Pharsalia (page 3)

Lucain · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : The Latin Library (dump CLTK) · 3 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber 9

340 eminet in tergo pelagi procul omnibus aruis inuiolatus aqua sicci iam pulueris agger; stant miseri nautae, terraeque haerente carina litora nulla uident. sic partem intercipit aequor, pars ratium maior regimen clauumque secuta est 345 tuta fuga, nautasque loci sortita peritos torpentem Tritonos adit inlaesa paludem. hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus audit uentosa perflantem marmora concha, hanc et Pallas amat, patrio quae uertice nata 350 terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est, ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta uoltus uidit aqua posuitque in margine plantas et se dilecta Tritonida dixit ab unda. quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis, 355 infernis, ut fama, trahens obliuia uenis, atque, insopiti quondam tutela draconis, Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus. inuidus, annoso qui famam derogat aeuo, qui uates ad uera uocat. fuit aurea silua 360 diuitiisque graues et fuluo germine rami uirgineusque chorus, nitidi custodia luci, et numquam somno damnatus lumina serpens robora conplexus rutilo curuata metallo. abstulit arboribus pretium nemorique laborem 365 Alcides, passusque inopes sine pondere ramos rettulit Argolico fulgentia poma tyranno. his igitur depulsa locis eiectaque classis Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas, sed duce Pompeio Libyae melioris in oris 370 mansit. at inpatiens uirtus haerere Catonis audet in ignotas agmen committere gentes armorum fidens et terra cingere Syrtim. hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor; et spes imber erat nimios metuentibus ignes, 375 ut neque sole uiam nec duro frigore saeuam inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus. atque ingressurus steriles sic fatur harenas: 'o quibus una salus placuit mea castra secutis indomita ceruice mori, conponite mentes 380 ad magnum uirtutis opus summosque labores. uadimus in campos steriles exustaque mundi, qua nimius Titan et rarae in fontibus undae, siccaque letiferis squalent serpentibus arua. durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem. 385 per mediam Libyen ueniant atque inuia temptent, siquibus in nullo positum est euadere uoto, siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam est animus tectoque metu perducere uolgus. hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent, 390 qui me teste pati uel quae tristissima pulchrum Romanumque putant. at, qui sponsore salutis miles eget capiturque animae dulcedine, uadat ad dominum meliore uia. dum primus harenas ingrediar primusque gradus in puluere ponam, 395 me aetherius feriat, mihi plena ueneno occurrat serpens, fatoque pericula uestra praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem uiderit, aut umbras nemorum quicumque petentem aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas 400 deficiat: siquo fuerit discrimine notum dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae dulcia uirtuti; gaudet patientia duris; laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum. sola potest Libye turba praestare malorum 405 ut deceat fugisse uiros.' sic ille pauentis incendit uirtute animos et amore laborum, inreducemque uiam deserto limite carpit; et sacrum paruo nomen clausura sepulchro inuasit Libye securi fata Catonis. 410 tertia pars rerum Libye, si credere famae cuncta uelis; at, si uentos caelumque sequaris, pars erit Europae. nec enim plus litora Nili quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt, unde Europa fugit Libyen et litora flexu 415 Oceano fecere locum; sed maior in unam orbis abit Asiam. nam, cum communiter istae effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum contingens dextrumque Noti discedit in ortus Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest 420 uergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis soluitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres accipit et nostris reficit sua rura serenis. in nullas uitiatur opes; non aere nec auro excoquitur, nullo glaebarum crimine pura 425 et penitus terra est. tantum Maurusia genti robora diuitiae, quarum non nouerat usum, sed citri contenta comis uiuebat et umbra. in nemus ignotum nostrae uenere secures, extremoque epulas mensasque petimus ab orbe. 430 at, quaecumque uagam Syrtim conplectitur ora sub nimio proiecta die, uicina perusti aetheris, exurit messes et puluere Bacchum enecat et nulla putris radice tenetur. temperies uitalis abest, et nulla sub illa 435 cura Iouis terra est; natura deside torpet orbis et inmotis annum non sentit harenis. hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas, quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima ponto nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis 440 Syrtis alit. nam litoreis populator harenis inminet et nulla portus tangente carina nouit opes: sic cum toto commercia mundo naufragiis Nasamones habent. hac ire Catonem dura iubet uirtus. illic secura iuuentus 445 uentorum nullasque timens tellure procellas aequoreos est passa metus. nam litore sicco, quam pelago, Syrtis uiolentius excipit Austrum, et terrae magis ille nocens. non montibus ortum aduersis frangit Libye scopulisque repulsum 450 dissipat et liquidas e turbine soluit in auras, nec ruit in siluas annosaque robora torquens lassatur: patet omne solum, liberque meatu Aeoliam rabiem totis exercet harenis, et non imbriferam contorto puluere nubem 455 in flexum uiolentus agit: pars plurima terrae tollitur et numquam resoluto uertice pendet. regna uidet pauper Nasamon errantia uento discussasque domos, uolitantque a culmine raptae detecto Garamante casae.

