes nostras frequenter ostendimus; hoc modo rei hujus explanabitur difficultas. Naturam quidem animæ illius hanc fuisse quæ est omnium animarum, non potest dubitari: alioquin nec dici anima potuit, si vere non fuit anima. Verum quoniam boni malique eligendi facultas omnibus præsto est, hæc anima quæ Christi est, ita elegit diligere justitiam, ut pro immensitate dilectionis inconvertibiliter ei atque inseparabiliter inhæreret, ita ut propositi firmitas, et affectus immensitas, et dilectionis inextinguibilis calor, omnem sensum conversionis atque immutationis abscinderet, et quod in arbitrio erat positum, longi usus affectu jam versum sit in naturam: ita et fuisse quidem in Christo humana et rationabilis anima credenda est, et nullum sensum vel possibilitatem eam putandum est habuisse peccati.

Ad pleniorem tamen rei explanationem non videtur absurdum, si etiam similitudine aliqua utamur, licet in re tam ardua, tamque difficili, ne exemplis quidem uti com · modis copia est. Tamen, ut absque aliquo præjudicio dicamus, ferri metallum capax est frigoris et caloris: si ergo massa aliqua ferri semper in igne sit posita, omnibus suis

poris omnibusque venis ignem recipiens, et tota ignis effecta, si neque ignis ab ea cesset aliquando, neque ipsa ab igne separetur, numquidnam dicemus hanc, quæ natura quidem ferri massa est, in igne positam et indesinenter ardentem, posse frigus aliquando recipere? Quinimo, quod verius est, magis eam sicut in fornacibus sæpe fieri oculis deprehendimus, totam ignem effectam dicimus, quoniam nec aliud in ea nisi ignis cernitur: sed et si qui contingere atque attrectare tentaverit, non ferri, sed ignis vim sentiet. Hoc ergo modo etiam illa anima quæ quasi ferrum in igne, sic semper in Verbo, semper in Sapientia, semper in Deo posita est; omne quod agit, quod sentit, quod intelligit, Deus est et ideo nec convertibilis aut mutabilis dici potest, quæ inconvertibilitatem ex Verbi Dei unitate indesinenter ignita possedit. Ad omnes denique sanctos calor aliquis Verbi Dei putandus est pervenisse: in hac autem anima ipse ignis divinus substantialiter requievisse credendus est, ex quo ad cæteros calor aliquis venerit. Denique quod dixit, quia «unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus» tuis,» ostendit quod aliter ista anima oleo lætitiæ, id est verbo Dei et sapientia ungitur; et aliter participes ejus, id est sancti Prophetæ et Apostoli. Illi enim in odore unguentorum ejus cucurrisse dicuntur: ista autem anima vasculum unguenti ipsius fuit, ex cujus fragrantia participantes digni quique Prophetæ fiebant et Apostoli. Sicut ergo aliud est unguenti substantia, aliud odor ejus: ita aliud est Christus, et aliud participes sui. Et sicut vas ipsum quod substantiam continet unguenti, nullo genere potest aliquid recipere fœtoris; hi vero qui ex odore ejus participant, si se paulo longius a fragrantia ejus removerint, possibile est ut incidentem recipiant fœtorem ita Christus, velut vas ipsum in quo erat unguenti substantia, impossibile fuit ut contrarium reciperet odorem; participes vero ejus, quam proximi fuerint vasculo, tam odoris erunt participes et capaces.

Arbitror sane etiam Hieremiam prophetam intelligentem quæ sit in eo natura Dei sapientiæ, quæ etiam hæc esset quam salute pro mundi susceperat, dixisse: «Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui diximus quod in umbra ejus vivemus in gentibus.» Pro eo enim quod sicut umbra corporis nostri inseparabilis est a corpore, et indeclinabiliter motus ac gestus corporis suscipit et gerit; puto eum animæ Christi opus, ac motum qui ei inseparabiliter inhærebat, et pro motu ac ejus voluntate cuncta perpetrabat, ostendere volentem umbram Christi Domini hanc vocasse, in qua umbra nos viveremus in gentibus. In hujus namque assumptionis sacramento gentes vivunt, quæ imitantes eam per fidem veniunt ad salutem. Sed et David dicens: «Memor esto opprobrii mei, Domine, quo exprobraverunt me in commutationem Christi tui,» similia mihi videtur ostendere. Et Paulus quid aliud sentit, cum dicit: «Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo?» Et quidem in alio loco dicit: «An documentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus?» Et nunc Christum in Deo dicit absconditum. Cujus rei intellectus nisi talis aliquis indicetur, qualem per umbram Christi a Propheta significatum esse supra diximus, fortassis etiam hunc sensum humanæ mentis excedit. Sed et quamplurima alia in Scripturis divinis de umbræ significantia videmus inserta, ut illud in Evangelio secundum Lucam, cum dicit Gabriel ad Mariam: «Spiritus Domini superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.» Et Apostolus de Lege dicit, quia «similitudini et umbræ deserviunt cœlestium» hi qui carnalem habent circumcisionem. Et alibi dicitur: «Nonne » umbra est vita nostra supra terram?» Si ergo et lex quæ super terram est umbra est, et vita omnis nostra quæ est super terram umbra est, et in umbra Christi vivimus inter gentes; videndum est ne harum omnium veritas umbrarum in illa revelatione noscatur, cum jam non per speculum et in ænigmate, sed facie ad faciem sancti quique gloriam Dei et rerum causas ac veritatem speculari merebuntur. Cujus veritatis accepto jam pignore per Spiritum sanctum, dicebat Apostolus: «Etiamsi cognovimus Christum secundum carnem aliquando, sed nunc jam non novimus.» Hæc interim nobis ad præsens de rebus tam difficilibus disputantibus, id est de incarnatione et de deitate Christi occurrere potuerunt. Si quis sane melius aliquid poterit invenire, et evidentioribus de Scripturis sanctis assertionibus confirmare quæ dicit, illa potius quam hæc recipiantur.

