Traité des principes (De principiis) (page 8)
id est, non illa circumscriptione quam in nostro corpore in terris positus inter homines habuit, quo velut in uno aliquo circumseptus loco putetur.
Cum ergo, verbi gratia, ad cœlestia loca pervenerint sancti, tunc jam rationem astrorum per singula pervidebunt, et sive animantia sunt, sive quidquid illud est, comprehendent. Sed et alias rationes operum Dei quas eis ipse revelabit intelligent. Jam enim tanquam filiis rerum causas, et virtutem suæ conditionis ostendet; et docebit eos quare illa stella in illo loco cœli posita est, et quare ab alia tanto dirimente spatio separatur: verbi gratia, si propinquior fuisset, quid ex hoc esset futurum; si vero longius, quid accideret; aut si major fuisset illa stella quam illa, quomodo similis non servaretur universitas, sed in aliam quamdam formam cuncta mutarentur. Sic ergo decursis omnibus quæ in astrorum ratione et in his conversionibus quæ in cœlo sunt continentur, venient etiam ad ea quæ non videntur, vel ad ea quorum sola nomina nunc audivimus, et ad invisibilia: quæ multa quidem esse Paulus Apostolus docuit, quæ autem sint, vel quam habeant differentiam, ne exiguo quidem aliquo intellectu conjicere possumus. Et ita crescens per singula rationabilis natura, non sicut in carne vel corpore et anima in hac vita crescebat, sed mente ac sensu aucta, ad perfectam scientiam mens jam perfecta perducitur, nequaquam jam ultra istis carnalibus sensibus impedita, sed intellectualibus incrementis aucta, semper ad purum, et, ut ita dixerim, facie ad faciem rerum causas inspiciens, potitur perfectione primo illa qua in id ascendit, secundo qua permanet, cibos quibus vescatur habens theoremata et intellectus verum rationesque causarum. Sicut enim in hac vita corpora nostra primo in hoc ipsum quod sumus corporaliter crescunt, in prima ætate ciborum sufficientia nobis incrementum præstante; postea vero quam crescendi ad mensuram sui fuerit expleta proceritas, utimur cibis jam non ut crescamus, sed ut vivamus et conservemur in vita per escas ita arbitror et mentem etiam cum venerit ad perfectum, vesci tamen et uti propriis et competentibus cibis in ea mensura cui neque deesse aliquid debeat, neque abundare. In omnibus autem cibus hic intelligendus est theoria et intellectus Dei, habens mensuras proprias et competentes huic naturæ quæ facta est et creata: quas mensuras singulos quosque incipientium videre Deum, id est intelligere per puritatem cordis, competit observare.
CAPUT I – De libero arbitrio: item dictorum Scripturæ quæ id tollere videntur solutio et interpretatio.
Quoniam de justo Dei judicio sermonem continet ecclesiastica prædicatio, qui quidem si verus creditur, ad vitam honestam et ad fugiendum omnibus modis peccatum auditores provocat, utpote qui in nobis sita esse fateantur quæ laude et vituperio digna sunt, age et de libero arbitrio, necessaria inprimis quæstione, pauca seorsum disputemus. Atque ut intelligamus quid sit libertas arbitrii, ipsius notio explicanda est, ut, hac accurate declarata, quæstio constituatur.
Eorum quæ moventur alia in se causam motus habent; alia extrinsecus tantum moventur. Extrinsecus itaque solum moventur quæ feruntur, ut ligna et lapides et omnis materia quæ solo habitu continetur. Jam vero prætermittatur id quod dici solet, motum esse fluxum corporum: quod ad rem præ-. sentem minime facit. In seipsis autem causam motus habent animalia et plantæ, ea demum omnia quæ natura et anima constant, in quibus etiam metalla a nonnullis numerantur. Ignis præterea per se ipse movetur, fortassis et fontes. Eorum autem quæ in se motus causam habent, alia ex se; alia a se moveri dicunt: ex se quidem inanima; a se ipsis vero
animata. Nam a se moventur animata, phantasia ipsis insita impetum provocante: et rursus quibusdam animalibus insunt phantasiæ impetum provocantes; facultas quippe imaginum artifex illum certo quodam et definito provocat ordine sic araneæ inest texendi phantasia quam texendi appetitus consequitur, imaginum artifice natura ad id ordinate impellente, præter quam nihil aliud esse creditur in animante, ne in ape quidem ad fingendos favos.