Liber 9 non altius ignis 460 rapta uehit; quantumque licet consurgere fumo et uiolare diem, tantus tenet aera puluis. tum quoque Romanum solito uiolentior agmen adgreditur, nullisque potest consistere miles instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis. 465 concuteret terras orbemque a sede moueret, si solida Libye conpage et pondere duro clauderet exesis Austrum scopulosa cauernis; sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis, nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus 470 stat, quia summa fugit. galeas et scuta uirorum pilaque contorsit uiolento spiritus actu intentusque tulit magni per inania caeli. illud in extrema forsan longeque remota prodigium tellure fuit, delapsaque caelo 475 arma timent gentes hominumque erepta lacertis a superis demissa putant. sic illa profecto sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuuentus patricia ceruice mouet: spoliauerat Auster aut Boreas populos ancilia nostra ferentes. 480 sic orbem torquente Noto Romana iuuentus procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus inseruitque manus terrae nec pondere solo sed nisu iacuit, uix sic inmobilis Austro; qui super ingentis cumulos inuoluit harenae 485 atque operit tellure uiros. uix tollere miles membra ualet multo congestu pulueris haerens. alligat et stantis adfusae magnus harenae agger, et inmoti terra surgente tenentur. saxa tulit penitus discussis proruta muris 490 effuditque procul miranda sorte malorum: qui nullas uidere domos uidere ruinas. iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae: [ulla nisi aetheriae medio uelut aequore flammae] sideribus nouere uiam; nec sidera tota 495 ostendit Libycae finitor circulus orae, multaque deuexo terrarum margine celat. utque calor soluit quem torserat aera uentus, incensusque dies, manant sudoribus artus, arent ora siti. conspecta est parua maligna 500 unda procul uena, quam uix e puluere miles corripiens patulum galeae confudit in orbem porrexitque duci. squalebant puluere fauces cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris inuidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum 505 miles in hac turba uacuum uirtute putasti? usque adeo mollis primisque caloribus inpar sum uisus? quanto poena tu dignior ista es, qui populo sitiente bibas!' sic concitus ira excussit galeam, suffecitque omnibus unda. 510 uentum erat ad templum Libycis quod gentibus unum inculti Garamantes habent. stat sortiger illic Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina uibrans aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon. non illic Libycae posuerunt ditia gentes 515 templa, nec Eois splendent donaria gemmis: quamuis Aethiopum populis Arabumque beatis gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon, pauper adhuc deus est, nullis uiolata per aeuum diuitiis delubra tenens, morumque priorum 520 numen Romano templum defendit ab auro. esse locis superos testatur silua per omnem sola uirens Libyen. nam quidquid puluere sicco separat ardentem tepida Berenicida Lepti ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon. 525 siluarum fons causa loco, qui putria terrae alligat et domitas unda conectit harenas. hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo stat librata dies; truncum uix protegit arbor, tam breuis in medium radiis conpellitur umbra. 530 deprensum est hunc esse locum qua circulus alti solstitii medium signorum percutit orbem. at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta, 538 in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton. te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo mergi Plaustra putas, nullumque in uertice semper sidus habes inmune mari; procul axis uterque est, et fuga signorum medio rapit omnia caelo. non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit 533 rectior aut Aries donat sua tempora Librae aut Astraea iubet lentos descendere Pisces. par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens, umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Vrna. stabant ante fores populi quos miserat Eos 544 cornigerique Iouis monitu noua fata petebant; sed Latio cessere duci, comitesque Catonem orant exploret Libycum memorata per orbem numina, de fama tam longi iudicet aeui. maximus hortator scrutandi uoce deorum euentus Labienus erat. 'sors obtulit' inquit 550 'et fortuna uiae tam magni numinis ora consiliumque dei: tanto duce possumus uti per Syrtes, bellisque datos cognoscere casus. nam cui crediderim superos arcana daturos dicturosque magis, quam sancto, uera, Catoni? 555 certe uita tibi semper derecta supernas ad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendi cum Ioue libertas: inquire in fata nefandi Caesaris et patriae uenturos excute mores. iure suo populis uti legumque licebit, 560 an bellum ciuile perit? tua pectora sacra uoce reple; durae saltem uirtutis amator quaere quid est uirtus et posce exemplar honesti.' ille deo plenus tacita quem mente gerebat effudit dignas adytis e pectore uoces. 565 'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis occubuisse uelim potius quam regna uidere? an sit uita nihil sed longa an differat aetas? an noceat uis nulla bono fortunaque perdat opposita uirtute minas, laudandaque uelle 570 sit satis et numquam successu crescat honestum? scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon. haeremus cuncti superis, temploque tacente nil facimus non sponte dei; nec uocibus ullis numen eget, dixitque semel nascentibus auctor 575 quidquid scire licet. sterilesne elegit harenas ut caneret paucis, mersitque hoc puluere uerum, estque dei sedes nisi terra et pontus et aer et caelum et uirtus? superos quid quaerimus ultra? Iuppiter est quodcumque uides, quodcumque moueris. 580 sortilegis egeant dubii semperque futuris casibus ancipites: me non oracula certum sed mors certa facit.

Liber 9 pauido fortique cadendum est: hoc satis est dixisse Iouem.' sic ille profatus seruataque fide templi discedit ab aris 585 non exploratum populis Hammona relinquens. ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli militis ora pedes, monstrat tolerare labores, non iubet, et nulla uehitur ceruice supinus carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est; 590 ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto, indiga cogatur laticis <s>pectare iuuentus, stat dum lixa bibat. si ueris magna paratur fama bonis et si successu nuda remoto inspicitur uirtus, quidquid laudamus in ullo 595 maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo, quis tantum meruit populorum sanguine nomen? hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum ducere maluerim, quam ter Capitolia curru scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae. 600 ecce parens uerus patriae, dignissimus aris, Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit et quem, si steteris umquam ceruice soluta, nunc, olim, factura deum es. iam spissior ignis, et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra 605 a medio fecere die, calcatur, et unda rarior. inuentus mediis fons unus harenis largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat uix capiente loco; stabant in margine siccae aspides, in mediis sitiebant dipsades undis. 610 ductor, ut aspexit perituros fonte relicto, adloquitur. 'uana specie conterrite leti, ne dubita, miles, tutos haurire liquores. noxia serpentum est admixto sanguine pestis; morsu uirus habent et fatum dente minantur, 615 pocula morte carent.' dixit, dubiumque uenenum hausit; et in tota Libyae fons unus harena ille fuit de quo primus sibi posceret undam. cur Libycus tantis exundet pestibus aer fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti 620 miscuerit natura solo, non cura laborque noster scire ualet, nisi quod uolgata per orbem fabula pro uera decepit saecula causa. finibus extremis Libyes, ubi feruida tellus accipit Oceanum demisso sole calentem, 625 squalebant late Phorcynidos arua Medusae, non nemorum protecta coma, non mollia sulco, sed dominae uoltu conspectis aspera saxis. hoc primum natura nocens in corpore saeuas eduxit pestes; illis e faucibus angues 630 stridula fuderunt uibratis sibila linguis. ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae, 633 femineae cui more comae per terga solutae 632 surgunt aduersa subrectae fronte colubrae 634 uipereumque fluit depexo crine uenenum. hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa, quod spectare licet. nam rictus oraque monstri quis timuit? quem, qui recto se lumine uidit, passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fata praeuenitque metus; anima periere retenta 640 membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae. Eumenidum crines solos mouere furores, Cerberos Orpheo leniuit sibila cantu, Amphitryoniades uidit, cum uinceret, hydram: hoc monstrum timuit genitor numenque secundum 645 Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari torporem insolitum mundoque obducere terram. e caelo uolucres subito cum pondere lapsae, in scopulis haesere ferae, uicina colentes 650 Aethiopum totae riguerunt marmore gentes. nullum animal uisus patiens, ipsique retrorsum effusi faciem uitabant Gorgonos angues. illa sub Hesperiis stantem Titana columnis in cautes Atlanta dedit; caeloque timente 655 olim Phlegraeo stantis serpente gigantas erexit montes, bellumque inmane deorum Pallados e medio confecit pectore Gorgon. quo postquam partu Danaes et diuite nimbo ortum Parrhasiae uexerunt Persea pinnae 660 Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, harpen alterius monstri iam caede rubentem a Ioue dilectae fuso custode iuuencae, auxilium uolucri Pallas tulit innuba fratri 665 pacta caput monstri, terraeque in fine Libyssae Persea Phoebeos conuerti iussit ad ortus Gorgonos auerso sulcantem regna uolatu, et clipeum laeuae fuluo dedit aere nitentem in quo saxificam iussit spectare Medusam. 670 quam sopor aeternam tracturus morte quietem obruit haud totam: uigilat pars magna comarum defenduntque caput protenti crinibus hydri, pars iacet in medios uoltus oculisque tenebras <offundit clausis et somni duplicat umbras.> 674a ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem Perseos auersi Cyllenida derigit harpen lata colubriferi rumpens confinia colli. quos habuit uoltus hamati uolnere ferri caesa caput Gorgon! quanto spirare ueneno ora rear quantumque oculos effundere mortis! 680 nec Pallas spectare potest, uoltusque gelassent Perseos auersi, si non Tritonia densos sparsisset crines texissetque ora colubris. aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit. ille quidem pensabat iter propiusque secabat 685 aera, si medias Europae scinderet urbes: Pallas frugiferas iussit non laedere terras et parci populis. quis enim non praepete tanto aethera respiceret? Zephyro conuertitur ales itque super Libyen, quae nullo consita cultu 690 sideribus Phoeboque uacat: premit orbita solis exuritque solum; nec terra celsior ulla nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat, si flexus oblita uagi per recta cucurrit signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram.