Quia ergo post primas illas dissertiones quas de Patre et Filio et Spiritu sancto in initiis, secundum quod res poposcerat, exposuimus, visum est rursum repetere nos debere, et ostendere quod Deus idem esset creator et conditor mundi, et pater Domini nostri Jesu Christi, id est Legis et Prophetarum atque Evangeliorum unus atque idem Deus; tum deinde etiam de Christo, quod is qui verbum et sapientia Dei superius fuerat ostensus, etiam qualiter homo factus est in consequentibus debuit demonstrari: superest ut etiam de Spiritu sancto quam possumus breviter repetamus. Tempus est ergo nunc de Spiritu sancto nos pro viribus pauca disserere quem Dominus et Salvator noster in Evangelio secundum Joannem, Paracletum nominavit. Sicut enim idem ipse Deus, atque idem ipse Christus; ita idem Spiritus sanctus est qui in Prophetis et in Apostolis fuit, id est, sive in illis qui ante adventum Christi Deo crediderunt, sive in his qui per Christum confugerunt ad Deum. Et duos quidem Deos ausos esse hæreticos dicere, et duos Christos audivimus; duos autem Spiritus sanctos nunquam cognovimus ab aliquo prædicari. Quomodo enim hoc de Scripturis poterunt affirmare, aut quam differentiam dare poterunt inter Spiritum sanctum et Spiritum sanctum? si tamen definitio aliqua aut descriptio inveniri potest Spiritus sancti. Nam ut concedamus Marcioni vel Valentino posse differentias deitatis inducere, et aliam boni naturam, aliam vero justi describere, quid excogitabit, atque quid inveniet, ut indifferentiam Spiritus sancti introducat? Nihil ergo illos posse ad indicium qualiscumque differentiæ arbitror invenire.

Nos vero existimamus quod participationem ejus similiter ut sapientiæ Dei et verbi Dei absque ulla differentia creatura rationabilis omnis assumat. Video tamen quod præcipuus sancti Spiritus adventus ad homines post ascensionem Christi in cœlos, magis quam ante adventum ejus declaretur. Antea namque solis Prophetis, et paucis, si quis forte in populo meruisset, donum Spiritus sancti præbebatur; post adventum vero Salvatoris scriptum est adimpletum esse illud quod dictum est in propheta Joële, quia «erit in novissimis diebus, et effundam de Spiritu meo» super omnem carnem, et prophetabunt:» quod utique tale est sicut illud quod ait: «Omnes gentes servient ei.» Per gratiam ergo Spiritus sancti cum reliquis quamplurimis etiam illud magnificentissimum demonstratur, quod ea quæ in Prophetis scripta sunt, vel Lege Moysi, pauci tunc,

id est ipsi Prophetæ, et vix sicubi unus ex omni populo superare poterat intellectum corporeum, et majus aliquid, id est, spirituale quid poterat intelligere in Lege vel Prophetis; nunc autem innumeræ sunt multitudines credentium, qui licet non omnes possint per ordinem atque ad liquidum spiritualis intelligentiæ explanare consequentiam, tamen omnes persuasum habent, quod neque circumcisio corporaliter intelligi debeat, neque otium sabbati, vel sanguinis effusio pecoris, neque quod de his Moysi responsa darentur a Deo: qui utique sensus dubium non est quod Spiritus sancti virtute omnibus suggeratur.