At vero animal rationis compos, præter naturam imaginantem, rationem habet quæ imagines dijudicat, alias quidem rejiciens, alias vero ita suscipiens ut animal eis ducatur. Unde cum in rationis natura quædam sint ad honestum et turpe contemplandum adjumenta quorum ope utroque perspecto honestum eligimus, turpe devitamus: laude certe digni sumus dum nos honestati dedimus; vituperio, dum in contrarium dilabimur. Neque ignorandum est naturæ quæ in omnia distributa est, majorem quodammodo in animalibus vim esse sive ad majora sive ad minora peragenda, adeo ut ad vim rationis prope, ut ita dicam, accedat canum in investigandis feris sagacitas, et bellatorum equorum dexteritas. Ut igitur quidpiam extrinsecus incidat, quod cogitationem nobis hanc vel illam commoveat, non est in nostra, ut fatentur omnes, potestate: hoc autem vel illo modo ea utendum judicare, unius est nostræ rationis opus quæ cum extrinsecus incitamenta incidunt, vel nos ad impetus recti et honesti provocat, vel in contrarium avertit.
Quod si quis ejusmodi esse ait quod extrinsecus movet, ut ei impulsioni nemo contra obsistere possit, is in suos affectus et motus intendat, et videat an non consensio et præcipuæ animi partis inclinatio in hanc rem his probabilibus ducta argumentis propendeat. Non enim, verbi gratia, ei qui temperate vivere et continere se a coïtu decrevit, conspecta mulier atque ad aliquid contra propositum agendum invitans, perfecta causa est cur a proposito deflectat: omnino enim delectatus titillatione et illecebra voluptatis, cum noluerit ipsi resistere atque institutum firmare, in in temperantiam incidit. Contra alteri qui pluribus disciplinis est instructus, in eisque se exercuit, eædem quidem titillationes et illecebræ contingunt; at ratio, quippe quæ vehementius est roborata, et in meditatione educata atque in virtutis studio doctrinis confirmata, aut proxime ad eam perducta firmitatem, illecebras excutit et libidinem dissolvit.
Quæ cum ita nobis eveniant, extrinsecus eorum causam derivare, nosque culpa liberare, ac lignis èt lapidibus ab externo movente pertractis similes prædicare, nec rectum est nec veritati consentaneum, sed ab eo solum dici potest qui liberi arbitrii notionem adulterare cupiat. Nam si ipsum interrogemus quid sit libertas arbitrii, respondebit in eo sitam si, cum quidpiam mihi propono, nihil extrinsecus occurrat quod ad contrarium provocet. Rursus imbecillam corporis constitutionem accusare, prorsus absurdum est: nam disciplina quos intemperantes et agrestissimos apprehenderit, eos, si monita ejus sequantur, ita convertit et mutat in melius ut sæpe qui incontinentissimi erant meliores fiant iis qui natura prius non videbantur esse hujus modi, et qui agrestissimi erant ad tantam mansuetudinem perveniant, ut qui nunquam agrestem vitam egerint, præ illo qui ad mansuetudinem est immutatus, agrestes esse videantur. Contra alios cernimus compositissimos et honestissimos, a composita et honesta vita ad deteriorem consuetudinem ita deflectere, ut in intemperantiam incidant media jam ætate, postquam juventutis instabilitas, ut fert na tura, præteriit. Ex his igitur liquet extrinsecus incidentia non esse in nostra potestate; hoc autem vel contrario modo his uti, ratione duce et discernente ac dijudicante quomodo externis uti oporteat, in nostra situm esse potestate.
Nostrum porro opus esse recte vivere, idque a nobis non quasi suum, neque ab alio quolibet datum, neque, ut quidam putant, a fato, sed ut nostrum opus, Deum postulare, testabitur Michæas propheta dicens: «Si tibi, homo, indicatum est quid est bonum, aut quid Dominus a te poslulatum non facere judicium et diligere misericordiam?» Et Moyses: «Posui ante conspectum tuum viam vitæ et viam mortis, ut eligas bonum et incedas in eo.» Et Isaias: «Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis; sin autem nolueritis, et non audieritis me, gladius vos devorabit:» os enim Domini hæc locutum est.» Et in Psalmis: «Si populus meus audisset me; Israël si in viis meis ambulasset,» ad nihilum utique inimicos ejus humiliassem, et in affligentes eos misissem manum meam.» Quibus ostendit in populi fuisse potestate audire et incedere in viis Dei. Sed et Salvator dicens: «Ego autem dico vobis non resistere malo.» Et: Quicumque iratus fuerit fratri suo, reus erit judicio. Et: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mochatus est eam in corde suo.» Et cum dat cætera quæque mandata, ita dat, quasi nobis ea servare sit integrum, ut jure rei judicio futuri simus si ea perfringamus: unde et «Omnis, inquit, qui audit hæc verba mea, et facit ea, similis est viro prudenti qui ædificavit domum suam super petram, etc. Qui autem audit hæc et non facit, similis est viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam;» et reliqua. Et cum dicit his qui a dextris ejus sunt: «Venite, benedicti Patris mei, etc. esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi bibere,» evidenter ostendit se hæc illis promittere qui laude digna ex se fecerint. Aliis e contrario tanquam ex se vituperio dignis, ait: «Discedite, maledicti, in ignem æternum.» Sed videamus quomodo Paulus nos quasi juris nostri et arbitrii, nobisque ipsi causa vel interitus vel salutis simus, alloquatur: «An divitias bonitatis ejus, inquit, et patientiæ, et longanimi» tatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum iis quidem qui secundum patientiam boni»
opera ejus operis, gloriam et honorem et incorruptionem quærunt,» vitam æternam: iis autem qui sunt ex contentione et qui» non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum et Græci: gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco.» Innumera igitur sunt in Scripturis loca quæ libertatem arbitrii apertissime ostendunt.
