Regula Pachomii (Règle de saint Pacôme) (page 3)
LXX.
Qui vas fictile fregerit, vel aliquam utilem rem ad usus monasterii, aget poenitentiam.
Si frater dormierit, omnis eum fraternitas prosequatur.
Nemo exeat foras, nemo loquatur, nemo remanent, tranne majoris imperio.
LXXIII.
Audito signo excitantis, aut voce psallentis, omnes surgant, currentes ad orationes. Nullus ante psallat nisi ei jussum fuerit, nec completo psalmo, alterum sine praepositi jussione audeat jungere.
LXXIV.
Nemo ante praepositum suum et ducem suum ambulet. Nullus remaneat de ordine suo.
LXXV.
Si quis aliquid perdiderit, ante altare publice corripietur. Si vero de propriis vesticulis fuerit quod perditum est, tribus hebdomadibus non accipiet, et in quarta, acta poenitentia, dabitur ei quod amisit.
LXXVI.
Qui invenerit aliquid, per tres dies ante collectoram fratrum suspendat, ut tollat qui cognoverit.
LXXVII.
Lotum in domo nemo faciat absque praeposito; et omne quod novum est illius sententia pag. 0290C| disporre.
LXXVIII.
Omnis correptio ita fiet ut discincti sint qui corripiuntur, et demissis manibus et humiliato capite, emendaturos se promittentes vitia in quibus arguuntur, veniam deprecentur.
LXXIX.
Qui absque ordine fratrum recesserit, et postea acta poenitentia redierit, non erit in ordine suo, absque majoris imperio.
LXXX.
Qui rudis in monasterio fuerit ingressus, docebitur prius quae debeat observare, et cum doctus ad universa consenserit, dabunt ei viginti psalmos aut duas Epistolas Apostoli, aut alterius Scripturae partem. Et si litteras ignoraverit, hora prima, tertia, et sexta vadat ad eum qui docere potest et qui ei fuerit delegatus, et stabit ante eum, et discet studiosissime cum omni gratiarum actione. Postea scribentur ei elementa, syllabae, verba ac nomina; et etiam nolens legere compellatur; et omnino nullus erit in monasterio qui non discat litteras et de Scripturis aliquid teneat quod minimal est, usque ad Novum Testamentum et Psalterium. Omne quod in conventu fratrum audierint disputatum, cogentur inter se ut recolant.
LXXXI.
Ad psallendum et ad orandum nullus sibi occasiones inveniat quibus se dicat occupatum, quasi ire non possit, et si in navi fuerit, et in agro, et in itinere vel in monasterio, quolibet ministerio detentus, orandi et psallendi tempora non praetemittat.
De puellarum disciplina.
LXXXII.
Nemo ad eas vadat visitandas, nisi qui habet ibi matrem, vel sororem, aut propinquas, et consobrinas, seu matrem filiorum suorum; si autem et ante conversionem paterna eis debetur haereditas, aut aliqua causa manifesta est, mittent cum his probatae aetatis virum, ac vitae, et videbunt eas, et pariter revertentur. Nemo vadat ad illas, nisi hi quos supra diximus; ita ut primum faciant renuntiari patri monasterii, et ille mittet ad seniores, qui monasterio virginum delegati sunt, qui occorrerent eis, et cum ipsis videbunt eas quas necesse habebunt, cum omni disciplina et timore Dei. Non eis loquentur de rebus saecularibus.
LXXXIII.
Quicumque de his mandatis aliquid praeterierit absque ulla dubitatione, negligentiae atque contemptus aget poenitentiam, ut possidere valeamus regna coelorum.
Praecepta et instituta Patris nostri Pachomii hominis Dei, qui fundavit ab exordio sanctae vitae communionem juxta imperium Dei. Plenitudo legis charitas; scientes tempus, quod instet hora ut de somno consurgamus, quod vicinior sit salus nostra quam eo tempore cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Deponamus opera tenebrarum, quae sunt contiones, detractiones, odia, et tumentis animi superbia.
LXXXIV.
Qui facilis est ad detrahendum, et dicit quod non est qui in hoc peccato fuerit deprehensus, monebunt eum secundo; et si audire contempserit, separabunt eum extra conventum fratrum septem diebus, et panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur atque confirmet se ab hoc vitio recessurum, pag. 0293C| e così diedi.
LXXXV.
Si quis iracundus et furiosus frequentar irascitur sine causa, et propter rem inanem et vacuam, per sex vices commonebitur, et in septima facient eum surgere de ordine sessionis suae, et inter ultimos collocabitur, docebuntque eum ut ab hac mentis perturbatione mundetur. Cumque tres testis dignos testimonio adduxerit qui pro eo polliceantur nequaquam simile quid esse facturum, recipiet sessionem suam; alioqui si permanserit in vitio, moretur inter ultimos, perdito priore loco.
