Traité des principes (De principiis) (page 7)

Origène · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — trad. Rufin · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Nos vero quasi homines (ne hæreticorum insolentiam reticendo nutriamus) quæ pro viribus nostris occurrere nobis possunt, ad ea quæ obtenderunt, hoc modo respondebimus. Bonum esse et justum et omnipotentem Deum creatorem universorum, quibus valuimus ex divinis Scripturis assertionibus frequenter ostendimus. Hic cum in principio crearet ea quæ creare voluit, id est rationabiles naturas, nullam habuit aliam creandi causam nisi propter seipsum, id est bonitatem suam. Quia ergo eorum quæ creanda erant ipse extitit causa, in quo neque varietas aliqua, neque permutatio, neque impossibilitas inerat, æquales creavit omnes ac similes quos creavit, quippe cum nulla ei causa varietatis ac diversitatis existeret. Verum quoniam rationabiles ipsæ creaturæ, sicut frequenter ostendimus, et in loco suo nihilominus ostendemus, arbitrii facultate donatæ sunt; libertas unumquemque voluntatis suæ vel ad profectum per imitationem Dei provocavit, vel ad defectum per negligentiam traxit. Et hæc extitit causa, sicut et antea jam diximus, diversitatis inter rationabiles creaturas, non ex Conditoris voluntate vel judicio originem trahens, sed propriæ libertatis arbitrio. Deus vero, cui jam creaturam suam pro merito dispensare justum videbatur, diversitates mentium in unius mundi consonantiam traxit, quo velut unam domum in qua inesse deberent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam, ex istis diversis vasis, vel animis, vel mentibus ornaret. Et has causas, ut ego arbitror, mundus iste suæ diversitatis accepit, dum unumquemque divina providentia pro varietate motuum suorum, vel animorum propositique dispensat. Qua ratione neque Creator injustus videbitur, cum secundum præcedentes causas pro merito unumquemque distribuit; neque fortuita uniuscujusque nascendi vel felicitas vel infelicitas putabitur, vel qualiscumque acciderit illa conditio; neque diversi creatores, vel diversæ naturæ credentur animarum.

Verum ne Scriptura quidem sancta videtur mihi penitus arcani hujus tacuisse rationem: sicut cum Apostolus Paulus de Jacob et Esau disputans ait: «Cum enim nondum nati fuissent, neque egissent aliquid boni vel mali ut pro» positum quod secundum electionem Dei factum est per» maneret, non ex operibus, sed ex eo qui vocavit, dictum» est quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob» dilexi, Esaü autem odio habui.» Et post hæc sibi ipse respondet et dicit: «Quid ergo dicemus? Numquid injustitia est apud Deum?» Et ut nobis occasionem præstaret inquirendi de his, et perscrutandi quomodo hæc non extra rationem fiant, respondet sibi ipsi, et ait. Eadem namque, ut mihi videtur, quæ de Jacob et Esau quæstio proponitur, haberi etiam de cœlestibus omnibus et terrestribus creaturis et de infernis potest. Et similiter mihi videtur, sicut ibi ait: «Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent boni vel mali,» ita etiam de cæteris omnibus dici posse:

«Cum enim nondum creata essent, neque egissent >aliquid boni vel mali ut secundum electionem propositum» Dei maneat, sicut putant quidam, facta sunt illa quidem cœlestia, hæc autem terrestria, et alia inferna, «non ex operibus, ut putant illi, sed ex eo qui vocavit. Quid ergo» dicemus, si hæc ita sunt? Ergo injustitia est apud Deum?» Absit.» Igitur sicut de Esau et Jacob diligentius perscrutatis Scripturis invenitur, quia non est injustitia apud Deum ut antequam nascerentur, vel agerent aliquid in vita hac, diceretur «quia major serviet minori;» et ut invenitur non esse injustitia quod et in ventre fratrem suum supplantavit Jacob, si ex præcedentis videlicet vitæ meritis digne eum dilectum esse sentiamus a Deo, ita ut fratri præponi mereretur: ita etiam de cœlestibus creaturis, si advertamus quia ista diversitas non creaturæ principium, sed ex præ cedentibus causis pro meriti dignitate diversum singulis a Conditore ministerii paratur officium, ex eo profecto quod unusquisque in eo quod mens creatus a Deo est vel rationabilis spiritus, pro motibus mentis et sensibus animorum, vel plus vel minus sibi meriti paraverit, vel amabilis Deo, vel etiam odibilis extiterit: cum tamen aliqui ex his qui melioribus meritis sunt ad exornandum mundi statum compati reliquis, et officium præbere inferioribus ordinentur, quo per hoc et ipsi participes existant patientiæ Creatoris; secundum quod Apostolus ipse dicit: «Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecerit in» spem.» Observantes igitur istam sententiam quam Apostolus de nativitate Esau et Jacob exponens dixit: « Num» quid injustitia est apud Deum? Absit,» etiam in omnibus creaturis rectum arbitror hanc eamdem debere sententiam custodiri: quoniam, sicut superius diximus, justitia debet Creatoris in omnibus apparere. Quæ, ut mihi videtur,

