De clericorum institutione (page 9)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

commisimus, et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus. Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fideliter alligat exercendum, et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum, sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adjumentum, cujus remedio egere se cuncti agnoscere debent, pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, horum duntaxat dignitate servata, ita ut a sacerdotibus et Levitis Deo teste fiat, a caeteris vero astante coram Deo solemniter sacerdote, ut hic tegat fructuosa confessio, quod temerarius appetitus, aut ignorantiae

notatur contraxisse neglectus, aut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccatum credimus imputari, ita poenitentiae compunctione fructuosa, universa fateamur deleri peccata. Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismo reputantur: unde et quamlibet sint magna delicta, quamvis gravia, non est tamen in illis Dei misericordia desperanda. In actione autem poenitudinis (ut supra dictum est) non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit.

Verumtamen quanta in peccato fuit ad malum abruptae mentis intentio, tanta necesse est in intentione devotio. Duplex autem est poenitentiae gemitus, vel dum plangimus quod male gessimus, vel dum non

agimus quod agere debebamus. Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere praeterita negligit, nec adhuc poenitenda committit. Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet. Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent, si rursus post emendationem relicta vitia cor pulsent, dum non possunt boni conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensu vel opere. Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes, non est ad damnationem, sed ad probationem, nec est occasio subeundi discriminis, sed potius augendae virtutis. Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinet esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino

est ultimo vitae, quoniam non Deus respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem vitae existimus. Ex fine enim suo unumquemque aut justificat aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse judicat extrema terrae. Et alibi: Universorum finem ipse considerat. Proinde non dubitamus circa finem justificari hominem per poenitentiae compunctionem; sed quia raro id fieri solet, metuendum est ne dum ad finem differtur confessio sperata, anticipet mors quam veniat poenitentia. Pro qua re et si bona est ad extremum conversio, melior tamen est quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeamus.

Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestionum excludere, et ultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est, quae post complementum poenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. Quorum autem peccata in publico sunt, in publico debet esse poenitentia, per tempora quae episcopi arbitrio poenitentibus secundum differentiam peccatorum decernuntur; eorumque reconciliatio in publico esse debet ab episcopo, sive a presbyteris, jussu tamen episcoporum, sicut canones Africani concilii testantur, ubi ita scriptum est: Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum

crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur. Quorum ergo peccata occulta sunt, et spontanea confessione soli tantummodo presbytero, sive episcopo ab eis fuerint revelata, horum occulta debet esse poenitentia, secundum judicium presbyteri, sive episcopi cui confessi sunt, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes eorum poenas, quorum penitus ignorant causas. Quali autem tempore post poenitentiam reconciliatio fieri debeat, ostendunt decreta Innocentii papae, ubi ita scriptum reperitur: « De poenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. »

Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque ad lacrymas corrigendas; ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat. Hoc ergo ante omnia cavendum est, ne in extremis poenitentia et reconciliatio denegetur, ne in desperatione pereat, quia pietas omnipotentis Dei ad se quovis tempore concurrenti succurrere valet, et periclitantem sub onere peccatorum potest sublevare. Perdidisse latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non

juvisset, cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paradisi (Deo promittente) promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc aliter asserente: Cum conversus, inquit, ingemueris, tunc salvus eris.

Natalis Domini dies ea de causa a Patribus votivae solemnitatis institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex Virginis utero, qui erat in Patris imperio: cujus susceptae carnis causa haec est: Postquam enim invidia diaboli parens ille primus spe seductus inani cecidit, confestim exsul et perditus in

omni genere suo, radicem malitiae et peccati transduxit: crescebatque in malum vehementius omne genus mortalium, diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum. Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis, prodigiis. Sed cum nec sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus Filium suum, ut carnem indueret, et omnibus appareret, et peccatores sanaret. Qui ideo in homine venit, quia per seipsum ab hominibus cognosci non potuit. Ut autem videretur, Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem. Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem; ita idem Deus et idem homo, in

natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat. Haec est ergo Dominicae Nativitatis magna solemnitas. Haec est diei hujus nova et gloriosa festivitas, adventus Dei factus ad homines. Itaque dies iste pro eo quod in eo Christus natus est, natalis dicitur: quemque ideo observare per revolutum circulum anni festiva solemnitate solemus, ut in memoriam revocetur Christus quod natus est. In Bethlehem quoque Christus natus est, et in Nazareth nutritus, ut ex locorum vocabulis, rerum ipsarum appareret eventus. Ergo quod in Bethlehem nasceretur, oportuit, quia cibus coelestis, de coelis ad terras venit. Bethlehem quippe domus panis dicitur.