Sicut autem multi sunt intellectus de Christo, qui utique quamvis sapientia sit, non tamen in omnibus sapientiæ agit aut obtinet vim, nisi in his qui in ipso sapientiæ student; neque cum medicus dicatur, erga omnes quasi medicus agit, sed erga illos tantum qui ægritudinis suæ intellecto languore confugiunt ad misericordiam ejus, ut possint consequi sanitatem: ita arbitror etiam de Spiritu sancto in quo omnis est natura donorum. Aliis namque præbetur per Spiritum sermo sapientiæ, aliis sermo scientiæ, aliis fides; et ita per singulos qui eum capere possunt, hoc efficitur, vel hoc intelligitur ipse Spiritus, quo indiget ille qui eum participare meruerit. Quas divisiones ac differentias non advertentes hi qui eum Paracletum in Evangelio audiunt nominari, neque considerantes ex quo opere vel actu Paracletus nominetur, vilibus eum nescio quibus spiritibus compararunt, et per hoc conturbare conati sunt Ecclesias Christi, ita ut dissentiones fratribus non modicas generarent. Evangelium vero tantæ eum potentiæ ac majestatis ostendit, ut dicat Apostolos non posse capere adhuc ea quæ volebat docere eos Salvator, nisi cum advenerit Spiritus sanctus, qui se eorum animabus infundens illuminare eos possit de ratione ac fide Trinitatis. Isti vero pro imperitia sui intellectus, quia non solum ipsi quod rectum est consequenter non valent exponere, sed ne his quidem quæ a nobis dicuntur possunt audientiam commodare, minora quam dignum est de ejus divinitate sentientes, erroribus se ac deceptionibus tradiderunt, erratico magis spiritu depravati, quam sancti Spiritus institutionibus eruditi, secundum quod Apostolus dixit: «Doctrinam spirituum dæmoniorum sequentes prohibentium nubere ad interitum» et ruinam multorum, et importune se abstinere a cibis, ut per ostentationem acrioris observantiæ seducant animas innocentum.»

Oportet ergo nos scire quia Paracletus est Spiritus sanctus, docens majora quam voce proferri possunt, et, ut ita dixerim, quæ ineffabilia sunt, et «quæ non licet homini loqui,» id est quæ indicari humano sermone non possunt. Quod autem ait non licet, pro eo quod non potest, dictum sentimus ab Apostolo, sicut et ibi ubi ait: «Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed non omnia ædificant.» Ea enim quorum potestas nobis est, propter quod habere ea possumus, licere nobis dicit. Paracletus vero quod dicitur Spiritus sanctus, a consolatione dicitur. Paraclesis enim latine consolatio appellatur. Si quis namque de Spiritu sancto participare meruerit, cognitis ineffabilibus sacramentis, consolationem sine dubio et lætitiam cordis assumit: cum enim rationes omnium quæ fiunt, quare vel qualiter fiant, Spiritu indicante cognoverit, in nullo utique conturbari ejus anima poterit, aut ullum sensum mororis accipere: nec in aliquo terretur, cum verbo Dei et sapientiæ ejus inhærens, Dominum Jesum dicit in Spiritu sancto. Verum quoniam Paracleti fecimus mentionem, et pro viribus nostris qualiter de eo

sentiri debeat, exposuimus; dicitur autem etiam Salvator noster paracletus in Epistola Joannis cum dicit: «Si quis nostrum peccaverit, paracletum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris» consideremus ne forte aliud hic significet hæc appellatio paracleti de Salvatore, aliud de Spiritu sancto. Videtur enim de Salvatore paracletus dici deprecator: utrumque enim significat in græco paracletus, et deprecatorem et consolatorem. Propter eum ergo qui subsequitur sermonem, quo ait: «Et ipse est repropitiatio pro peccatis nostris,» magis in Salvatore nomen paracleti pro deprecatore intelligendum videtur; deprecari enim Patrem pro peccatis nostris dicitur. De Spiritu sancto Paracletus consolator debet intelligi, pro eo quod consolationem præstat animabus, quibus aperte revelat sensum scientiæ spiritualis.