ita demum lucidius ostendetur, si causas diversitatis unusquisque vel cœlestium, vel terrestrium, vel infernorum in semetipso præcedentes nativitatem corpoream habere dicatur. Verbo enim Dei et sapientia ejus creata sunt universa, et per ipsius ordinata sunt justitiam. Per gratiam vero misericordiæ suæ omnibus providet, atque omnes quibuscumque curari possunt remediis hortatur, et provocat ad salutem.

Sicut ergo dubium non est in die judicii futurum quod separentur boni a malis, et justi ab injustis, et singuli quique pro merito per ea loca quibus digni sunt distribuantur judicio Dei, sicut Deo volente in consequentibus ostendemus; tale aliquid opinor etiam ante jam factum. Omnia enim Deus et semper judicio agere ac dispensare credendus est. Illud quoque quod Apostolus docet, dicens: «In domo magna non sunt tantummodo vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam;» et quod addit dicens: «Quia si quis se expurgaverit, erit vas in honorem sancti» ficatum, Domino utile ad omne opus bonum:» sine dubio illud ostendit, quia qui se expurgaverit in hac vita positus, ad omne bonum opus erit paratus in futuro; qui autem non se purgaverit, secundum quantitatem immunditiæ suæ, erit vas ad contumeliam, id est, indignum. Ita ergo possibile est intelligi etiam antea fuisse vasa rationabilia vel purgata vel minus purgata, id est quæ seipsa vel purgaverint vel non purgaverint; et ex hoc unumquodque vas, secundum mensuram puritatis aut impuritatis suæ, locum vel regionem, vel conditionem nascendi vel explendi aliquid in hoc mundo accepisse: quæ omnia Deus usque ad minimum virtute sapientiæ suæ providens atque dignoscens, moderamine judicii sui æquissima retributione universa disponit,

quatenus unicuique pro merito vel succurri vel consuli deberet. In quo profecto omnis ratio æquitatis ostenditur, dum inæqualitas rerum retributionis meritorum servat æquitatem. Quorum meritorum rationes per singulos quosque secundum veritatem et ad liquidum solus ipse cum unigenito Verbo ac sapientia sua et Spiritu sancto recognoscit.

CAPUT X – De resurrectione et judicio, de igne inferni, et pœnis.

Sed quoniam nos sermo commonuit de judicio futuro, et de retributione, ac suppliciis peccatorum, secundum quod comminantur sanctæ Scripturæ, et ecclesiastica prædicatio continet, eo quod judicii tempore ignis æternus et tenebræ exteriores et carcer et caminus, et alia his similia peccatoribus præparata sint: videamus quid etiam de his sentire oporteat. Sed ut ad hæc competenti ordine veniatur, prius mihi videtur de resurrectione sermo movendus, ut sciamus quid est illud quod vel ad supplicium, vel ad requiem, vel ad beatitudinem veniet: de quo in aliis quidem libris quos de Resurrectione scripsimus, plenius disputavimus, et quid nobis de hoc videretur ostendimus. Sed et nunc propter consequentiam tractatus pauca inde repetere non videtur absurdum, maxime propter hoc quod offenduntur quidam in ecclesiastica fide, quasi velut stulte et penitus insipienter de resurrectione credamus; præcipue hæretici, quibus hoc modo arbitror respondendum. Si confitentur etiam ipsi quia resurrectio sit mortuorum, respondeant nobis quid est quod mortuum est. Nonne corpus? Corporis ergo resurrectio fiet. Tum deinde dicant si utendum nobis putant esse corporibus, an non? Arbitror, Apostolo Paulo dicente quia «seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale,» istos negare non posse quod corpus resurgat, vel quia in resurrectione corporibus utamur. Quid ergo? Si certum est quod corporibus nobis utendum sit, et corpora quæ ceciderunt resurgere prædicantur (non enim proprie resurgere dicitur, nisi id quod ante ceciderit), nulli dubium est idcirco ea resurgere, ut his iterum ex resurrectione induamur. Alterum ergo hæret ex altero. Nam et si resurgunt corpora, sine dubio ad indumentum nostri resurgunt: et si necesse est nos esse in corporibus, sicut certe necesse est, non in aliis quam in nostris corporibus esse debemus. Quæ si verum est quod resurgunt et spiritualia resurgunt, dubium non est quin abjecta corruptione et deposita mortalitate resurgere dicantur a mortuis: alioquin vanum videbitur et superfluum resurgere quemquam a mortuis, ut iterum moriatur. Quod ita demum intelligi evidentius potest, si quis diligenter advertat quæ sit animalis corporis qualitas, quæ in terram seminata spiritualis corporis reparet qualitatem. Ex animali namque corpore ipsa virtus resurrectionis et gratia spirituale corpus educit, cum id ab indignitate transmutat ad gloriam.