Et Salvator de se ipso dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi . Ergo Bethlehem vere domus panis est, quia Christus homo in ea nasci dignatus est: panis videlicet vitae, de quo qui manducaverit, vivet in aeternum. Ex hac etiam causa credimus in Ecclesia hunc morem inolevisse, ut in ea nocte qua Christus creditur esse natus, sacra missarum solemnia celebrantur, ut ea hora fideles quique sacramentum corporis et sanguinis Christi perciperent, qua eum inter homines misericorditer natum scirent. Cujus tamen celebrationis, Telesphorus papa apud Romanos primus auctor legitur exstitisse. Nam quod in Nazareth nutritus erat, ea causa fuit, ut quia Nazareth flos sive munditia interpretatur, aeternae puritatis ejus index exsisteret,

cum floret floris ipsius nutrix, qui de virga radicis Jesse ascendens, septiformem Spiritum haberet, et perpetua puritate insignis, merito Nazaraeus, quod est mundus, vocaretur.

Epiphaniarum proinde festa solemnitate viri apostolici signaverunt, quia in eo est proditus stella Salvator, quando magi Christum in praesepe jacentem adoraverunt eum, offerentes ei competentia munera Trinitatis, aurum, thus, et myrrham, regi Deo atque passuro. Ideo ergo diem hunc annua celebritate sacraverunt, ut mundus agnoscat Dominum, quem elementa coelitus prodiderunt. Siquidem eodem die idem Jesus etiam Jordanis lavacro tingitur;

divisoque coelo Spiritus sancti descendentis testimonio Dei esse Filius declaratur. Cujus diei nomen ex eo quod apparuit gentibus, Epiphania nuncupatur. Epiphania enim, Graece ἐπιφάνεια, apparitio vel ostensio dicitur. Tribus ergo ex causis hic dies hoc vocabulum sumpsit. Sive quod tunc in baptismo suo Christus populis fuerit ostensus, sive quod ea die sideris ortu magis est proditus; sive quod primo signo per aquam in vinum conversam, multis est manifestatus. Illud tamen sciendum, quod licet ea die baptismus Christi, a Joanne fieri credatur, universale tamen baptisma celebrari in ea, canonica contradicit auctoritas. Paschae ergo tempus tantummodo et Pentecostes, ad hoc ab apostolis

et apostolicis viris decretum, Romana custodit Ecclesia: quae videlicet duo tempora ad hoc opportuna esse, Christi Domini nostri a mortuis resurrectio, et Spiritus sancti super primitivam Ecclesiam declarat adventus. Quicunque ergo (ait Apostolus) baptizati sumus in Christo Jesu in morte ipsius baptizati sumus, etc. . Et Salvator ascensurus in coelum, Apostolis dixit: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies .

Purificationis ergo matris Domini tempus, post dies quadraginta a nativitate ejus celebratur, quia ex legis praecepto hoc tempus statutum est parientibus feminis, quo purificari deberent. Scriptum est

enim in libro Levitico, quod Dominus per Moysen mandaverit Israel, ut mulier quae in suscepto semine pareret masculum, immunda esset septem diebus, et die octava circumcideretur infantulus; ipsa vero triginta quatuor diebus maneret in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tangeret, nec ingrederetur sanctuarium, donec implerentur dies purgationis ejus. Sin autem feminam pareret, immunda esset duabus hebdomadibus, et quadraginta ac tribus diebus maneret in sanguine purificationis suae. Cumque impleti essent dies purgationis ejus, pro filio sive filia deferret agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae, sive turturem pro peccato. Quod si non potuerit agnum offerre, sumeret

duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato, oraretque pro ea sacerdos, et sic mundaretur . Hac ergo de causa statuta in Ecclesia festivitas haec, quia matrem Domini secundum legem in hac die constabat purgari; sed non ideo, quod aliqua legali purgatione indiguerit, quae Dominum gestabat legis, sed quia Jesus non venit legem solvere, sed adimplere. Venit ergo mater Domini ad templum secundum legem, ducens secum puerum, ac deferens hostias quae lex praecepit, ut in nullo patribus fieret dissimilis, ac illud in se primo ostenderet, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus . Obvios habuit grandaevum Simeonem, et Annam multorum annorum viduam, et caeteras