Post hæc jam ordo deposcit nos etiam de anima generaliter inquirere, et ab inferioribus incipientes ad superiora conscendere. Esse namque animas in singulis quibusque animalibus, etiam in his quæ in aquis degunt, a nullo arbitror dubitari. Nam et communis omnium hoc servat opinio, et confirmatio sanctæ Scripturæ auctoritatis accedit, cum dicitur, quia «fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animantium repentium, quæ produxerunt aquæ secundum genus eorum.» Ex communi vero rationis intelligentia confirmatur etiam ab his qui definitionem animæ certis determinant verbis. Definitur namque anima hoc modo, quia sit substantia φαντασικἡ et ὁρμητικὴ, quod latine, licet non tam proprie explanetur, dici tamen potest sensibilis et mobilis. Quod utique convenit etiam de omnibus animalibus dici, et his quæ in aquis degunt; sed et in volucribus eadem definitio animæ convenienter ostenditur. Addidit sane Scriptura etiam alterius sententiæ auctoritatem, cum dicit: «Non manducabitis sanguinem, quia anima totius carnis sanguis ejus est, et non manducabitis animam cum carnibus; in quo evidentissime sanguinem omnium animalium animam eorum esse designat. Jam vero si quis requirat, quomodo animam omnis carnis sanguinem ejus esse dixit, de apibus, vespis, et. formicis, et de his quæ in aquis sunt, ostreis, et cochleis, et quæ- cumque sunt alia quæ carent sanguine et esse animantia manifestissime demonstrantur: respondendum est, quoniam in hujuscemodi animantibus quam in cæteris vim habet rubri sanguinis vigor, hanc vim obtinet in istis humor iste qui inest in eis, licet alterius sit coloris; nihil enim refert qui sit color, dummodo substantia sit vitalis. De jumentis vero vel pecudibus quod animantia sint, etiam apud communem opinionem nulla dubitatio est. Evidens tamen est divinæ Scripturæ sententia, cum dicit Deus: «Producat terra animam vivam secundum genus, quadrupedia» et repentia et bestias terræ secundum genus.» Jam vero de homine quamvis nulli dubium sit, nec requirere aliquis. possit, tamen et Scriptura divina designat, quod «Deus in faciem ejus inspiraverit spiramentum vitæ, et factus est homo in animam viventem.» Superest de Angelico ordine requirere, utrum et ipsi animas habeant, an animæ sint, vel de cæteris divinis cœlestibusque virtutibus, sed et de contrariis potestatibus. Auctoritatem quidem divinæ Scripturæ usquam nullam invenimus, quod vel Angeli, vel si qui sunt divini spiritus ministri Dei, vel animas habere, vel animæ dicantur: animantia tamen esse a quamplurimis

sentiuntur. De Deo autem invenimus scriptum esse ita «Et ponam animam meam super animam illam quæ manducaverit sanguinem, et eradicabo eam de populo suo;» et item alibi: «Neomenias vestras et sabbata et diem magnum acceptum non habeo. Jejunia et ferias et dies festos» vestros odit anima mea.» Et in xxi psalmo de Christo (certum est enim quia ex persona ipsius iste psalmus ascribitur, sicut Evangelium contestatur) ita dictum est: «Tu» autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum; ad defensionem meam respice; erue a framea, Deus, animam» meam, et de manu canis unicam meam.» Quamvis et multa alia sint testimonia de anima Christi in carne positi.

Sed de Christi quidem anima omnem nobis adimet quæstionem ratio incarnationis occurrens. Sicut enim vere carnem habuit, ita vere et animam habuit. De eo vero quod 1 Dei anima in Scripturis nominatur, qualiter intelligi debeat, et sentire et proferre difficile est; semel enim simplicem illam naturam, et absque ullius adjectionis permixtione profitemur tamen quoquo modo sentiendum est, nominari interim Dei anima videtur: de Christo vero non dubitatur. Et ideo non mihi videtur absurdum etiam de sanctis Angelis cæterisque cœlestibus virtutibus tale aliquid vel dicere vel sentire; siquidem definitio illa animæ etiam in ipsos videtur incurrere. Quis enim rationabiliter sensibiles eos esse vel mobiles poterit denegare? Quod si recta ista videtur esse definitio, quod substantia rationabiliter sensibilis et mobilis anima dicatur, videtur hæc eadem definitio etiam ad Angelos pertinere. Quid enim aliud in illis quam sensus rationabilis et motus est? Quorum autem una definitionis ratio est, horum sine dubio et eadem substantia est. Paulus sane esse quemdam animalem hominem significat, quem negat ea quæ sunt spiritus Dei posse recipere: sed

stultam dicit ei videri Spiritus sancti doctrinam, nec posse eum intelligere quod spiritualiter discernatur. Sed et in alio loco ait seminari corpus animale, et surgere corpus spirituale, ostendens in resurrectione justorum nihil animale futurum. Et ideo requirimus ne forte substantia aliqua sit quæ secundum hoc quod anima est, imperfecta sit. Verum utrum propterea imperfecta sit quod a perfectione decidit, an talis a Deo facta sit, cum per ordinem singula discuti cœperint, requiremus. Si enim animalis homo non recipit quæ sunt spiritus Dei, et pro eo quod animalis est, melioris naturæ, id est divinæ intelligentiam recipere non potest, hac fortassis de causa evidentius nos Paulus docere volens quid sit per quod ea quæ sunt spiritus, id est spiritualia intelligere possumus, mentem magis quam animam Spiritui sancto conjungit et sociat. Hoc enim eum puto ostendere cum dicit: «Orabo spiritu, orabo et mente; psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente.» Et non dicit quia Anima orabo, sed, spiritu et mente: et non dicit, Animna psallam, sed, spiritu psallam et mente.