Quoniam ergo hæretici eruditissimi sibi videntur et sapientissimi, interrogabimus eos si omne corpus schema aliquod habet, id est habitu aliquo deformetur. Et si quidem dixerint esse corpus quod non aliquo habitu deformetur, imperitissimi omnium atque insipientissimi videbuntur. Nullus enim hoc negabit, nisi sit ab omni eruditione penitus alienus. Si vero secundum id quod consequens est dixerint quia omne corpus certo aliquo habitu deformatur, requiremus ab eis si possunt nobis spiritualis corporis habitum demonstrare atque describere: quod utique nullo modo facere poterunt. Sed et differentias eorum qui resurgunt inquiremus ab eis. Quomodo ostendent verum esse illud quod

dictum est quia «alia caro volucrum, alia piscium, et corpora cœlestia et corpora terrestria, sed alia quidem cœlestium gloria, alia vero terrestrium, alia gloria solis, alia» lunæ, alia stellarum: stella a stella differt in gloria, ita et resurrectio mortuorum?» Secundum istam ergo consequentiam cœlestium corporum ostendant nobis differentias gloriæ eorum qui resurgunt, et si ullo genere conati fuerint secundum cœlestium corporum differentias aliquam excogitare rationem, quæremus ab eis ut etiam secundum terrenorum corporum comparationem differentias resurrectionis assignent. Nos vero ita intelligimus, quod volens Apostolus describere quanta esset differentia eorum qui resurgent in gloria, id est sanctorum, comparationem cœlestium corporum sumpsit dicens: «Alia gloria solis, alia gloria lunæ, alia» gloria stellarum;» et iterum volens differentias eorum docere qui in hac vita non expurgati ad resurrectionem venient, id est peccatores, de terrenis sumit exemplum, dicens: «Alia corpora volucrum, alia piscium.» Digne etenim sanctis cœlestia, terrena peccatoribus comparantur. Hæc quidem dicta sint adversus eos qui resurrectionem mortuorum, id est, resurrectionem corporum negant.

Nunc vero sermonem convertimus ad nonnullos nostrorum qui, vel pro intellectus exiguitate, vel explanationis inopia, valde vilem et abjectum sensum de resurrectione cor poris introducunt. Quos interrogamus, quomodo intelligant animale corpus gratia resurrectionis immutandum, et spirituale futurum; et quomodo quod in infirmitate seminatur, resurrecturum sentiant in virtute; quod in ignobilitate, quomodo resurgat in gloria; et quod in corruptione, quomodo ad incorruptionem transferatur. Quod utique si credunt Apostolo quia corpus in gloria et virtute et incorruptibilitate resurgens, spirituale jam effectum sit, absurdum

videtur et contra sensum Apostoli dicere id rursum carnis et sanguinis passionibus implicari, cum manifeste dicat Apostolus: «Quoniam caro et sanguis regnum Dei non» possidebunt: neque corruptio incorruptionem possidebit.» Sed illud quomodo accipiunt quod dicit Apostolus: Omnes autem immutabimur?» Quæ utique immutatio secundum illum ordinem quem superius docuimus, expectanda est in qua sine dubio dignum aliquid divina gratia sperare nos convenit; quod futurum credimus hoc ordine quo nudum granum frumenti aut alicujus cæterorum» in terra seminatum describit Apostolus, cui «Deus dat cor» pus prout vult,» cum primum granum ipsum frumenti mortuum fuerit. Ita namque etiam nostra corpora velut granum cadere in terram putanda sunt: quibus insita ratio ea quæ substantiam continet corporalem, quamvis emortua fuerint corpora et corrupta atque dispersa, Verbo tamen Dei ratio illa ipsa quæ semper in substantia corporis salva est, erigat ea de terra, et restituat ac reparet, sicut ea virtus quæ est in grano frumenti, post corruptionem ejus et mortem reparat ac restituit granum in culmi corpus et spicæ. Et ita his quidem qui regni cœlorum hæreditatem consequi merebuntur, ratio illa reparandi corporis quam supra diximus, Dei jussu ex terreno et animali corpore corpus reparat spirituale, quod habitare possit in cœlis; his vero qui inferioris meriti fuerint, vel abjectioris, vel etiam ultimi et abstrusi, pro uniuscujusque vitæ atque animæ dignitate, etiam gloria corporis et dignitas datur: ita tamen ut etiam eorum qui ad ignem æternum, vel ad supplicia destinandi sunt, per ipsam resurrectionis permutationem ita corpus incorruptum sit quod resurgit, ut ne suppliciis quidem corrumpi valeat et dissolvi. Si ergo ita se habet

qualitas ejus corporis quod resurget a mortuis, videamus nunc quid sibi velit ignis æterni comminatio.