Liber 9

695 illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli arua bono uirus stillantis tabe Medusae concipiunt dirosque fero de sanguine rores, quos calor adiuuit putrique incoxit harenae. hic quae prima caput mouit de puluere tabes 700 aspida somniferam tumida ceruice leuauit. plenior huc sanguis et crassi gutta ueneni decidit; in nulla plus est serpente coactum. ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem sponte sua, Niloque tenus metitur harenas; 705 sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem. at non stare suum miseris passura cruorem squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes, natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua 710 chersydros, tractique uia fumante chelydri, et semper recto lapsurus limite cenchris: pluribus ille notis uariatam tinguitur aluum quam paruis pictus maculis Thebanus ophites. concolor exustis atque indiscretus harenis 715 hammodytes, spinaque uagi torquente cerastae, et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis exuuias positura suas, et torrida dipsas, et grauis in geminum uergens caput amphisbaena, et natrix uiolator aquae, iaculique uolucres, 720 et contentus iter cauda sulcare parias, oraque distendens auidus fumantia prester, ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps; sibilaque effundens cunctas terrentia pestes, ante uenena nocens, late sibi summouet omne 725 uolgus et in uacua regnat basiliscus harena. uos quoque, qui cunctis innoxia numina terris serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, letiferos ardens facit Africa: ducitis altum aera cum pinnis, armentaque tota secuti 730 rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros; nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto, nec uobis opus est ad noxia fata ueneno. has inter pestes duro Cato milite siccum emetitur iter, tot tristia fata suorum 735 insolitasque uidens paruo cum uolnere mortes. signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulum torta caput retro dipsas calcata momordit. uix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti frons caret inuidia nec quicquam plaga minatur. 740 ecce, subit uirus tacitum, carpitque medullas ignis edax calidaque incendit uiscera tabe. ebibit umorem circum uitalia fusum pestis et in sicco linguam torrere palato coepit; defessos iret qui sudor in artus 745 non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit. non decus imperii, non maesti iura Catonis ardentem tenuere uirum, ne spargere signa auderet totisque furens exquireret aruis quas poscebat aquas sitiens in corde uenenum. 750 ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumque arderet Nilumque bibens per rura uagantem. accessit morti Libye, fatique minorem famam dipsas habet terris adiuta perustis. scrutatur uenas penitus squalentis harenae, 755 nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore, aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor. nec sentit fatique genus mortemque ueneni, sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis sustinuit uenas atque os inplere cruore. 760 iussit signa rapi propere Cato: discere nulli permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem auolsitque manu piloque adfixit harenis. 765 parua modo serpens, sed qua non ulla cruentae tantum mortis habet. nam plagae proxima circum fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit; iamque sinu laxo nudum sine corpore uolnus. membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo 770 tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis liquitur, et nigra destillant inguina tabe. dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque uiscera; nec, quantus toto de corpore debet, effluit in terras, saeuum sed membra uenenum 775 decoquit, in minimum mors contrahit omnia uirus. quidquid homo est, aperit pestis natura profana: 779 uincula neruorum et laterum textura cauumque 777 pectus et abstrusum fibris uitalibus omne morte patet. manant umeri fortesque lacerti, 780 colla caputque fluunt: calido non ocius Austro nix resoluta cadit nec solem cera sequetur. parua loquor, corpus sanie stillasse perustum: hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa? haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas 785 nulla manere sinunt rapidi uestigia fati. Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est: eripiunt omnes animam, tu sola cadauer. ecce, subit facies leto diuersa fluenti. Nasidium Marsi cultorem torridus agri 790 percussit prester. illi rubor igneus ora succendit, tenditque cutem pereunte figura miscens cuncta tumor; toto iam corpore maior humanumque egressa modum super omnia membra efflatur sanies late pollente ueneno; 795 ipse latet penitus congesto corpore mersus, nec lorica tenet distenti pectoris auctum. spumeus accenso non sic exundat aeno undarum cumulus, nec tantos carbasa Coro curuauere sinus. tumidos iam non capit artus 800 informis globus et confuso pondere truncus. intactum uolucrum rostris epulasque daturum haud inpune feris non ausi tradere busto nondum stante modo crescens fugere cadauer. sed maiora parant Libycae spectacula pestes. 805 inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo, magnanimo iuueni miratorique Catonis. utque solet pariter totis se fundere signis Corycii pressura croci, sic omnia membra emisere simul rutilum pro sanguine uirus.