Sed fortasse requiritur: Si mens est quæ spiritu orat et psallit, et ipsa est quæ et perfectionem percipit et salutem; quomodo dicit Petrus: «Percipientes finem fidei nostræ salutem animarum nostrarum?» Si anima cum spiritu nec orat nec psallit, quomodo sperabit salutem? Aut si cum ad beatitudinem venerit, jam anima non dicetur? Sed videamus ne forte possit hoc modo responderi, quia sicut Salvator venit salvare quod perierat, etiam cum salvatur, non est perditum quod prius perditum dicebatur; ita fortassis etiam hoc quod salvatur anima dicitur: cum autem jam salva facta fuerit, ex perfectioris partis suæ vocabulo nuncupabitur. Sed et illud adjici posse videtur quibusdam, quia sicut hoc quod perditum est erat sine dubio antequam periret, cum aliud nescio quid erat quam perditum, sicut erit utique cum jam non est perditum: ita etiam anima quæ perisse dicitur, videbitur fuisse quid aliquando cum nondum perisset, et propter hoc anima diceretur, quæ rursum ex perditione liberata potest iterum illud esse quod fuit antequam periret, et anima diceretur. Sed et ex ipsa nominis animæ significatione quam in græco indicat, visum est et nonnullis requirentibus curiosius posse non mediocrem suggeri intellectum. Nam sermo divinus Deum ignem esse dixit cum ait: «Deus noster ignis est consumens.» Sed et de Angelorum substantia ita ait: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem» urentem;» et alibi: «Apparuit Angelus Domini in flamma ignis in rubo.» Insuper etiam mandatum accepimus, ut simus spiritu ferventes; per quod sine dubio igneum ostenditur et calidum Dei verbum. Sed et Hieremias propheta audit ab eo qui sibi responsa dabat: «Ecce dedi» verba mea in os tuum ignem.» Sicut ergo Deus ignis est, et Angeli flamma ignis, et sancti quique spiritu fervent: ita e contrario hi qui deciderunt a dilectione Dei, sine dubio refrixisse in charitate ejus, ac frigidi facti dicendi sunt. Ait enim et Dominus, quia «propterea quod multiplicata» est iniquitas, refrigescet charitas multorum.» Sed et omnia quæcumque sunt quæ adversæ potestati in Scripturis sanctis comparantur, frigida semper inveniens diabolus dicitur quo quid frigidius invenitur. Sed et in mari regnare dicitur draco. Serpentem namque et draconem, quod utique ad aliquem de malignis spiritibus retorquetur, et in mari Propheta esse designat. Et alibi dicit Propheta: «Inducam gladium sanctum super draconem serpentem fugientem, super draconem serpentem perversum, et interficiet eum.» Et iterum ait: «Etiam si abscesserint ab oculis meis, et descenderint in profundum maris; ibi» mandabo draconi, et mordebit eos.» Sed et in Job ipse rex esse omnium quæ in aquis sunt, dicitur. A Borea vero accendi mala super omnes qui habitant terram, Propheta denuntiat. Boreas autem ventus in Scripturis sanctis frigidus designatur, sicut scriptum est in Sapienti: «Frigidus» ventus Boreas ".» Quod et ipsum sine dubio sentiendum est de diabolo. Si ergo ea quæ sancta sunt, et ignis et lumen et ferventia nominantur, quæ autem contraria sunt, frigida, et charitas multorum refrigescere dicitur; requirendum est ne forte et nomen animæ, quod græce dicitur ψυχὴ, a refrigescendo de statu diviniore ac meliore dictum sit, et translatum inde quod ex calore illo naturali et divino refrixisse videatur, et ideo in hoc quo nunc est statu el vocabulo sita sit. Denique proprie laudabiliter animam poni in Scripturis sanctis, require si facile invenias; culpabiliter autem frequenter occurrit, ut ibi: «Anima mala perdit eum qui possidet eam; et: Anima quæ peccat, ipsa morietur.» Postea enim quam dictum: «Omnes animæ meæ sunt; sicut anima patris, ita anima filii mea est, utique consequens videbatur ut diceret: «Anima quæ agit justitiam, ipsa salvabitur; et: Anima quæ peccat, ipsa morietur.» Sed nunc videmus quoniam quod culpabile quidem est adjunxit ad animam, quod autem laude dignum erat reticuit.. Videndum ergo est, ne forte, sicut diximus ex ipso nomine declarari, ab eo quod refrixerit a fervore justorum et divini ignis participatione fu, id est anima appellata sit, nec tamen amisit facultatem restituendi se in illum statum fervoris in quo ex initio fuit. Unde et Propheta tale aliquid videtur ostendere, cum dicit: «Revertere, anima mea, in requiem tuam.» Ex quibus omnibus illud videtur ostendi, quod mens de statu suo ac dignitate declinans, effecta vel nuncupata est anima; quæ si reparata fuerit et correcta, redit in hoc ut sit mens.