Invenimus namque in Esaia propheta designari uniuscujusque proprium esse ignem quo punitur; ait enim: «Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis. Per quos sermones hoc videtur indicari, quod unusquisque peccatorum flammam sibi ipse proprii ignis accendat, et non in aliquem ignem qui antea jam fuerit accensus ab alio, vel ante ipsum substiterit, demergatur. Cujus ignis materia atque esca nostra sunt peccata, quæ ab Apostolo Paulo ligna et fœnum et stipula nominantur. Et arbitror quod sicut in corpore escæ abundantia et qualitas et quantitas cibi contraria febres generant, et febres diversi modi vel temporis secundum eam mensuram qua intemperies collecta materiam suggesserit ac fomitem febrium; quæ materiæ qualitas ex diversa intemperie congregata, causa vel acerbioris morbi vel prolixioris existit: ita anima cum multitudinem malorum operum et abundantiam in se congregaverit peccatorum, competenti tempore omnis illa malorum congregatio effervescit ad supplicium, atque inflammatur ad pœnas; cum mens ipsa vel conscientia per divinam virtutem omnia in memoriam recipiens, quorum in semetipsa signa quædam et formas, cum peccaret, expresserat, et singulorum quæ vel fœde ac turpiter gesserat, vel etiam impie commiserat, historiam quamdam scelerum suorum ante oculos suos videbit expositam; tunc et ipsa conscientia propriis stimulis agitatur atque compungitur, et sui ipsa efficitur accusatrix et testis. Quod ita sensisse puto etiam Paulum Apostolum cum dicit: «Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.» Ex quo intelligitur quod

circa ipsam animæ substantiam tormenta quædam ex ipsis peccatorum noxiis affectibus generantur.

Et ne satis tibi hujus rei intellectus difficilis appareat, considerari possibile est ex his passionum vitiis quæ animabus accidere solent, id est, cum vel flammis amoris exuritur anima, vel zeli vel livoris ignibus maceratur, aut cum ira agitatur, vel cum insaniæ vel tristitiæ immensitate consumitur, quomodo horum malorum nimietates aliquanti intolerabiliter ferentes, mortem subire, quam hujuscemodi cruciatus perpeti, tolerabilius habuere. Requires sane si his qui vitiorum malis istis quæ supra diximus irretiti sunt, nec emendationis aliquid in hac vita adhuc positi comparare sibimet potuerunt, et ita ex hoc mundo abcesserunt, sufficiat illis ad pœnam quod illis ipsis perdurantibus in se noxiis affectibus cruciantur, id est, vel iræ, vel furoris, vel insaniæ, vel mœroris, quorum utique mortiferum virus nullo in hac vita emendationis medicamento mitigatum est; an his affectibus immutatis generalis pœnæ stimulis vexabuntur. Sed et aliam suppliciorum speciem intelligi arbitror posse; quia sicut quidem sentimus soluta corporis membra atque a suis invicem divulsa compagibus immensi doloris generare cruciatum, ita cum anima extra ordinem atque compagem, vel eam harmoniam qua ad bene agendum et utiliter sentiendum a Deo creata est, fuerit inventa, nec sibimetipsi rationabilium motuum compagine consonare, pœ- nam cruciatumque putanda sit suimetipsius ferre dissidii, et inconstantiæ suæ, atque inordinationis sentire supplicium. Quæ animæ dissolutio atque divulsio cum adhibiti ignis ratione fuerit explorata, sine dubio ad firmiorem sui compaginem instaurationemque solidatur.