Sed quoniam in contrarium, hoc est nobis non esse integrum servare mandata et salvari, vel ea infringere et perire, quædam veteris et novi Testamenti dicta deflectere videntur: age et iis singillatim propositis, eorum solutionem inspiciamus, ut ex eorum quæ proponimus similitudine, selectis omnibus quæ libertatem arbitrii tollere videntur, eorum solutionem qui voluerit perspiciat. Sane quamplurimos movent ea quæ de Pharaone dicuntur de quo sæpius respondens Deus ait: «Ego indurabo cor Pharaonis.» Si enim a Deo induratur, et quia induratur, peccat, non ipse sibi causa peccati est, sic neque sui juris Pharao. Hinc ex simili dicet aliquis non esse liberos qui pereunt, neque per se ipsos perire: et quod in Ezechiele dicitur: «Auferam eorum lapidea corda, et immittam eis carnea ut in præceptis meis incedant, et justitias meas custodiant,» movere possit aliquem quasi Deus det vel incedere in suis mandatis vel suas justificationes custodire, dum id quod obstat ad custodienda mandata cor lapideum aufert, et melius, nempe carneum inserit. Videamus etiam illud quod in Evangelio Salvator respondit ad eos qui ab ipso quærebant quare ad turbas in parabolis loqueretur: «Ut videntes, inquit, non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne forte convertantur et remittatur eis.» Illud insuper a Paulo dictum est: «Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.» Et alibi: «Et velle et perficere ex Deo est. Ergo cujus vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Dices itaque mihi: Quid adhuc queritur; voluntati enim ejus quis resistit? Et:
Obedientia ex vocante, non ex nobis est. O homo! tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit:» Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?» Hæc enim per se multos perturbare possunt, quasi non sui sit arbitrii homo, sed Deus quos voluerit salvet et perdat.
Incipiamus igitur ab iis quæ de Pharaone dicta sunt tanquam a Deo indurato ne dimitteret populum: cum quo et illud Apostoli una tractabitur: «Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.» His enim abutuntur hæreticorum nonnulli qui propemodum liberum arbitrium tollunt, cum naturas inducunt perditas quæ salvari non possint, et alias quæ salvantur quæque perire nullo modo possint; et perditæ naturæ dicunt fuisse Pharaonem, ideoque induratum fuisse a Deo qui spirituales miseratur et terrenos indurat. Videamus ergo quidnam sibi velint. Quæremus enim ab eis an terrenæ naturæ esset Pharao. Si fuisse respondeant, dicemus, qui terrenæ naturæ sit, eum plane Deo resistere. Si autem resistit, quid opus est ejus cor indurari, neque id semel, sed sæpius? Nisi quod forte quoniam fieri poterat ut obediret, et omnino tot prodigiis et signis perculsus optemperaturus fuisset, utpote minime terrenus; sed eo amplius resistente egebat Deus ut ad multorum salutem magnitudinem suam ostenderet, ideo cor ejus indurat. Hæc primum dicta sint ad evertendum id quod isti opinantur, naturæ fuisse perditæ Pharaonem: idemque de Apostoli dicto respondendum est ipsis. Quos enim indurat Deus? Perditos qui obedirent tamen, nisi indurarentur; aut certe salvandos, quod non sint naturæ perditæ. Quos vero miseratur? an salvandos? Sed quid opus est secunda miseratione ipsis qui semel per naturam salvandi sunt, et beatitudine potituri? Nisi forte, quia sublata misericordia perire possunt, ideo misericordiam consequuntur ut in perditionem in quam incidere queunt non incurrant, sed sint in eorum qui salvantur regione. Atque hæc adversus illos dicta sint.