LXXXVI.
Qui falsum cupit probare contra alterum, ut opprimat innocentem, tertio commonebitur, et postea reus erit iniquitatis, sive de priori loco fuerit, sive de inferioribus.
LXXXVII.
Qui habet pessimam consuetudinem ut fratres suo sermone sollicitet, et pervertat animos simpliciorum, tertio commonebitur: si contempserit, et obstinato animo in duritia perseveraverit, separabunt eum extra monasterium, et verberabunt eum ante fores triginta novem, dabuntque ei ad vescendum panem solum et aquam, donec mundetur a sordibus.
LXXXVIII.
Qui habet pessimam consuetudinem murmurandi, et quasi gravi opere se opprimi queritur, docebunt eum quinquies quod sine causa murmuret, et ostendent perspicue veritatem; si post haec inobediens fuerit, et est Perfectae aetatis, ita eum habebunt, ut unum de aegrotantibus, et ponetur in loco infirmorum, ibique aletur otiosus, donec redeat ad veritatem. Si autem justa est illius querela et a majore inique opprimitur, qui eum scandalizavit eidem sententiae subjacebit. pag. 0294C|
LXXXIX.
Si inobediens quis fuerit, aut contentiosus aut contraddittor, aut mendax, et est Perfectae aetatis, decies commonebitur ut desistat a vitiis. Sì autem audire noluerit, monasterii legibus increpabitur, Quod si alterius culpa ad haec vitia devolvitur, et hoc fuerit comprobatum, ille qui causa exstitit reus erit ultionis.
XC.
Si deprehensus fuerit aliquis de fratribus libenter cum pueris ridere, et ludere, et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commonebitur ut recedat ab eorum necessitadine, et memor sit onestis ac timoris Dei. Si non cessaverit, corripietur, ut dignus est, correptione severissima.
XCI.
Qui contemnunt praecepta majorum et regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvipendunt seniorum consilia, corripientur juxta ordinem constitutum, donec corrigantur.
XCII.
Qui judex est omnium peccatorum, et perversitate mentis ac negligentia reliquerit veritatem, viginti viri sancti et timentes Deum, sive decem, et usque ad quinque, de quibus omnes dent testimonium, sedebunt et judicabunt eum, et degradabunt in ultimum gradum, donec corrigatur.
XCIII.
Qui conturbat fratrum animos, et facilis est ad detrahendum, lites serens et jurgia, decies commonebitur; et si non fuerit emendatus, corripietur ordine monasterii donec corrigatur.
XCIV.
Qui viderit de majoribus et praepositis fratrum suorum tribulationem, et noluerit causam tribulationis inquirere, eamque contempserit, quaeretur causa a supradictis judicibus inter fratrem atque praepositum; et si deprehenderint negligentia praepositi vel superbia coangustatum fratrem, et judicasse pag. 0295C| eum non secundum veritatem, sed secundum personam, degradabitur de solio suo, donec corrigatur, et ab injustitiae sordibus emendetur, quia non consideravit veritatem sed personas, et servivit pravitati animae suae, et non Dei judicio.
XCV.
Si quis promiserit observare regulas monasterii, et facere coeperit, easque dimiserit, postea autem reversus egerit poenitentiam, obtendens infirmitatem corpusculi, per quam non possit implere quod dixerat, faciant eum inter languentes commorari, et pascetur inter otiosos; donec, acta poenitentia, impleat quod promisit.
XCVI.
Pueri in domo, si fuerint dediti lusibus et otio, et correpti non potuerint emendari, debet praepositus usque ad dies triginta ipse eos monere et corripere. Si viderit in pravitate persistere, et non nuntiaverit Patri monasterii, et aliquod peccatum in eis fuerit deprehensum, ipse pro eis culpae subjacebit, juxta quod peccatum fuerit inventum.
XCVII.
Omnes autem pueri qui non timent conlundi pro peccato, et per impudentiam judicium Dei non cogitant, et correpti verbo non emendaverint. verberentur quamdiu disciplinam accipiant et timorem.
XCVVIII. Qui injuste judicaverit, juste ab aliis condannabitur.
XCIX. Qui consentit peccantibus, et difensore alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpazione severissima. Quod si per ignorantiam deceptus est, et non ita putavit ut verum est, ignoscetur ei: et omnis qui per ignorantiam peccat, facile accipiet veniam. Qui autem sciens peccaverit, sustinebit increpationem juxta mensuram opusque peccati.
C.
Praecepta et leges Pachomii. Ne plus fratres facere compellantur; sed moderatus labor omnes ad laborandum provocet. Sit inter eos pax et concordia, et libenter majoribus subjiciantur. Sedentes, et ambulantes, et stantes, invicem de humilitate decertent.
CI.
Si quis peccatum fecerit, Patres monasteriorum emendare poterunt, et constituere quid sequi debeat. pag. 0296C|