Multa sunt etiam alia quæ nos latent, quæ illi soli cognita sunt qui est medicus animarum nostrarum. Si enim ad corporis sanitatem pro his vitiis quæ per escam potumque

collegimus, necessariam habemus interdum austerioris ac mordacioris medicamenti curam; nonnunquam vero, si id vitii qualitas depoposcerit, rigore ferri et sectionis asperitate indigemus; quod si etiam hæc supergressus fuerit morbi modus, ad ultimum conceptum vitium etiam ignis exurit: quanto magis intelligendum est et hunc medicum nostrum Deum volentem diluere vitia animarum nostrarum, quæ ex peccatorum et scelerum diversitate collegerant, uti hujuscemodi pœnalibus curis, insuper etiam ignis inferre supplicium his qui sanitatem animæ perdiderunt? Cujus rei imagines etiam in Scripturis sanctis referuntur. Denique in Deuteronomio sermo divinus peccatoribus comminatur, quod febribus et frigoribus et aurigine punientur, et oculorum vacillationibus, et mentis alienatione, et paraplexia, et cæcitate, ac debilitate renum cruciandi sint. Si quis igitur ex otio de omni Scriptura congreget omnes languorum commemorationes quæ in comminatione peccatoribus velut corporearum ægritudinum appellationibus memorantur, inveniet quod animarum vel vitia vel supplicia per hoc figuraliter indicentur. Ut autem intelligamus quia ea ratione qua medici adjutoria languentibus adhibent, ut per curas reparent sanitatem, etiam Deus agit circa eos qui lapsi sunt et deciderunt in peccata, indicio est et illud, quod per Hieremiam prophetam jubetur calix furoris Dei propinari omnibus gentibus ut bibant, et insaniant, et evomant. In quo comminatur dicens, quia si quis noluerit bibere, non mundabitur. Ex quo utique intelligitur quod furor vindictæ Dei ad purgationem proficit animarum. Quoniam autem et ea pœna quæ per ignem inferri dicitur, pro adjutorio intelligitur adhiberi, Esaias docet, qui de Israël quidem sic dicit: «Abluet Dominus sordes filiorum vel filiarum Sion, et sanguinem expurgabit e medio ipsorum

spiritu judicii et spiritu ustionis.» De Chaldeis autem sic dicit: «Habes carbones ignis, sede super eos, hi erunt tibi in adjutorio.» Et in aliis dicit: «Sanctificabit Dominus» in igne ardenti.» Et in Malachia propheta dicit: «Sedens» Dominus conflabit, et purgabit, et fundet purgatos filios» Juda.»

Sed et illud quod de dispensatoribus non bonis in Evangelio dictum est, qui dividendi dicuntur, et pars eorum cum infidelibus poni, tanquam ea pars quæ ipsorum propria non sit aliorsum sit mittenda, sine dubio genus aliquod indicat pœnæ eorum, quorum, ut mihi videtur, separandus ab anima spiritus indicatur. Qui spiritus siquidem divinæ naturæ, id est Spiritus sanctus intelligendus est, sentiemus hoc dictum de dono Spiritus sancti: quod, sive per baptismum, sive per gratiam spiritus cum alicui sermo sapientiæ, vel sermo scientiæ, vel alterius cujusque datus est doni, et non recte administratus, id est aut ad terram defossus est, aut in sudario colligatus, auferetur profecto ab anima donum spiritus, et pars reliqua quæ superest, id est animæ substantia, cum infidelibus ponetur, divisa ac separata ab eo spiritu cum quo adjungens se Domino unus spiritus esse debuerat. Si vero hoc non de Dei spiritu, sed de animæ ipsius natura intelligendum est, pars ejus melior illa dicetur quæ ad imaginem Dei et similitudinem facta est; alia autem pars, ea quæ postmodum per liberi arbitrii lapsum contra naturam primæ conditionis et puritatis assumpta est, quæ utique pars, utpote amica et chara materiæ, cum infidelium sorte mulctatur. Potest autem et tertio sensu illud intelligi de divisione ista, ut quoniam unicuique fidelium, etiamsi minimus sit in Ecclesia, adesse Angelus dicitur " qui etiam semper videre faciem Dei patris a Salvatore perhibetur; et hic utique unum erat cum eo cui præerat, si is per inobedientiam efficiatur indignus, auferri ab co Dei Angelus dicatur, et tunc pars ejus, id est humanæ naturæ pars, avulsa a Dei parte cum infidelibus deputetur, quoniam commonitiones appositi sibi a Deo Angeli non fideliter custodivit.

Sed et exteriores tenebras, ut ego opinor, non tam aërem aliquem obscurum, et sine ullo lumine intelligendum puto, quam de his qui profundæ ignorantiæ tenebris immersi extra omne intelligentiæ lumen effecti sunt. Videndum quoque est, ne forte etiam illud iste sermo significet, quod sicut sancti corpora sua, in quibus sancte et pure in hujus vitæ habitationibus vixerunt, lucida et gloriosa ex resurrectione suscipient, ita et impii quique qui in hac vita errorum tenebras et noctem ignorantiæ dilexerunt, obscuris et atris post resurrectionem corporibus induantur, ut ea ipsa caligo ignorantiæ quæ in hoc mundo interiores eorum mentes obsederat, in futuro per exterius corporis appareat indumentum. Similiter quoque et de carcere sentiendum est. Sed sufficiant ista in præsenti loco, quæ interim nunc, ut dicendi ordo servaretur, quam paucissimis dicta sunt.