Quærendum autem est ab iis qui illud, induravit, intelligere sibi videntur, quid dicant a Deo effici, quid provideri, cum cor indurat. Observent enim Dei notionem, re quidem vera justi et boni, aut, si noluerint, et ut hoc eis nunc concedatur, duntaxat justi; et ostendant quomodo bonus et justus, vel justus tantum, justus videatur, illius cor indurans qui, quod induratus sit, perit; et quomodo justus causa sit interitus et contumaciae iis quos, quia indurati sunt et ipsi restiterunt, punit. Quid vero illi succenset dicens: «Tu autem non vis dimittere populum» meum: ecce percutiam omnia primogenita in Ægypto, etiam primogenitum tuum;» et quæcumque alia in Scripturis Deo tribuuntur Pharaonem per Moysen alloquenti? Necesse enim est ut qui veras esse Scripturas, et Deum justum credit, si bona sit fide, sollicite demonstret quomodo nihil obstent ejusmodi dicta quominus aperte justus intelligatur. Si quis enim ex professo enixe ac contente palamque malum esse mundi Opificem statueret, alia cum ipso ratione agendum foret.
Sed cum dicant isti eum se justum credere, nos vero bonum eum simul et justum confiteamur, videamus quomodo bonus et justus induret cor Pharaonis. Vide igitur an exemplo quopiam quo in epistola ad Hebræos usus est Apostolus, possimus ostendere quomodo una eademque opera Deus hujus quidem misereatur, illum vero induret; non quod quempiam sibi indurandum proponat, sed quod cum bono ejus proposito abutitur inhærentis ipsis vitii improbitas, consequatur induratio, sicque induratum dicatur indurare: «Terra enim, inquit, sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam» illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo; pro» ferens autem spinas ac tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem.» Unum igitur est in imbre demittendo opus: ex eo tamen uno, tellus culta fruges, neglecta et inculta spinas profert. Durum sane videatur si qui imbrem largitur dicat: Ego fruges et spinas in terra feci: sed etsi durum, nihilominus verum est. Si enim imber defuisset, neque fruges neque spinæ provenissent; hoc vero tempestive et moderate defluente, et fruges et spinæ exortæ sunt. Terra igitur quæ, sæpe venientem super se bibens imbrem, spinas ac tribulos profert, reproba est et maledicto proxima: ergo imbris quoque beneficium etiam in deteriorem terram decidit, sed ejus solum neglectum et incultum spinas et tribulos peperit. Ad eum igitur modum quæ fecit Deus prodigia, ceu imber quidam sunt;
diversæ vero voluntates, ceu terra culta vel inculta quæ, utpote terra, unius naturæ est.
Quemadmodum autem si sol vocem emittens diceret: Ego liquefacio et exsicco, licet hæc contraria sint, nihil tamen pro re subjecta falsi diceret, cum uno eodemque calore cera liquefiat, lutum exsiccetur: ita unum idemque opus Dei per Moysen arguebat duritiem Pharaonis propter malitiam ipsius; Ægyptiorum vero qui Hebræis admiscebantur, obedientiam declarabat. Quodque statim scriptum est, paulum emollitum esse cor Pharaonis dicentis: «Ne longe excedatis, tridui enim viam ibitis; sed conjuges vestras relinquite,» itemque cætera quæ paululum cedens prodigiis dicebat, satis declarant signa illa in eum aliquid virium habuisse, sed non plenam efficaciam. Neque hæc sic evenissent si, quod multi cogitant, istud, indurabo cor Pharaonis, Deus ipse effecisset. Sed et hæc non absurde ex communi loquendi usu emolliri possunt. Frequenter boni et benigni domini servis iis qui propter benignitatem et patientiam dominorum suorum perditis fiunt moribus, ingerere solent: Ego te improbum feci, ego tot scelerum tibi causa fui: sermonis enim indoles et vis advertenda est, et citra calumniam quod dicitur genuino sensu accipiendum. Quare Paulus, qui hæc accurate perscrutatus fuerat, peccantem sic alloquitur: «An divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impœnitens cor, thesaurizas tibi ipsi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei.» Nam quæ dicit ad peccantem Apostolus, dicantur ad Pharaonem, et plane congruenter intelligentur ipsi competere propter duritiam et impœnitens cor thesaurizanti sibi ipsi
iram. Nec enim ejus durities ita coargui et declarari potuisset, nisi signa tot ac tanta extitissent.