810 sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina nouit umor, ab his largus manat cruor; ora redundant et patulae nares; sudor rubet; omnia plenis membra fluunt uenis; totum est pro uolnere corpus. at tibi, Laeue miser, fixus praecordia pressit 815 Niliaca serpente cruor, nulloque dolore testatus morsus subita caligine mortem accipis et socias somno descendis ad umbras. non tam ueloci corrumpunt pocula leto stipite quae diro uirgas mentita Sabaeas 820 toxica fatilegi carpunt matura Saitae. ecce, procul saeuos sterili se robore trunci torsit et inmisit (iaculum uocat Africa) serpens perque caput Pauli transactaque tempora fugit. nil ibi uirus agit: rapuit cum uolnere fatum. 825 deprensum est, quae funda rotat quam lenta uolarent, quam segnis Scythicae strideret harundinis aer. quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri transactus? uelox currit per tela uenenum inuaditque manum; quam protinus ille retecto 830 ense ferit totoque semel demittit ab armo, exemplarque sui spectans miserabile leti stat tutus pereunte manu. quis fata putarit scorpion aut uires maturae mortis habere? ille minax nodis et recto uerbere saeuos 835 teste tulit caelo uicti decus Orionis. quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras? et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores. sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem suspecta miseris in qua tellure iacebant. 840 nam neque congestae struxere cubilia frondes nec culmis creuere tori, sed corpora fatis expositi uoluuntur humo, calidoque uapore adliciunt gelidas nocturno frigore pestes, innocuosque diu rictus torpente ueneno 845 inter membra fouent. nec, quae mensura uiarum quisue modus, norunt caelo duce: saepe querentes 'reddite, di,' clamant 'miseris quae fugimus arma, reddite Thessaliam. patimur cur segnia fata in gladios iurata manus? pro Caesare pugnant 850 dipsades et peragunt ciuilia bella cerastae. ire libet qua zona rubens atque axis inustus solis equis; iuuat aetheriis ascribere causis quod peream, caeloque mori. nil, Africa, de te nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem 855 gentibus ablatum dederas serpentibus orbem, inpatiensque solum Cereris cultore negato damnasti atque homines uoluisti desse uenenis. in loca serpentum nos uenimus: accipe poenas tu, quisquis superum commercia nostra perosus 860 hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem abrumpens medio posuisti limite mortes. per secreta tui bellum ciuile recessus uadit, et arcani miles tibi conscius orbis claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt 865 ingressis: coeunt ignes stridentibus undis et premitur natura poli; set longius istac nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis tristia regna Iubae. quaeremus forsitan istas serpentum terras: habet hoc solacia caelum: 870 uiuit adhuc aliquid. patriae non arua requiro Europamque alios soles Asiamque uidentem: qua te parte poli, qua te tellure reliqui, Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat: exiguane uia legem conuertimus anni? 875 imus in aduersos axes, euoluimur orbe, terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa est sub pedibus iam Roma meis. solacia fati haec petimus: ueniant hostes, Caesarque sequatur qua fugimus.' sic dura suos patientia questus 880 exonerat. cogit tantos tolerare labores summa ducis uirtus, qui nuda fusus harena excubat atque omni fortunam prouocat hora. omnibus unus adest fatis; quocumque uocatus aduolat atque ingens meritum maiusque salute 885 contulit, in letum uires; puduitque gementem illo teste mori. quod ius habuisset in ipsum ulla lues? casus alieno in pectore uincit spectatorque docet magnos nil posse dolores. uix miseris serum tanto lassata periclo 890 auxilium Fortuna dedit. gens unica terras incolit a saeuo serpentum innoxia morsu, Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis, ipse cruor tutus nullumque admittere uirus uel cantu cessante potens. natura locorum 895 iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent. profuit in mediis sedem posuisse uenenis. pax illis cum morte data est. fiducia tanta est sanguinis, in terras paruus cum decidit infans, nequa sit externae Veneris mixtura timentes 900 letifica dubios explorant aspide partus. utque Iouis uolucer, calido cum protulit ouo inplumis natos, solis conuertit ad ortus: qui potuere pati radios et lumine recto sustinuere diem, caeli seruantur in usus, 905 qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis Psyllus habet, siquis tactos non horruit angues, siquis donatis lusit serpentibus infans. nec solum gens illa sua contenta salute excubat hospitibus, contraque nocentia monstra 910 Psyllus adest populis. qui tum Romana secutus signa, simul iussit statui tentoria ductor, primum, quas ualli spatium conprendit, harenas expurgat cantu uerbisque fugantibus angues. ultima castrorum medicatus circumit ignis. 915 hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant, et tamarix non laeta comas Eoaque costos et panacea potens et Thessala centaurea peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos, et larices fumoque grauem serpentibus urunt 920 habrotonum et longe nascentis cornua cerui. sic nox tuta uiris.