Videamus nunc breviter quid et de repromissionibus sentiendum sit. Certum est quia nullum animal omni modo otiosum atque immobile esse potest, sed omni genere moveri et agere semper et velle aliquid gestit: et hanc inesse naturam omnibus animantibus, manifestum puto. Multo magis ergo rationabile animal, id est, hominis naturam necesse est semper aliquid movere vel agere. Et si quidem immemor sui sit, et quid se deceat ignoret, circa usus corporales omnis sua movetur intentio, et per omnes motus suos erga voluptates suas ac libidines corporis occupatur: si vero talis sit qui in commune aliquid curare vel providere studeat, aut reipublicæ consulens, aut magistratibus parens, aut quidquid illud est quod in commune certe prodesse videatur, exercet. Jam vero si quis talis sit ut aliquid melius quam hæc quæ corporea videntur intelligat, et sapientia et scientiæ operam habeat, sine dubio erga hujuscemodi studia omnem declinabit industriam, quo possit inquisita veritate rerum causas rationemque cognoscere. Sicut ergo in hac vita alius quidem summum bonum corporis judicat voluptatem, alius vero in commune consulere, alius studiis et intelligentiæ operam dare: ita requiramus in illa vita quæ vera est, quæ abscondita esse dicitur cum Christo in Deo, id est in illa æterna vita, si aliquis talis erit nobis vivendi ordo vel status.

Quidam ergo laborem quodammodo intelligentiæ recusantes, et superficiem quamdam legis litteræ consectantes, et magis delectationi suæ quodammodo ac libidini indulgentes, solius litteræ discipuli, arbitrantur repromissiones futuras in voluptate et luxuria corporis expectandas: et propterea præcipue carnes iterum desiderant post resurrectionem tales quibus manducandi, et bibendi, et omnia quæ carnis et sanguinis sunt agendi nunquam desit facultas, Apostoli Pauli de resurrectione spiritualis corporis sententiam non sequentes2. Quibus consequenter addunt et nuptiarum conventiones, et filiorum procreationes etiam post resurrectionem futuras, fingentes sibimetipsis Jerusalem terrenam urbem reædificandam lapidibus pretiosis in fundamenta ejus jaciendis, et de lapide jaspide muros ejus erigendos, et propugnacula ejus ex lapide crystallo; peribolum quoque habituram ex lapidibus electis et variis, id est jaspide et

sapphiro et chalcedonio et smaragdo et sardio et onychino et chrysolitho et chrysopasso et hyacintho et amethysto. Quinetiam ministros deliciarum suarum dandos sibi alienigenas putant, quos vel aratores habeant, vel structores parietum, a quibus diruta ipsorum et collapsa civitas extruatur: et arbitrantur quod facultates gentium accipiant ad edendum, et in divitiis eorum dominentur, ut etiam cameli Madian et Cedar veniant, et afferant eis aurum, et thus, et lapides pretiosos. Et hæc conantur auctoritate prophetica confirmare ex his quæ de Jerusalem repromissionibus scripta sunt: ubi etiam dicitur quia qui serviunt Domino manducabunt et bibent, peccatores autem esurient et sitient; et quod lætitiam agent justi, impios vero moror possidebit. Et de novo quoque Testamento vocem proferunt Salvatoris, qua discipulis promittit de vini lætitia dicens: «Quia non bibam ex hoc jam usquequo bibam illud vobiscum novum in regno Patris mei.» Addunt quoque et illud, quod Salvator beatos dicit eos qui nunc esuriunt et sitiunt, pollicens eis quia saturabuntur; et multa alia ex Scripturis exempla proferunt, quorum vim figuraliter intelligi debere non sentiunt. Tum vero secundum formam quæ in hac vita est, et secundum mundi hujus dispositiones dignitatum, vel ordinum, vel eminentias potestatum, reges se fore et principes arbitrantur, sicut sunt isti terreni; propter illud videlicet quod in Evangelio dictum est: «Eris potestatem habens su» per quinque civitates.» Et, ut breviter dicam, secundum vitæ hujus conversationem per omnia similia volunt esse omnia quæ de repromissionibus expectantur, id est ut iterum sit hoc quod est. Hoc ita sentiunt qui Christo quidem credentes, Judaïco autem quodam sensu Scripturas divinas intelligentes, nihil ex his dignum divinis pollicitationibus præsumpserunt.