Sed quoniam expositiones ejusmodi creditu difficiles et contortæ videntur, videamus ex prophetico sermone quid dicant ii qui Dei benignitatem experti sunt nec honeste vixerunt, sed postea peccarunt: «Cur errare nos fecisti, Domine, a via tua? cur indurasti cor nostrum, ut» non timeremus nomen tuum? Convertere propter servos» tuos, propter tribus hæreditatis tuæ, ut particulam capiamus hæreditatis montis tui sancti.» Et in Jeremia:» Decepisti me, Domine, et deceptus sum; obtinuisti et prævaluisti.» Illud enim: «Cur indurasti cor nostrum, ut non timeremus nomen tuum? quod ab iis dicitur qui misericordiam implorant, perinde est ac si dicant: Cur in tantum pepercisti nobis nec visitasti nos in peccatis, sed reliquisti, donec ad summum delicta nostra pervenissent? Relinquit autem impune plerosque, ut singulorum mores ex libera voluntate exquirantur, et meliores ex illo examine manifesti fiant; reliqui vero qui Deo non latent (omnia quippe novit antequam fiant), sed rationabili creaturæ sibique ipsis, postea viam salutis inveniant: qui bene ficium non agnovissent, nisi seipsos condemnassent; quod quidem unicuique confert, ut conditionem suam et Dei gratiam sentiat. Qui vero propriam imbecillitatem et Dei gratiam non sentit, etsi adjuvetur, nisi suarum virium experimentum ceperit, et seipsum condemnarit, suum esse facinus existimabit quod ei divino munere concessum est. Quæ opinio animi elationem generat et causa fit ruinæ: quod et diabolo accidisse putamus, qui excellentiam illam quam habebat tunc cum erat immaculatus, sibi arrogabat. «Omnis» enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.» Ob eamque causam intellige sapientibus et prudentibus abscondita esse divina mysteria, «ut quemadmodum ait Apostolus, non glorietur omnis caro in conspectu Dei;» et revelata esse parvulis qui post infantiam ad meliora pervenere, et se non ex se tantum quantum ex ineffabili Dei beneficio, eo felicitatis pervenisse meminerunt.
Divino igitur judicio reservatur is qui derelinquitur, et nonnullos peccatores patienter fert Deus, nec sine causa, sed quod cum immortalis sit anima et per infinitum tempus duratura, ipsis expediat ut non cito ad salutem adjuventur, sed ad eam tardius, postquam plurima mala fuerint experti, adducantur. Quemadmodum enim medici cum celerius curare possint, si abditum in corpore venenum suspicentur, contrarium curationi faciunt, idque, quia certius curare volunt; putant enim præstare ut diutius in tumore vulnerum et labore æger hæreat quo firmiorem sanitatem recipiat, quam ut celerius convalescere videatur, postea vero in morbum recidat et temporaria sit celerior illa curatio: hoc modo et Deus, qui novit occulta cordis et futura prævidet, per patientiam forte permittit fieri quæ- dam, et per ea quæ extrinsecus incidunt occultum malum extrahit, ut expurget eum qui per negligentiam semina in se peccati receperit, utque is, cum hæc ad superficiem venerint, et ea evomuerit, licet gravissimis in malis fuerit, postea adhibitis consuetis post peccati morbum remediis in meliorem statum restitui possit. Deus enim animas nostras non ad quinquaginta puta hujus vitæ annos, sed ad sempiternum ævum dispensat; incorruptibilem quippe fecit naturam intelligentem sibique cognatam, nec a curatione, quemadmodum in hac vita, rationis compos anima excluditur.
Age vero utamur etiam hac Evangelica similitu1 Luc. XVIII, 14.21 Cor. 1, 29. VII.14
dine: est quædam petra cujus superficies exigua admodum terra tegitur, in quam si ceciderint semina, cito exoriuntur, sed ubi exorta sunt, quia radicem non habent, exorto sole aduruntur et exarescunt. Hæc porro petra humána est anima, negligentia indurata et propter malitiam in lapidem conversa nulli enim creavit Deus cor lapideum, sed tale improbitas facit. Quemadmodum igitur si quis videns projecta in terram petrosam semina concipi et florere, agricolam reprehenderet quod non citius in terram petrosam semina jecerit, et responderet agricola serius se in terra hac sementem facturum, ubi quæ sementem continere possint in eam contulerit, cum melior tutiorque ex hujusmodi terra serius sata proveniat seges quam ex ea quæ celerius et in summa tantum superficie concipit, credet agricolæ ut qui et vere dixerit et perite scienterque fecerit: ita magnus totius naturæ Agricola beneficentiam suam quæ citius impertita videretur, in aliud tempus differt, ne tantum in superficie sit. Sed objiciet fortasse quispiam: Cur ergo pars seminum cadit in eam quæ in superficie tantum habet terram, et quæ ceu petra est, animam? Ad id respondendum est, huic quæ præcipitantius in bonum ferebatur nec ratione ad illud pergebat, præstabilius fuisse id quod cupiebat consequi, ut se ex eo ipso cognoscens et damnans, culturam quæ a natura est patienter ferret sibi deinceps post longum tempus adhiberi: innumerabiles enim nobis, ut ita dicam, sunt animæ, innumeri earum mores, motus quamplurimi, consilia item, impetus et appetitus, quorum unus est dispensator optimus Deus, qui et tempora novit et congrua auxilia, et ductus et vias; universorum Deus et pater qui novit qua via ducat Pharaonem per tot prodigia et submersionem, in qua utique non finita est ipsius erga Pharaonem providentia. Non enim quia submersus est, ideo interiit: «In manu enim Dei et nos et sermones nostri et» omnis prudentia atque operum scientia.» Atque hæc pro viribus nostris diximus ut id Scripturæ defendatur: Induravit Dominus cor Pharaonis,» atque illud: «Cujus vult miseretur, et quem vult indurat.»