personas in hoc sacro ministerio affuisse, quae benedixerunt et glorificaverunt Deum, et multa de eo vaticinavere, sacer Evangelii textus luculento sermone demonstrat. Ob hanc quippe causam eadem festivitas Hypante, ὑπαντὴ nuncupatur, quia praedictae personae ad templum obviam Christo advenerunt, devoto corde et obsequio, hypantao enim Graeco sermone ὑπαντάω dicitur, quod obvio Latine interpretatur. Est quoque festivitas haec Purificationis incipiente Februario mense, qui a Februo, id est, Plutone, qui lustrationum potens a gentibus credebatur, ita vocatus est, lustrarique eo mense apud Romanos civitatem consuetudo erat, ut justa diis Manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem

bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem, die sanctae Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnis, modulationibus devotis, per ecclesias, perque congrua urbis loca procedit, datosque a pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes: non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam, quando juxta parabolam virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum operum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt.

CAPUT XXXIV. De Septuagesima, et Sexagesima, et Quinquagesima.

De Septuagesima quoque et Sexagesima, Quinquagesima atque Quadragesima, cur Dominici dies

ante quadragesimale jejunium sic appellentur, diversa multorum opinio est; et ideo maxime, quia ipsa Dominica quae Septuagesima dicitur, septuagesima dies ante Pascha reperitur: nec ea quae Sexagesima, sexagenarium numerum plenum habet usque in Pascha. Nam alii simpliciter narrant hanc Ecclesiae esse consuetudinem, et Romana auctoritate ritum hujus religionis esse firmatum. Alii dicunt quod synecdochice totum habendum sit dictum, id est ubi major de minori numero dierum invenitur, ut est Septuagesima ac Sexagesima, id est a toto partem intelligi debere. Ubi vero minor, ut est Quadragesima, a parte totum intelligi oportere. Alii quoque nescio quorum ore ducti asseverant, quod

Orientales populi novem hebdomadas, et Graeci octo, et Latini septem jejunare soleant, et ob hoc his omnibus Alleluia minime in Ecclesia deberi cantari. Alii etiam quorum ratio prae caeteris laudabilior mihi esse videtur, dicunt Septuagesimam dictam esse propter decem hebdomadas, quae sunt ab ipso die usque ad clausum Paschae, quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis. Igitur in Apostolo legimus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et sic usque ad ultima legis quae per Moysen data, decurrit in Christi Dei nostri tempora . Porro Sexagesimam inde dici posse, quia sexaginta dies sunt usque ad medium Paschae, quod erit feria quarta paschalis hebdomadis. Quinquagesimam vero rite dictam esse, eo quod tali numero pervenit

usque in diem sanctum resurrectionis. Quadragenarium etiam numerum ita ibi positum, quod cum Dominica sua concurrat ad mysticum Pascha Hebraeorum, quod Dominus noster Jesus Christus cum discipulis suis celebravit, et nos dicimus Coenam Domini. Sed haec omnia nos ita hic posuimus, sicut in aliorum dictis vel scriptis comperimus, lectori viam dantes, si quae veracius et rationabilius exquisita invenerit, obtinere. Notandum tamen est, quod a Quinquagesima jejunium incipere apud Romanos Telesphorus saepe memoratus papa constituit: ut per septem hebdomadas ante Pascha corpus jejuniis castigemus, quia alias septem post Pascha usque in Pentecosten, in laetitia a jejuniis

relaxare volumus, ut priorem quinquagesimam in plenitudine peccatorum nostrorum exigamus ad promerendam misericordiam, et in secunda laudibus et orationibus operam dantes, studeamus pervenire ad promissam Spiritus sancti gratiam.

Dies palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Jerusalem tendens, super asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei, clamaverunt: Hosanna! benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel . In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus:

et tropaeo crucis, de diabolo mortis principe triumphaturus. In asello autem super quem sedendo Jerosolymam venit, indicabat simplicia corda gentilitatis, quam praesidendo atque regendo, perducebat ad visionem pacis. Hoc autem die Symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae Paschae solemnitatem, ut qui ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confitentur agnoscant. Vulgus autem ideo eum diem capitularium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent.

Tous les livres