Hi vero qui secundum Apostolorum sensum theoriam Scripturarum recipiunt, sperant manducaturos quidem esse sanctos, sed Panem vitæ qui veritatis et sapientiæ cibis nutriat animam, et illuminet mentem, et potet eam divinæ sapientiæ poculis; sicut dicit Scriptura divina: «Quia Sapientia præparavit mensam suam, jugulavit victimas suas, miscuit in cratere vinum suum, et summa voce clamat:» Divertite ad me, manducate panes quos paravi vobis, et» bibite vinum quod miscui vobis.» Quibus Sapientiæ escis nutrita mens ad integrum et perfectum, sicut ex initio factus est homo, ad imaginem et similitudinem Dei reparetur: ut etiamsi quis ex hac vita minus eruditus abierit, probabilia tamen opera detulerit, instrui poterit in illa Jerusalem sanctorum civitate, id est, edoceri et informari, et effici lapis vivus, lapis pretiosus et electus, pro eo quod fortiter et constanter pertulerit agones vitæ, et certamina pietatis: ibique hoc quod jam hic prædictum est, verius manifestiusque cognoscet, «quod non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.» Sed et principes et rectores intelligendi sunt hi qui inferiores et regunt et erudiunt et edocent atque instituunt ad divina.

Verum si minus videntur hæc sperantibus ea dignum mentibus incutere desiderium, paululum repetentes, quanquam naturalis sit insita animæ rei ipsius cupiditas, inquiramus, ut ita demum velut species ipsas panis vitæ et qualitatem vini ejus ac proprietatem principatuum, per theoriæ consequentiam describamus. Igitur sicut in artibus his quæ manu adimpleri solent, ratio quidem quid, vel qualiter, vel ad quos usus fiat, versatur in sensu, efficacia vero operis manuum ministerio explicatur: ita in operibus Dei quæ ab ipso facta sunt, sentiendum est, quod eorum quæ videmus ab eo facta, ratio et intelligentia manet in occulto,

Et sicut ea quæ ab artifice facta sunt, cum oculus noster viderit, si quid præcipue fabre factum prospexerit, continuo qualiter, vel quomodo, vel ad quos usus factum sit, ardet animus sciscitari: multo amplius et super omnem comparationem, eorum quæ a Deo facta pervidemus, ineffabili desiderio ardet animus agnoscere rationem. Quod desiderium, quem amorem sine dubio a nobis insitum credimus: et sicut oculus naturaliter lucem requirit et visum, et corpus nostrum escas et potum desiderat per naturam; ita mens nostra sciendæ veritatis Dei et rerum causas noscendi proprium ac naturale desiderium gerit. Accepimus autem a Deo istud desiderium, non ad hoc ut nec debeat unquam nec possit expleri: alioquin a conditore Deo menti nostræ frustra videbitur amor veritatis insertus, si nunquam desiderii compos efficitur. Unde et in hac vita qui summo labore piis studiis ac religiosis operam dederint, quanquam parva quadam ex multis ct immensis divinæ scientiæ capiant thesauris, tamen hoc ipsum quod animos suos mentemque erga hæc occupant, atque in hac semetipsos cupiditate præveniunt, multum utilitatis accipiunt ex hoc ipso quod animos suos ad inquirendæ veritatis studium amoremque convertunt, et paratiores eos faciunt ad eruditionis futuræ capacitatem: sicut cum aliquis velit imaginem pingere, si ante futuræ formæ lineamenta tenuis styli adumbratio designet, et superponendis vultibus capaces præparet notas, sine dubio per adumbrationem imposita præformatio ad suscipiendos veros illos colores jam paratior invenitur; sic modo adumbratio ipsa ac deformatio stylo Domini nostri Jesu Christi in cordis nostri tabulis perscribatur. Et idcirco fortasse dicitur, «quia omni habenti dabitur» et adjicietur.» Unde constat habentibus deformationem quamdam in hac vita veritatis et scientiæ, addendam