Id etiam videamus quod Ezechiel dicit: «Auferam lapidea corda ipsorum, et immittam carnea, et ut in præceptis meis ambulent et mandata mea custodiant.» Si enim cum vult Deus lapidea corda tollit, et carnea immittit ut præcepta sua custodiantur et mandata serventur, non est in nobis ut malitiam deponamus: tolli enim lapidea corda, nihil aliud est quam malitiam per quam quis induratur, a quo vult Deus, amoveri: immitti vero cor carneum, ut quis in mandatis Dei ambulet et præcepta ejus custodiat, quid aliud est quam cedere, nec resistere veritati, sed virtutes persequi? Quod si hæc se facturum Deus pollicetur, nec priusquam tollat ipse corda lapidea ea deponimus, liquet non esse in nobis situm ut malitiam deponamus: si vero nihil efficimus ut insit nobis cor carneum, sed Dei id opus est, neque nostrum opus erit vitam ad virtutis normam exigere, sed plane divinum beneficium. Hæc dicet qui ex nudis Scripturæ verbis libertatem arbitrii tollit; sed respondebimus hæc sic esse intelligenda:
quemadmodum imperitus et indoctus quispiam suorum sibi malorum conscius, vel ex magistri adhortatione vel aliunde perpulsus, ei se sua sponte tradit a quo se putat ad disciplinam et virtutem manu ductum iri; cui cum se tradiderit, pollicetur magister imperitiam ab eo se ablaturum, et peritiam ei inditurum; non quod ad doctrinam assequendam et imperitiam fugiendam nihil conferat is qui se illi curandum commisit, sed quod volenti promittat curationem: ita divinus sermo promittit ab his qui ad se accesserint malitiam, quam lapideum cor nominat, se ablaturum, non utique ab his qui noluerint, sed ab iis qui se ægrotorum medico tradiderint; quemadmodum in Evangeliis legimus ægrotos accedentes ad Salvatorem, orare ut sanitatem percipiant, et curari. Et cum cæci, verbi gratia, visum recuperant, est quidem, quatenus precati sunt, eorum opus qui curari se posse crediderunt; quatenus vero eis redditur visus, Salvatoris nostri. Sic itaque pollicetur Dei sermo se scientiam accedentibus ad se inditurum, durum et lapideum cor, hoc est malitiam, auferendo, ut in divinis mandatis ambulent, et divina præcepta custodiant.
Sequebatur illud ex Evangelio ubi Salvator dicit ideo se externis in parabolis loqui, «ut videntes non videant, et audientes non intelligant; ne forte convertantur et remittatur eis.» Quo arrepto subjiciet adversarius: Si plane auditis manifestioribus sermonibus nonnulli ita convertuntur ut peccatorum venia digni fiant, nec tamen ut apertiores sermones audiant in ipsis positum est, sed in docente qui idcirco non ipsos apertius docet, ne forte videant et intelligant; non est in ipsis ut salventur. Quod si ita est, non est nobis liberum ut salvemur aut pereamus. Ac profecto si non esset additum: «Ne forte» convertantur et remittatur eis,» probabiliter responderemus noluisse Salvatorem eos qui futuri non erant boni et honesti, reconditiora mysteria intelligere, ob eamque causam ipsis in parabolis locutum fuisse; sed cum adjiciatur «Ne forte convertantur et remittatur eis,» difficilior est hujus loci defensio. Primum itaque notandus est hic locus adversus hæreticos, qui e veteri Testamento dicta quædam aucupari solent ex quibus argui videatur, ut ipsi dicere audent, crudele quoddam in Creatore vindicandi puniendique consilium, sive quo alio nomine id
designare malunt ut in Creatore nullam esse bonitatem ostendant: sed non eadem ratione neque candide in lectione novi Testamenti versantur, sed iis quæ in veteri reprehendenda putant, similia prætermittunt. Nam aperte Salvator in Evangelio, sicut ipsi dicunt, prioribus verbis ostenditur propterea non manifeste loqui, ne convertantur homines et conversi peccatorum remissione digni fiant: quod ipsum per se nihilo inferius est iis quæ in veteri Testamento reprehenduntur. Sin autem Evangelii defensionem quærunt, interrogandi sunt an non reprehensione digni sint qui in similibus quæstionibus dissimiliter versantur, et cum in novo Testamento nihil sibi offendiculi inveniant, sed ejus defensionem quærant, in veteri tamen similia reprehendunt, quorum itidem quærenda erat explicatio. Unde illos locorum comparatione eo deducemus ut unius ejusdemque esse Dei utrumque Testamentum credant. Age vero, ad propositam quæstionem pro virili respondeamus.