M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER NONVS

Liber 9 at, siquis peste diurna fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis Psyllorumque ingens et rapti pugna ueneni. nam primum tacta designat membra saliua, 925 quae cohibet uirus retinetque in uolnere pestem; plurima tunc uoluit spumanti carmina lingua murmure continuo, nec dat suspiria cursus uolneris aut minimum patiuntur fata tacere. saepe quidem pestis nigris inserta medullis 930 excantata fugit; sed, siquod tardius audit uirus et elicitum iussumque exire repugnat, tum super incumbens pallentia uolnera lambit ore uenena trahens et siccat dentibus artus, extractamque potens gelido de corpore mortem 935 expuit; et cuius morsus superauerit anguis iam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni. hoc igitur tandem leuior Romana iuuentus auxilio late squalentibus errat in aruis. bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta 940 uidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem. iamque illi magis atque magis durescere puluis coepit et in terram Libye spissata redire, iamque procul rarae nemorum se tollere frondes, surgere congesto non culta mapalia culmo. 945 quanta dedit miseris melioris gaudia terrae cum primum saeuos contra uidere leones! proxima Leptis erat, cuius statione quieta exegere hiemem nimbis flammisque carentem. Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit, 950 cetera curarum proiecit pondera soli intentus genero; cuius uestigia frustra terris sparsa legens fama duce tendit in undas, Threiciasque legit fauces et amore notatum aequor et Heroas lacrimoso litore turres, 955 qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle. non Asiam breuioris aquae disterminat usquam fluctus ab Europa, quamuis Byzantion arto Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu, Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis. 960 Sigeasque petit famae mirator harenas et Simoentis aquas et Graio nobile busto Rhoetion et multum debentis uatibus umbras. circumit exustae nomen memorabile Troiae magnaque Phoebei quaerit uestigia muri. 965 iam siluae steriles et putres robore trunci Assaraci pressere domos et templa deorum iam lassa radice tenent, ac tota teguntur Pergama dumetis: etiam periere ruinae. aspicit Hesiones scopulos siluaque latentis 970 Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro, unde puer raptus caelo, quo uertice Nais luxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum. inscius in sicco serpentem puluere riuum transierat, qui Xanthus erat. securus in alto 975 gramine ponebat gressus: Phryx incola manes Hectoreos calcare uetat. discussa iacebant saxa nec ullius faciem seruantia sacri: 'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?' o sacer et magnus uatum labor! omnia fato 980 eripis et populis donas mortalibus aeuum. inuidia sacrae, Caesar, ne tangere famae; nam, siquid Latiis fas est promittere Musis, quantum Zmyrnaei durabunt uatis honores, uenturi me teque legent; Pharsalia nostra 985 uiuet, et a nullo tenebris damnabimur aeuo. ut ducis inpleuit uisus ueneranda uetustas, erexit subitas congestu caespitis aras uotaque turicremos non inrita fudit in ignes. 'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, 990 Aeneaeque mei, quos nunc Lauinia sedes seruat et Alba, lares, et quorum lucet in aris ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta uirorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, gentis Iuleae uestris clarissimus aris 995 dat pia tura nepos et uos in sede priore rite uocat. date felices in cetera cursus, restituam populos; grata uice moenia reddent Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.' sic fatus repetit classes et tota secundis 1000 uela dedit Coris, auidusque urguente procella Iliacas pensare moras Asiamque potentem praeuehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit. septima nox Zephyro numquam laxante rudentes ostendit Phariis Aegyptia litora flammis. 1005 sed prius orta dies nocturnam lampada texit quam tutas intraret aquas. ibi plena tumultu litora et incerto turbatas murmure uoces accipit, ac dubiis ueritus se credere regnis abstinuit tellure rates. sed dira satelles 1010 regis dona ferens medium prouectus in aequor colla gerit Magni Phario uelamine tecta ac prius infanda commendat crimina uoce. 'terrarum domitor, Romanae maxime gentis, et, quod adhuc nescis, genero secure perempto, 1015 rex tibi Pellaeus belli pelagique labores donat et Emathiis quod solum defuit armis exhibet. absenti bellum ciuile peractum est: Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas ense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar, 1020 emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus. accipe regna Phari nullo quaesita cruore, accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid pro Magni ceruice dares; dignumque clientem castris crede tuis cui tantum fata licere 1025 in generum uoluere tuum. nec uile putaris hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est. hospes auitus erat, depulso sceptra parenti reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto inuenies operi, uel famam consule mundi. 1030 si scelus est, plus te nobis debere fateris, quod scelus hoc non ipse facis.' sic fatus opertum detexit tenuitque caput. iam languida morte effigies habitum noti mutauerat oris. non primo Caesar damnauit munera uisu 1035 auertitque oculos; uoltus, dum crederet, haesit; utque fidem uidit sceleris tutumque putauit iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis effudit gemitusque expressit pectore laeto, non aliter manifesta potens abscondere mentis 1040 gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyranni destruit et generi mauolt lugere reuolsum quam debere caput. qui duro membra senatus calcarat uoltu, qui sicco lumine campos uiderat Emathios, uni tibi, Magne, negare 1045 non audet gemitus. o sors durissima fati! huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti qui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tangunt te generis? nunc gnata iubet maerere neposque? credis apud populos Pompei nomen amantis 1050 hoc castris prodesse tuis? fortasse tyranni tangeris inuidia, captique in uiscera Magni hoc alii licuisse doles, quererisque perisse uindictam belli raptumque e iure superbi uictoris generum. quisquis te flere coegit 1055 impetus, a uera longe pietate recessit. scilicet hoc animo terras atque aequora lustras, necubi suppressus pereat gener. o bene rapta arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit crimina Romano tristis fortuna pudori, 1060 quod te non passa est misereri, perfide, Magni uiuentis! nec non his fallere uocibus audet adquiritque fidem simulati fronte doloris: 'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles, regis dona tui. peius de Caesare uestrum 1065 quam de Pompeio meruit scelus; unica belli praemia ciuilis, uictis donare salutem, perdidimus. quod si Phario germana tyranno non inuisa foret, potuissem reddere regi quod meruit, fratrique tuum pro munere tali 1070 misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma mouit et inseruit nostro sua tela labori? ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus aruis ius gladio? uestris quaesita licentia regnis? non tuleram Magnum mecum Romana regentem: 1075 te, Ptolemaee, feram? frustra ciuilibus armis miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est. uertissem Latias a uestro litore proras: famae cura uetat, ne non damnasse cruentam 1080 sed uidear timuisse Pharon. nec fallere uosmet credite uictorem: nobis quoque tale paratum litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur Thessaliae fortuna facit. maiore profecto quam metui poterat discrimine gessimus arma: 1085 exilium generique minas Romamque timebam: poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus nil uenia plus posse dari. uos condite busto tanti colla ducis, sed non ut crimina solum 1090 uestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro et placate caput cineresque in litore fusos colligite atque unam sparsis date manibus urnam. sentiat aduentum soceri uocesque querentis audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert, 1095 dum uitam Phario mauolt debere clienti, laeta dies rapta est populis, concordia mundo nostra perit. caruere deis mea uota secundis, ut te conplexus positis felicibus armis adfectus a te ueteres uitamque rogarem, 1100 Magne, tuam dignaque satis mercede laborum contentus par esse tibi. tunc pace fideli fecissem ut uictus posses ignoscere diuis, fecisses ut Roma mihi.' nec talia fatus inuenit fletus comitem nec turba querenti 1105 credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum, o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.