Quod si ita est, decessus ipse mentis ac devolutio videtur mihi quod non æqualis omnium sentiendus sit, sed vel plus vel minus in animam verti, et aliquas quidem mentes servare aliquid etiam prioris vigoris, aliquas vero aut nihil, aut exiguum aliquid. Unde inveniuntur quidam statim ab ineunte ætate ardentioris acuminis, alii vero tardioris, nonnulli autem obtusissimi et penitus indociles nasci. Verumtamen quod diximus, mentem in animam verti, vel si qua alia in hoc videntur aspicere, discutiat apud se qui legit diligentius et pertractet: a nobis tamen non putentur velut dogmata esse prolata, sed tranctandi more ac requirendi esse discussa. Addat autem et hoc qui legit ad tractatum, quod etiam de Salvatoris anima ex his quidem quæ in Evangelio scripta sunt, observatur, quod alia sunt quæ ei sub animæ nomine ascribuntur, et alia quæ sub spiritus nomine deputantur. Nam cum passionem aliquam vel perturbationem sui vult indicare, sub animæ nomine indicat, ut cum dicit: «Nunc anima mea turbata est; et: Tristis est anima mea usque ad mortem; et: Nemo tollit animam meam; sed ego pono eam abs me.» In manus autem Patris commendat non animam, sed spiritum et cum carnem dicat infirmam, non animam promptam dicit, sed spiritum: unde videtur quasi medium quoddam esse anima inter carnem infirmam et spiritum promptum.

Sed fortassis occurrat nobis aliquis ex his de quibus ipsi in nostris propositionibus admonuimus, et dicat: Quomodo ergo etiam Dei anima dicitur? Cui respondebimus hoc modo: Quia sicut omnia quæ corporaliter de Deo dicuntur, id est vel digiti, vel manus, vel brachia, vel oculi, vel pes, vel os, dicimus non hæc humana membra, sed virtutes ejus quasdam in his corporeorum membrorum appellationibus indicari: ita et esse aliquid aliud putandum est, quod appellatione hac quæ anima Dei dicitur, indicatur. Et si fas est audere nos in tali re amplius aliquid dicere, potest fortasse anima Dei intelligi unigenitus Filius ejus. Sicut enim anima per omne corpus inserta movet omnia et agitat quæ operatur universa: ita et unigenitus Filius Dei, qui est verbum et sapientia ejus, pertingit et pervenit ad omnem virtutem Dei, insertus ei, Et fortassis ob hujus sacramenti indicium corpus in Scripturis vel dicitur Deus, vel describitur. Considerandum sane est, ne forte possit etiam pro hoc anima Dei intelligi Unigenitus ejus, quoniam venit et ipse in locum hunc afflictionis, et in convallem fletus descendit, et in locum humiliationis nostræ: sicut dicit in psalmo: «Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis *.» Denique scio quosdam exponentes illud quod in Evangelio a Salvatore dictum est: «Tristis est anima mea usque ad» mortem 2,» interpretatos esse de Apostolis, quos velut meliores a reliquo corpore animam suam dixerit. Nam quia multitudo credentium corpus illius dicitur, Apostolos velut reliquo corpore meliores animam intelligi debere dixerunt. Hæc prout potuimus de rationabili anima discutienda magis a legentibus quam statuta ac definita protulimus. De animabus vero pecudum cæterorumque mutorum sufficiant illa quæ absolute superius diximus.

CAPUT IX – De mundo et motibus rationabilium creaturarum, vel bonarum, vel malarum; et de causis earum.

Sed nunc ad propositæ disputationis ordinem revertamur, et intueamur creaturæ initium, quodcumque illud initium creantis Dei mens potuerit intueri. In illo ergo initio putandum est tantum numerum rationabilium creaturarum, vel intellectualium, vel quoquomodo appellandæ sunt quas mentes superius diximus, fecisse Deum, quantum sufficere posse prospexit. Certum est quippe quod præfinito aliquo apud se numero eas fecit: non enim, ut quidam volunt, finem putandum est non habere creaturas; quia ubi finis non est, nec comprehensio ulla, nec circumscriptio esse potest. Quod si fuerit, utique nec contineri, vel dispensari a Deo quæ facta sunt, poterunt. Naturaliter nempe quidquid infinitum fuerit, et incomprehensibile erit. Porro autem sicut Scriptura dicit: «In numero et mensura universa.» condidit Deus, et idcirco numerus quidem recte aptabitur rationabilibus creaturis, vel mentibus, ut tantæ sint quantæ a providentia Dei dispensari, regi et contineri possint. Mensura vero materiæ corporali consequenter aptabitur: quam utique tantam a Deo esse creatam credendum est, quantam sibi sciret ad ornatum mundi posse sufficere. Hæc ergo sunt quæ in initio, id est ante omnia a Deo creata esse existimandum est. Quod quidem etiam in illo initio quod Moyses latentius introduxit, indicari putamus cum dicit: «In principio fecit Deus cœlum et terram2.» Certum est enim quia non de firmamento, neque de arida, sed de illo cœlo ac terra dicatur, quorum cœlum hoc et terra quam videmus vocabula postea mutuata sunt.