Dicebamus supra de Pharaone disputantes celeriorem curationem interdum non iis esse utilem qui curantur, si statim atque in morbum inciderint, eo facile releventur; malum enim ut curatu facile contemnentes, rursus in illud quod non cavent incident. Quamobrem æternus Deus, qui occultorum cognitor est, et omnia novit priusquam fiant, celeriorem horumce curationem differt, atque, ut ita dicam, curat eos dum non curat, quoniam ita ipsis expedit. Cum ergo videret Salvator eos qui foris sunt, et de quibus nunc sermo est, in conversione non fore stabiles si verba ejus manifestius audirent, verisimile est ita cum illis egisse Dominum ut altiora non aperte intelligerent, ne forte celerius conversi, et venia peccatorum accepta sanati, vitiorum vulnera quasi curatu facillima contemnerent, et citius in eadem reciderent. Fortassis etiam præstitutum eis ad eluenda quæ derelicta virtute prius admiserant peccata,
tempus nondum expleverant. Divina quippe illos dereliquerat cura ut, propriis quæ perpetraverant malis satiati, tandem ad firmiorem pœnitentiam vocarentur, nec facile postea in priora reciderent peccata quibus honestatis dignitatem corruperant, et improbitati sese dederant. Qui ergo cum iis qui intus sunt comparati, foris esse dicuntur nec longe ab iis qui intus sunt distant, ii, dum hi qui intus sunt aperte audiunt, obscure audiunt verbum, utpote parabolis involutum: audiunt tamen; alii vero ex iis qui foris sunt, Tyrii appellati, prænoscente licet Salvatore eos olim in sacco et cinere jacentes pœnitentiam acturos fuisse si ad eorum fines accessisset, neque ea audiunt quæ ii qui foris sunt, propterea quod, ut verisimile est, etiam longe infra horumce dignitatem erant, ut alio tempore postquam tolerabilius illis fuerit quam iis qui verbum non receperint, inter quos et Tyriorum meminit, et opportunius audiant et firmius resipiscant. Sed vide an non magis etiam, præter disquirendi studium, pietatem erga Deum et Christum ejus in omnibus servare conemur, cum pro virili parte, ut in tantis et talibus quæstionibus probare contendimus Deum immortali animæ variis modis providere. Si quis igitur de iis qui vituperantur quærat cur videntes prodigia et divinum sermonem audientes, nihilo meliores fiant, cum Tyrii pœnitentiam acturi fuissent si talia apud ipsos dicta et facia fuissent; si quis, inquam, quærat his verbis: Cur eis in perniciem ipsorum prædicavit Salvator ut gravius ipsis peccatum imputetur? Respondebimus Deum, qui novit quomodo affecti sint ii omnes qui providentiam suam criminantur, quasi per eam steterit quominus crederent, quippe quæ non dederit ipsis videre quæ aliis spectanda præbuit, neque sic eos disposuerit ut audirent quæ aliis audiisse profuit, justa eos non uti excusatione ostendere volentem, ea dare quæ providentiæ suæ accusatores petierant, ut iis acceptis
nihilominus summæ impietatis convicti quod nihil inde utilitatis perceperint, deponant ejusmodi audaciam, sicque liberati discant Deum in conferendis beneficiis cunctari nonnunquam et morari, nec ea videnda et audienda præbere quibus et visis et auditis gravior eorum culpa arguatur quos tot ac tanta ad fidem non adduxerint.