Tale, opinor, indicabat desiderium suum ille qui dicebat: «Coarctor autem ex duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius;» sciens quod tunc cum regressus esset ad Christum, omnium quæ geruntur in terris manifestius agnosceret rationes, vel de homine vel de anima hominis, vel de mente, vel ex quibuscumque illis qui sit spiritus qui inoperetur, qui sit quoque vitalis spiritus, vel quæ sit gratia quæ datur fidelibus Spiritus sancti. Tunc quoque intelliget qui sibi videatur Israël, vel quæ diversitas gentium, quid etiam sibi velint Israël duodecim tribus, et quid singuli populi per singulas tribus. Tunc intelliget etiam de sacerdotibus et levitis, et de diversis sacerdotalibus ordinibus rationem, et cujus forma erat in Moyse, et nihilominus quæ sit veritas apud Deum jubilæorum, et septimanas annorum: sed et festorum dierum et feriarum rationes videbit: et omnium sacrificiorum et purificationum intuebitur causas: quæ sit quoque ratio lepræ purgationis, et quæ lepræ diversa, et quæ purgatio sit eorum qui seminis profluvium patiuntur, advertet: et agnoscet quoque quæ et quantæ qualesque virtutes sint bonæ, quæque nihilominus contrariæ, et qui vel illis affectus sit hominibus, vel istis contentiosa æmulatio. Intuebitur quoque quæ sit ratio animarum, quæve diversitas animalium, vel eorum quæ in aquis vivunt, vel avium, vel ferarum, quidve sit quod in tam multas species singula genera deducuntur, qui Creatoris prospectus, vel quis per hæc singula sapientiæ ejus tegitur sensus. Sed et agnoscet qua ratione radicibus quibusdam vel herbis associantur quædam virtutes, et aliis e contrario herbis vel radicibus depelluntur; quæ ratio apostatarum Angelorum, quæve causa quod iis qui eos non tota fide contempserint, vel adulari in aliquibus possunt, vel erroris causa ac deceptionis extitere. Sed et de singulis divinæ Providentiæ judicium discet, de his quæ accidunt hominibus, quod non fortuito vel casu accidunt, sed ratione quadam tam examinata, tam ardua, ut eam non solum sanctorum, sed fortassis omnium hominum, ne numerus quidem prætereat capillorum, cujus Providentiæ ratio perducatur usque ad duos passeres qui denario distrahuntur, sive spiritualiter, sive etiam secundum litteram passeribus intellectis. Nunc enim adhuc interim quæritur, tunc autem ibi jam manifeste videbitur. Ex quibus omnibus putandum est, quod interim non parum temporis transeat usquequo eorum tantummodo quæ super terram sunt ratio post vitæ abscessum dignis et benemeritis ostendatur, ut per eorum omnium agnitionem et plenæ scientiæ gratiam, lætitia inenarrabili perfruantur. Tum deinde si aër iste qui inter cœlum et terram est, non est vacuus ab animantibus, et animantibus rationabilibus, sicut et Apostolus dixit: «In quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiæ. Et iterum ait: «Rapiemur in nubibus obviam» Christo in aëra, et ita semper cum Domino erimus.»

Putandum est igitur quod tamdiu sancti ibi permaneant, usquequo utriusque modi rationem dispensationis eorum quæ in aëre geruntur agnoscant. Quod autem dixi utriusque modi, hoc est: verbi gratia, cum in terris essemus, vidimus vel animalia, vel arbores, et differentias eorum prospeximus, sed et diversitatem quamplurimam inter homines; verum videntes hæc, rationem eorum non intelleximus, sed hoc nobis tantum ex ipsa quam vidimus diversitate suggestum est, ut inquiramus et perscrutemur

qua ratione ista omnia vel diversa fuerint creata, vel varie dispensentur; et concepto in terris hujuscemodi agnitionis vel studio vel amore, dabitur nobis post exitum etiam cognitio ejus et intelligentia: si tamen res procedat ex voto. Cum ergo comprehenderimus integre ejus rationem, tunc utroque modo comprehendemus ea quæ vidimus super terram. Tale ergo aliquid etiam de aërea sede dicendum est. Puto enim quod sancti quique discedentes de hac vita permanebunt in loco aliquo in terra posito, quem paradisum dicit Scriptura divina, velut in quodam eruditionis loco, et, ut ita dixerim, auditorio vel schola animarum in quo de omnibus his quæ in terris viderant doceantur, indicia quoque quædam accipiant etiam de consequentibus et futuris, sicut in hac quoque vita positi indicia quædam futurorum, licet per speculum et ænigmata, tamen ex aliqua parte conceperant, quæ manifestius et lucidius sanctis in suis et locis et temporibus revelantur. Si quis sane mundus corde, et purior mente, et exercitatior sensu fuerit, velocius proficiens, cito ad aëris locum ascendet, et ad cœlorum regna perveniet per locorum singulorum, ut ita dixerim, mansiones; quas Græci quidem sphæras, id est globos appellaverunt, Scriptura vero divina cœlos nominat in quibus singulis primo quidem perspiciet ea quæ ibi geruntur, secundo vero etiam rationem quare gerantur agnoscet: et ita per ordinem digredietur singula, sequens eum qui transgressus est cœlos Jesum Filium Dei dicentem: «Volo ut ubi sum ego, et isti sint mecum.» Sed et de his locorum diversitatibus indicat cum dicit: «Multæ mansiones sunt apud Patrem meum2.» Ipse tamen ubique est, et universa percurrit. Nec ultra intelligamus eum in ea exiguitate in qua nobis propter nos effectus est

Tous les livres