Verum quoniam rationabiles istæ naturæ quas in initio factas supra diximus, factæ sunt cum ante non essent, hoc ipso quia non erant, et esse cœperunt, necessario convertibiles et mutabiles substiterunt: quoniam quæcumque inerat substantiæ earum virtus, non naturaliter inerat, sed beneficio Conditoris effecta. Quod ergo sunt, non est proprium, nec sempiternum, sed a Deo datum. Non enim semper fuit: et omne quod datum est, etiam auferri et recedere potest. Recedendi autem causa in eo erit, si non recte et probabiliter dirigitur motus animorum. Voluntarios enim et liberos motus a se conditis mentibus creator indulsit, quo scilicet bonum in eis proprium fieret, cum id voluntate propria servaretur: sed desidia et laboris tædium in servando bono, et aversio ac negligentia meliorum, initium dedit recedendi a bono. Recedere autem a bono, non aliud est quam effici in malo. Certum namque est malum esse bono carere. Ex quo accidit, ut in quanta mensura quis devolveretur a bono, in tantam mensuram malitiæ deveniret. In quo utique pro motibus suis unaquæque mens, vel amplius vel parcius bonum negligens, in contrarium boni, quod sine dubio malum est, trahebatur. Ex quo videtur semina quædam et causas varietatis ac diversitatis ille omnium Conditor accepisse, ut pro diversitate mentium, id est, rationabilium creaturarum, quam diversitatem ex ea causa quam superius diximus putandæ sunt concepisse, varium ac diversum mundum crearet. Quod autem varium ac diversum dicimus, hoc est quod volumus indicare.

Mundum nunc dicimus omne quod est super cœlos, vel in cœlis, vel super terram, vel in his qui inferi appellantur, vel quæcumque usquam prorsus loca sunt, et hi qui in ipsis degere nominantur. Totum ergo hoc, mundus vocatur. In quo mundo quædam dicuntur esse supercœlestia, id est, in habitationibus beatioribus posita, et corporibus cœlestioribus ac splendentioribus induta, et in his ipsis multæ differentiæ ostenduntur: sicut, verbi causa, etiam Apostolus dicit, quod «alia sit gloria solis, alia lunæ, alia gloria stellarum stella enim a stella differt in gloria.»

Quædam vero terrena dicuntur, et inter ipsa non parva est differentia, id est, inter homines: alii namque eorum Barbari, alii Græci et Barbarorum quidam immanes et feri, alii mitiores. Et quidam quidem legibus probatissimis utuntur, alii vilioribus vel asperioribus; alii quoque inhumanis et ferinis magis moribus quam legibus utuntur. Et quidam quidem statim ab initio nativitatis suæ humiliantur, et subjecti sunt, ac serviliter educantur, vel sub dominis, vel sub principibus positi, vel tyrannis; alii vero liberius et rationabilius educantur, alii sanis corporibus, nonnulli ægris statim a prima ætate, alii visu, alii auditu et voce decepti, nonnulli ita nati, alii statim post nativitatem hujuscemodi sensibus defraudati, vel certe jam adulta ætate tale aliquid passi. Et quid refert evolvere me omnes atque enumerare humanarum clades miseriarum, a quibus alii liberi, alii involuti sunt, cum possit unusquisque etiam apud semetipsum considerare de his singulis atque perpendere? Sunt et quædam invisibiles virtutes, quibus quæ super terram sunt dispensanda commissa sunt; et non parva etiam in ipsis differentia credenda est, sicut et in hominibus invenitur. Sane Apostolus Paulus esse quædam etiam inferna designat, et in ipsis simili modo sine dubio varietatis causa requirenda est. De mutis vero animalibus et volucribus, atque de his quæ in aquis habitant, requirere superfluum videtur; cum hæc non principalia, sed consequentia accipi debere certum sit.