Illud etiam inspiciamus: «Non volentis, neque» currentis, sed miserentis est Dei.» Sic enim assumunt: Si «neque volentis neque currentis, sed miserentis est Dei,» non ex libero nostro arbitrio pendet nostra salus, sed e natura nobis ab eo qui tales nos condidit præstita, vel ex ejus arbitrio qui, cum vult, miseratur. A quibus hoc quæ rendum: Velle bona, bonum est an malum? Tum cursus volentis ad honesta properando consequi finem, laude an vituperio dignus est? Si postremum dixerint, absurde prorsus respondebunt, cum sancti velint et currant, nec quidquam idcirco vituperio dignum faciant. Si dixerint bonum esse velle bona et currere ad bona, quæremus quomodo natura perdita velit bona. Perinde enim est ac si arbor mala fructus bonos ferret, si quidem bonum est velle. Si tertium responderint velle bona et currere ad bona, medium quiddam esse quod neque bonum neque sit malum, reponemus: Si medium quid est velle bona et currere ad bona, ergo et id quod his contrarium est medium erit, id est, velle mala et currere ad mala. At velle mala et currere ad mala medium non est: ergo neque velle bona et currere ad bona medium erit. Hoc modo igitur arbitror defendi posse hunc locum: «Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.» Salomon in libro Psalmorum (ejus enim est canticum graduum cujus verba proferemus) ait: «Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam:» non quod nos ab ædificando dehortetur, aut doceat ne vigilemus ad ejus quæ in anima nostra est, civitatis custodiam; sed ostendens quæcumque sine Deo ædificantur, et quæ ejus custodia non sepiuntur, frustra ædificari et incassum custodiri: cum jure ædificationis dominus et custodia civitatis princeps ascribendus sit universorum Deus. Quemadmodum igitur si diceremus: Non ædificantis, sed Dei opus est hocce ædificium; et: Non custos, sed universorum Deus hanc civitatem ab hostium injuriis immunem reddidit, nihil erraremus, cum humanis quoque viribus aliquid peractum intelligatur, totum vero opus grati animi significatione perfectori Deo referatur acceptum: ita quoniam non sufficit hominis voluntas ut finem assequatur, nec athletarum cursus ut cœlestis in Christo Jesu vocationis Dei præmium reportent; Deo enim adjuvante hæc perficiuntur; vere dicitur: «Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.» Perinde ac si de agricultura quod scriptum est, diceretur: «Ego plantavi, Apollo riga» vit. Deus autem incrementum dedit. Ita neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.» Neque pie diceremus uberes ac maturos fructus aut agricolæ aut ejus qui rigavit, sed Dei esse opus: ita nostra perfectio non fit nobis nihil agentibus, neque a nobis consummatur; sed Deus præcipuam ipsius partem efficit. Quod ut manifestius fiat, ab arte gubernandi sumemus exemplum. Nam inter ventorum flatum, aëris temperiem, siderum claritatem, quæ singula aliquid ad navigantium salutem conferunt, quemnam etiam locum habere dicatur ars gubernandi ad optatum portum contingendum, cum sæpe ne ipsi quidem nautæ navim a se servatam audeant prædicare, sed Deo quidquid est auctori tribuant, non quod nihil ipsi effecerint, sed quod longe majus sit arte id quod
Providentia factum est? Sic in nostra salute longe majus est quod a Deo, quam quod a nostro est libero arbitrio. Quam ob causam dictum puto: «Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.» Si enim eo quo isti existimant modo hic Pauli locus: «Non volentis neque currentis,» sed miserentis est Dei,» est intelligendus, supervacanea sunt mandata; frustra Paulus ipse quosdam vituperat quod collapsi fuerint, alios, quod bene se gesserint, approbat: frustra Ecclesiis leges dat; frustra nos meliora amplectimur, frustra currimus: sed neque frustra Paulus hæc præcipit, neque frustra illos vituperat, hos approbat, neque frustra nos bona amplectimur et ad meliora contendimus: isti ergo perperam locum hunc interpretantur.
Postea sequebatur illud: «Velle et perficere ex» Deo est.» Et dicunt quidam: Si velle et perficere ex Deo est, seu male velimus seu male quid agamus, a Deo hæc nobis contigerunt. Quod si ita est, non sumus liberi. Et rursus, cum bona volumus et præstantiora perficimus, quoniam «et velle et perficere ex Deo est,» non nos præstantiora perfecimus, sed perficere visi sumus: hæc autem Deus dedit: quare nec in eo sumus liberi. Respondendum est non dixisse Apostolum velle mala aut velle bona, et item meliora aut pejora facere ex Deo esse, sed universe velle et universe currere. Quemadmodum enim a Deo habemus quod animalia, quod homines sumus, ita quod generatim, ut ita dicam, volumus, quod generatim movemur, id acceptum Deo referri oportet. Sicut autem, etsi accepimus quod animalia simus, quod moveamur, quod membra hæc vel illa, manus exempli causa aut pedes moveamus, non recte quis dixerit specialem hunc nobis motum a Deo datum esse ut verberemus, ut occidamus, ut aliena rapiamus; cum motus in universum nobis Deus auctor fuerit, nos vero