Liber 10

Vt primum terras Pompei colla secutus attigit et diras calcauit Caesar harenas, pugnauit fortuna ducis fatumque nocentis Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis 5 uictoris uictique caput. tua profuit umbra, Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes, ne populus post te Nilum Romanus amaret. inde Paraetoniam fertur securus in urbem pignore tam saeui sceleris sua signa secutam. 10 sed fremitu uolgi fasces et iura querentis inferri Romana suis discordia sensit pectora et ancipites animos, Magnumque perisse non sibi. tum uoltu semper celante pauorem intrepidus superum sedes et templa uetusti 15 numinis antiquas Macetum testantia uires circumit, et nulla captus dulcedine rerum, non auro cultuque deum, non moenibus urbis, effossum tumulis cupide descendit in antrum. illic Pellaei proles uaesana Philippi, 20 felix praedo, iacet, terrarum uindice fato raptus: sacratis totum spargenda per orbem membra uiri posuere adytis; fortuna pepercit manibus, et regni durauit ad ultima fatum. nam sibi libertas umquam si redderet orbem 25 ludibrio seruatus erat, non utile mundo editus exemplum, terras tot posse sub uno esse uiro. Macetum fines latebrasque suorum deseruit uictasque patri despexit Athenas, perque Asiae populos fatis urguentibus actus 30 humana cum strage ruit gladiumque per omnis exegit gentes, ignotos miscuit amnes Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen, terrarum fatale malum fulmenque quod omnis percuteret pariter populos et sidus iniquum 35 gentibus. Oceano classes inferre parabat exteriore mari. non illi flamma nec undae nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon. isset in occasus mundi deuexa secutus ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset: 40 occurrit suprema dies, naturaque solum hunc potuit finem uaesano ponere regi; qui secum inuidia, quo totum ceperat orbem, abstulit imperium, nulloque herede relicto totius fati lacerandas praebuit urbes. 45 sed cecidit Babylone sua Parthoque uerendus. pro pudor, Eoi propius timuere sarisas quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arcton regnemus Zephyrique domos terrasque premamus flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus 50 Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis exiguae secura fuit prouincia Pellae. iam Pelusiaco ueniens a gurgite Nili rex puer inbellis populi sedauerat iras, obside quo pacis Pellaea tutus in aula 55 Caesar erat, cum se parua Cleopatra biremi corrupto custode Phari laxare catenas intulit Emathiis ignaro Caesare tectis, dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys, Romano non casta malo. quantum inpulit Argos 60 Iliacasque domos facie Spartana nocenti, Hesperios auxit tantum Cleopatra furores. terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro et Romana petit inbelli signa Canopo Caesare captiuo Pharios ductura triumphos; 65 Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus, an mundum ne nostra quidem matrona teneret. hoc animi nox illa dedit quae prima cubili miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris. quis tibi uaesani ueniam non donet amoris, 70 Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis pectus? et in media rabie medioque furore et Pompeianis habitata manibus aula sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter admisit Venerem curis, et miscuit armis 75 inlicitosque toros et non ex coniuge partus. pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres obscaena de matre dedit, partesque fugatas passus in extremis Libyae coalescere regnis tempora Niliaco turpis dependit amori, 80 dum donare Pharon, dum non sibi uincere mauolt. quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem qua decuit, ueluti laceros dispersa capillos, et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar, 85 nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi, exul in aeternum sceptris depulsa paternis, ni tua restituit ueteri me dextera fato, conplector regina pedes. tu gentibus aequum sidus ades nostris. non urbes prima tenebo 90 femina Niliacas: nullo discrimine sexus reginam scit ferre Pharos. lege summa perempti uerba patris, qui iura mihi communia regni et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem, sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini 95 adfectus ensesque suos. nil ipsa paterni iuris inire peto: culpa tantoque pudore solue domum, remoue funesta satellitis arma et regem regnare iube. quantosne tumores mente gerit famulus! Magni ceruice reuolsa 100 iam tibi, sed procul hoc auertant fata, minatur. sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique Pompeium facinus meritumque fuisse Pothini.' nequiquam duras temptasset Caesaris aures: uoltus adest precibus faciesque incesta perorat. 105 exigit infandam corrupto iudice noctem. pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est, excepere epulae tantarum gaudia rerum, explicuitque suos magno Cleopatra tumultu nondum translatos Romana in saecula luxus. 110 ipse locus templi, quod uix corruptior aetas extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant diuitias crassumque trabes absconderat aurum. nec summis crustata domus sectisque nitebat marmoribus, stabatque sibi non segnis achates 115 purpureusque lapis, totaque effusus in aula calcabatur onyx; hebenus Mareotica uastos non operit postes sed stat pro robore uili, auxilium non forma domus.

Liber 10 ebur atria uestit, et suffecta manu foribus testudinis Indae 120 terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo. fulget gemma toris, et iaspide fulua supellex <stat mensas onerans, uariaque triclinia ueste> 122a strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco cocta diu uirus non uno duxit aeno, pars auro plumata nitet, pars ignea cocco, 125 ut mos est Phariis miscendi licia telis. tum famulae numerus turbae populusque minister. discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas; haec Libycos, pars tam flauos gerit altera crines ut nullis Caesar Rheni se dicat in aruis 130 tam rutilas uidisse comas; pars sanguinis usti torta caput refugosque gerens a fronte capillos; nec non infelix ferro mollita iuuentus atque exsecta uirum: stat contra fortior aetas uix ulla fuscante tamen lanugine malas. 135 discubuere illic reges maiorque potestas Caesar; et inmodice formam fucata nocentem, nec sceptris contenta suis nec fratre marito, plena maris rubri spoliis, colloque comisque diuitias Cleopatra gerit cultuque laborat. 140 candida Sidonio perlucent pectora filo, quod Nilotis acus conpressum pectine Serum soluit et extenso laxauit stamina uelo. dentibus hic niueis sectos Atlantide silua inposuere orbes, quales ad Caesaris ora 145 nec capto uenere Iuba. pro caecus et amens ambitione furor, ciuilia bella gerenti diuitias aperire suas, incendere mentem hospitis armati. non sit licet ille nefando Marte paratus opes mundi quaesisse ruina; 150 pone duces priscos et nomina pauperis aeui Fabricios Curiosque graues, hic ille recumbat sordidus Etruscis abductus consul aratris: optabit patriae talem duxisse triumphum. infudere epulas auro, quod terra, quod aer, 155 quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani ambitione furens toto quaesiuit in orbe non mandante fame; multas uolucresque ferasque Aegypti posuere deos, manibusque ministrat Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces 160 excepere merum, sed non Mareotidos uuae, nobile sed paucis senium cui contulit annis indomitum Meroe cogens spumare Falernum. accipiunt sertas nardo florente coronas et numquam fugiente rosa, multumque madenti 165 infudere comae quod nondum euanuit aura cinnamon externa nec perdidit aera terrae, aduectumque recens uicinae messis amomon. discit opes Caesar spoliati perdere mundi et gessisse pudet genero cum paupere bellum 170 et causas Martis Phariis cum gentibus optat. postquam epulis Bacchoque modum lassata uoluptas inposuit, longis Caesar producere noctem inchoat adloquiis, summaque in sede iacentem linigerum placidis conpellat Acorea dictis. 175 'o sacris deuote senex, quodque arguit aetas non neclecte deis, Phariae primordia gentis terrarumque situs uolgique edissere mores et ritus formasque deum; quodcumque uetustis insculptum est adytis profer, noscique uolentes 180 prode deos. si Cecropium sua sacra Platona maiores docuere tui, quis dignior umquam hoc fuit auditu mundique capacior hospes? fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes, sed tamen et uestri; media inter proelia semper 185 stellarum caelique plagis superisque uacaui, nec meus Eudoxi uincetur fastibus annus. sed, cum tanta meo uiuat sub pectore uirtus, tantus amor ueri, nihil est quod noscere malim quam fluuii causas per saecula tanta latentis 190 ignotumque caput: spes sit mihi certa uidendi Niliacos fontes, bellum ciuile relinquam.' finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus: 'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentum edere ad hoc aeui populis ignota profanis. 195 sit pietas aliis miracula tanta silere; ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis hoc opus et sacras populis notescere leges. sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi occurruntque polo, diuersa potentia prima 200 mundi lege data est. sol tempora diuidit aeui, mutat nocte diem, radiisque potentibus astra ire uetat cursusque uagos statione moratur; luna suis uicibus Tethyn terrenaque miscet; frigida Saturno glacies et zona niualis 205 cessit; habet uentos incertaque fulmina Mauors; sub Ioue temperies et numquam turbidus aer; at fecunda Venus cunctarum semina rerum possidet; inmensae Cyllenius arbiter undaest. hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis 210 sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes exerit et uarii mutator circulus anni Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili ora latent, quae cum dominus percussit aquarum igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto, 215 exit ut Oceanus lunaribus incrementis, iussus adest, auctusque suos non ante coartat quam nox aestiuas a sole receperit horas. uana fides ueterum, Nilo, quod crescat in arua, Aethiopum prodesse niues. non Arctos in illis 220 montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti ipse color populi calidique uaporibus Austri. adde quod omne caput fluuii, quodcumque soluta praecipitat glacies, ingresso uere tumescit prima tabe niuis: Nilus neque suscitat undas 225 ante Canis radios nec ripis alligat amnem ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum. inde etiam leges aliarum nescit aquarum, nec tumet hibernus, cum longe sole remoto officiis caret unda suis: dare iussus iniquo 230 temperiem caelo mediis aestatibus exit sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis Nilus adest mundo contraque incensa Leonis ora tumet Cancroque suam torrente Syenen inploratus adest, nec campos liberat undis 235 donec in autumnum declinet Phoebus et umbras extendat Meroe. quis causas reddere possit? sic iussit natura parens discurrere Nilum, sic opus est mundo.