Quoniam ergo omnia quæ facta sunt, per Christum et in Christo facta esse dicuntur, sicut et Apostolus Paulus manifestissime designat dicens: «Quoniam in ipso et per

ipsum creata sunt omnia, sive quæ in cœlo sunt, sive quæ» in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Potestates,» sive Principatus, sive Dominationes: omnia per ipsum et» in ipso creata sunt.» Sed et in Evangelio Joannes nihilominus eadem ostendit, dicens: «In principio erat Verbum,» et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt,» et sine ipso factum est nihil.» Sed et in Psalmo scriptum est quia «omnia in Sapientia fecisti.» Quia ergo Christus sicut Verbum et Sapientia est, ita etiam Justitia est, consequens sine dubio erit ut ea quæ in Verbo et Sapientia facta sunt, etiam in ea Justitia quæ est Christus facta esse dicantur: quod scilicet in his quæ facta sunt nihil injustum, nihil fortuitum videatur, sed omnia ita esse ut æquitatis ac justitiæ regula expetit, doceantur. Quomodo ergo tanta ista rerum varietas tantaque diversitas justissima et æquissima possit intelligi, certus sum humano ingenio vel sermone explicari non posse, nisi ipsum Verbum ac Sapientiam et Justitiam, qui est unigenitus Filius Dei, prostrati ac supplices deprecemur, qui per gratiam suam sensibus se nostris. infundens, obscura illuminare, clausa patefacere, pandereque dignetur arcana: si tamen inveniamur tam digne vel petere, vel quærere, vel pulsare, ut vel petentes accipere mereamur, vel quærentes invenire, vel pulsantibus jubeatur aperiri. Non ergo freti nostro ingenio, sed ipsius Sapientiæ auxilio quæ fecit universa, et Justitiæ ejus quam inesse creaturis omnibus credimus, interim etiamsi asserere non valemus, ipsius tamen confisi misericordia inquirere perscrutarique tentabimus quomodo ista tanta varietas mundi atque diversitas, omni justitia ac ratione constare videatur. Rationem autem dico duntaxat generalem; nam specialem singulorum, et quærere imperiti est, et reddere velle dementis est.

Dicentibus autem nobis mundum istum in hac varietate positum, qua supra exposuimus a Deo factum, quem Deum et bonum et justum atque æquissimum dicimus, objicere hoc plurimi solent, et hi maxime qui ex schola Marcionis, et Valentini, et Basilidæ venientes audierunt diversus esse naturas animarum, quomodo justitiæ Dei conveniat mundum facientis, ut habitaculum aliis quidem in cœlis præbeat, et non solum his habitaculum melius præstet, verum etiam gradum aliquem celsiorem spectabilioremque concedat, Principatum aliis indulgeat, aliis Potestates, Dominationes quoque aliis tribuat, aliis amplissimas Sedes cœlestium tribunalium præstet, eluceant alii rutilantius, et coruscent fulgore sidereo; aliis sit gloria solis, aliis gloria lunæ, aliis gloria stellarum; stella a stella in gloria differat: et, ut simul ac breviter totum dicam, si creatori Deo nec voluntas summi bonique operis, nec perficiendi facultas deest, quid causæ existere potuit, ut naturas rationabiles creans, id est, quibus ut essent ipse extitit causa, celsiores alios faceret, alios secundo, aut tertio, et multis jam inferiores gradibus deterioresque procrearet? Tum deinde objiciunt etiam de his quæ in terris sunt, quod aliis nascendi sors felicior evenerit, ut quis, verbi gratia, ex Abraham generetur, et ex repromissione nascatur; alius quoque ex Isaac et Rebecca, quique adhuc in ventre positus supplantat fratrem suum, et antequam nascatur diligi dicitur, a Deo: vel hoc ipsum omnino, quod in Hebræis quis nascitur, apud quos eruditionem divinæ Legis inveniat; alius vero apud Græcos et ipsos sapientes, et non parvæ eruditionis homines; jam vero alius apud Æthiopes, quibus vesci humanis carnibus usus est; aut apud Scythas, apud quos parricidium quasi ex lege geritur; vel apud Tauros, ubi hospites immolantur. Aiunt ergo nobis: Si hæc tanta rerum

diversitas, nascendique conditio tam varia, tamque diversa, in qua causa utique facultas liberi arbitrii locum non habet (non enim quis ipse sibi eligit, vel ubi, vel apud quos, vel qua conditione nascatur); si ergo, inquiunt, hoc non facit naturæ diversitas animarum, id est, ut mala natura animæ ad gentem malam destinetur, bona autem ad bonas, quid aliud superest, nisi ut fortuito ista agi putentur et casu? Quod utique si recipiatur, jam nec a Deo factus esse mundus, nec a providentia ejus regi credetur; et consequenter nec Dei judicium de uniuscujusque gestis videbitur expectandum. In qua re quæ sit quidem ad liquidum veritas rerum, illius est nosse solius qui scrutatur omnia, etiam alta Dei.

Tous les livres