Liber 10

Zephyros quoque uana uetustas his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus 240 continuique dies et in aera longa potestas, uel quod ab occiduo depellunt nubila caelo trans Noton et fluuio cogunt incumbere nimbos, uel quod aquas totiens rumpentis litora Nili adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu: 245 ille mora cursus aduersique obice ponti aestuat in campos. sunt qui spiramina terris esse putent magnosque cauae conpagis hiatus. commeat hac penitus tacitis discursibus unda frigore ab Arctoo medium reuocata sub axem, 250 cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus uno fonte uomens non uno gurgite perfert. rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes, 255 exundante procul uiolentum erumpere Nilum aequoreosque sales longo mitescere tractu. nec non Oceano pasci Phoebumque polosque credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri, sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer 260 tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt. ast ego, si tantam ius est mihi soluere litem, quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti saecula concussis terrarum erumpere uenis non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa 265 cum toto coepisse reor, quas ille creator atque opifex rerum certo sub iure coercet. quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est, et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis, nullaque non aetas uoluit conferre futuris 270 notitiam; sed uincit adhuc natura latendi. summus Alexander regum, quem Memphis adorat, inuidit Nilo, misitque per ultima terrae Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti zona poli tenuit; Nilum uidere calentem. 275 uenit ad occasus mundique extrema Sesostris et Pharios currus regum ceruicibus egit; ante tamen uestros amnes, Rhodanumque Padumque, quam Nilum de fonte bibit. uaesanus in ortus Cambyses longi populos peruenit ad aeui, 280 defectusque epulis et pastus caede suorum ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque uideris quaereris, et nulli contingit gloria genti ut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam, 285 qua deus undarum celator, Nile, tuarum te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe; ausus in ardentem ripas attollere Cancrum in Borean is rectus aquis mediumque Booten (cursus in occasus flexu torquetur et ortus, 290 nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis), teque uident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres, Aethiopumque feris alieno gurgite campos, et te terrarum nescit cui debeat orbis. arcanum natura caput non prodidit ulli, 295 nec licuit populis paruum te, Nile, uidere, amouitque sinus et gentes maluit ortus mirari quam nosse tuos. consurgere in ipsis ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma atque hiemes adferre tuas, solique uagari 300 concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus, illic finis aquae. late tibi gurgite rupto ambitur nigris Meroe fecunda colonis, laeta comis hebeni, quae quamuis arbore multa frondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra, 305 linea tam rectum mundi ferit illa Leonem. inde plagas Phoebi damnum non passus aquarum praeueheris sterilesque diu metiris harenas, nunc omnes unum uires collectus in amnem, nunc uagus et spargens facilem tibi cedere ripam. 310 rursus multifidas reuocat piger alueus undas, qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura regni claustra Philae. mox te deserta secantem, qua iungunt nostrum rubro commercia ponto, mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem 315 moturum totas uiolenti gurgitis iras, Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta uiarum excepere tuos et praecipites cataractae ac nusquam uetitis ullas obsistere cautes indignaris aquis, spuma tunc astra lacessis, 320 cuncta fremunt undis, ac multo murmure montis spumeus inuitis canescit fluctibus amnis. hinc, Abaton quam nostra uocat ueneranda uetustas, terra potens primos sentit percussa tumultus et scopuli, placuit fluuii quos dicere uenas, 325 quod manifesta noui primum dant signa tumoris. hinc montes natura uagis circumdedit undis, qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in alta it conualle tacens iam moribus unda receptis. prima tibi campos permittit apertaque Memphis 330 rura modumque uetat crescendi ponere ripas.' sic uelut in tuta securi pace trahebant noctis iter mediae. sed non uaesana Pothini mens inbuta semel sacra iam caede uacabat a scelerum motu: Magno nihil ille perempto 335 iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes ultricesque deae dant in noua monstra furorem. dignatur uiles isto quoque sanguine dextras quo Fortuna parat uictos perfundere patres, poenaque ciuilis belli, uindicta senatus 340 paene data est famulo. procul hoc auertite, fata, crimen, ut haec Bruto ceruix absente secetur. in scelus it Pharium Romani poena tyranni, exemplumque perit. struit audax inrita fatis nec parat occultae caedem committere fraudi 345 inuictumque ducem detecto Marte lacessit. tantum animi delicta dabant, ut colla ferire Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet; atque haec dicta monet famulos perferre fideles ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, 350 quem puer inbellis cunctis praefecerat armis et dederat ferrum, nullo sibi iure retento, in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit 'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos: inuasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est 355 sed donata Pharos.

M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER DECIMVS

Liber 10 cessas accurrere solus ad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri, nam Latio iam nupta duci est, interque maritos discurrens Aegypton habet Romamque meretur. expugnare senem potuit Cleopatra uenenis: 360 crede, miser, puero, quem nox si iunxerit una et semel amplexus incesto pectore passus hauserit obscaenum titulo pietatis amorem, meque tuumque caput per singula forsitan illi oscula donabit. crucibus flammisque luemus 365 si fuerit formonsa soror. nil undique restat auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter. et sumus, ut fatear, tam saeua iudice sontes: quem non e nobis credit Cleopatra nocentem a quo casta fuit? per te quod fecimus una 370 perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni foedus, ades; subito bellum molire tumultu, inrue; nocturnas rumpamus funere taedas crudelemque toris dominam mactemus in ipsis cum quocumque uiro. nec nos deterreat ausis 375 Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illum inposuitque orbi: communis gloria nobis, nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus, spem nostri sceleris; pollutos consule fluctus quid liceat nobis, tumulumque e puluere paruo 380 aspice Pompei non omnia membra tegentem. quem metuis, par huius erat. non sanguine clari (quid refert?) nec opes populorum et regna mouemus: ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos in nostras fortuna manus: en, altera uenit 385 uictima nobilior. placemus caede secunda Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus hoc praestare potest, Pompei caede nocentis ut populus Romanus amet. quid nomina tanta horremus uiresque ducis, quibus ille relictis 390 miles erit? nox haec peraget ciuilia bella inferiasque dabit populis et mittet ad umbras quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuuentus hoc regi, Romana sibi. tu parce morari. 395 plenum epulis madidumque mero Venerique paratum inuenies: aude, superi tot uota Catonum Brutorumque tibi tribuent.' non lentus Achillas suadenti parere nefas haud clara mouendis, ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma 400 ullius clangore tubae: temere omnia saeui instrumenta rapit belli. pars maxima turbae plebis erat Latiae, sed tanta obliuio mentis cepit in externos corrupto milite mores ut duce sub famulo iussuque satellitis irent 405 quos erat indignum Phario parere tyranno. nulla fides pietasque uiris qui castra secuntur, uenalesque manus; ibi fas ubi proxima merces: aere merent paruo, iugulumque in Caesaris ire non sibi dant. pro fas! ubi non ciuilia bella 410 inuenit imperii fatum miserabile nostri? Thessaliae subducta acies in litore Nili more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis dextera quod debet superis, nullique uacare 415 fas est Romano. Latium sic scindere corpus dis placitum: non in soceri generique fauorem discedunt populi; ciuilia bella satelles mouit, et in partem Romani uenit Achillas; et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent 420 hae uincent partes. aderat maturus uterque, et districta epulis ad cunctas aula patebat insidias, poteratque cruor per regia fundi pocula Caesareus mensaeque incumbere ceruix. sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus, 425 ne caedes confusa manu permissaque fatis te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri, non rapuere nefas; summi contempta facultas est operis; uisum famulis reparabile damnum illam mactandi dimittere Caesaris horam. 430 seruatur poenas in aperta luce daturus; donata est nox una duci, uixitque Pothini munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus. Lucifer a Casia prospexit rupe diemque misit in Aegypton primo quoque sole calentem, 435 cum procul a muris acies non sparsa maniplis nec uaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes recta fronte uenit: passuri comminus arma laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis diffisus foribus clausae se protegit aulae 440 degeneres passus latebras. nec tota uacabat regia conpresso: minima collegerat arma parte domus. tangunt animos iraeque metusque, et timet incursus indignaturque timere. sic fremit in paruis fera nobilis abdita claustris 445 et frangit rabidos praemorso carcere dentes, nec secus in Siculis fureret tua flamma cauernis, obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam. audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus 450 Pompeiumque ducem causa sperare uetante non timuit fatumque sibi promisit iniquum, expauit seruile nefas, intraque penates obruitur telis. quem non uiolasset Alanus, non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus, 455 hic, cui Romani spatium non sufficit orbis, paruaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos, ceu puer inbellis uel captis femina muris, quaerit tuta domus; spem uitae in limine clauso ponit, et incerto lustrat uagus atria cursu, 460 non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum sumpturus poenas et grata piacula morti missurusque tuum, si non sint tela nec ignes, in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis creditur ultorem metuens regnique fugaeque 465 ense suo fratrisque simul ceruice parata expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum spem pacis temptare ducem, missusque satelles regius, ut saeuos absentis uoce tyranni corriperet famulos, quo bellum auctore mouerent. 470 sed neque ius mundi ualuit nec foedera sancta gentibus, orator regis pacisque sequester <quin caderet ferro. quamquam quis talia facta> 472a aestimat in numero scelerum ponenda tuorum, tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellus uastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa 475 Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum deliciae fecere tuae. premit undique bellum, inque domum iam tela cadunt quassantque penates. non aries uno moturus limina pulsu 480 fracturusque domum, non ulla est machina belli, nec flammis mandatur opus; sed caeca iuuentus consilii uastos ambit diuisa penates, et nusquam totis incursat uiribus agmen. fata uetant, murique uicem Fortuna tuetur. 485 nec non et ratibus temptatur regia, qua se protulit in medios audaci margine fluctus luxuriosa domus. sed adest defensor ubique Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet, obsessusque gerit, tanta est constantia mentis, 490 expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas lampadas inmitti iunctis in uela carinis; nec piger ignis erat per stuppea uincula perque manantis cera tabulas, et tempore eodem transtraque nautarum summique arsere ceruchi. 495 iam prope semustae merguntur in aequora classes, iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis incubuit solis; sed quae uicina fuere tecta mari longis rapuere uaporibus ignem, et cladem fouere Noti, percussaque flamma 500 turbine non alio motu per tecta cucurrit quam solet aetherio lampas decurrere sulco materiaque carens atque ardens aere solo. illa lues paulum clausa reuocauit ab aula urbis in auxilium populos. nec tempora cladis 505 perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis insiluit Caesar semper feliciter usus praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam in medio stetit illa mari sub tempore uatis 510 Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris. illa duci geminos bellorum praestitit usus. abstulit excursus et fauces aequoris hosti Caesar et auxiliis ut uidit libera ponti ostia, non fatum meriti poenasque Pothini 515 distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira, non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum: [heu facinus, gladio ceruix male caesa pependit] Magni morte perit. nec non subrepta paratis a famulo Ganymede dolis peruenit ad hostis 520 Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege ut proles Lagea tenet, famulumque tyranni terribilem iusto transegit Achillea ferro. altera, Magne, tuis iam uictima mittitur umbris; nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista 525 uindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus sufficit in poenas, non omnis regia Lagi: dum patrii ueniant in uiscera Caesaris enses Magnus inultus erit. sed non auctore furoris sublato cecidit rabies; nam rursus in arma 530 auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo Caesaris una dies in famam et saecula mitti. molis in exiguae spatio stipantibus armis dum parat in uacuas Martem transferre carinas, 535 dux Latius tota subitus formidine belli cingitur: hinc densae praetexunt litora classes, hinc tergo insultant pedites. uia nulla salutis, non fuga, non uirtus; uix spes quoque mortis honestae. non acie fusa nec magnae stragis aceruis 540 uincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo. captus sorte loci pendet; dubiusque timeret optaretne mori respexit in agmine denso Scaeuam perpetuae meritum iam nomina famae ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis 545 obsedit muris calcantem moenia Magnum.

Tous les livres