De clericorum institutione (page 17)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quantae eruditionis eis opus sit in animo, et quam sobriae vitae exemplo, quantaeque virtutis et discretionis in docendo, ut nec discordet vita prudentiae, neque sermo dissentiat disciplinae.

CAPUT II. De eminentia sacrarum Scripturarum, et ad quid omnis scientia referenda sit.

Fundamentum autem, status et perfectio prudentiae, scientia est sanctarum Scripturarum: quae ab illa incommutabili aeternaque sapientia profluens, quae ex ore Altissimi prodiit, primogenita scilicet ante omnem creaturam Spiritus sancti distributionibus, per vasa Scripturae lumen indeficiens, quasi per laternas orbi lucet universo, ac si quid aliud est, quod sapientiae nomine rite censeri possit, ab

uno Ecclesiaeque sapientiae fonte derivatum, ad ejus respectat originem. Quidquid enim veri a quocunque reperitur, a veritate verum esse per ipsam veritatem dignoscitur; et quidquid ubique boni invenitur, a bonitate bonum esse deprehenditur; sic et quidquid sapientiae a quoquam investigatur, a sapientia sapiens esse intelligitur. Nec enim illa quae in libris prudentium hujus saeculi vera et sapientia reperiuntur alii quam veritati et sapientiae attribuenda sunt, quia non ab illis haec primum statuta sunt in quorum dictis haec leguntur, sed ab aeterno manentia investigata sunt, quantum ipsa doctrix et illuminatrix omnium veritas et sapientia eis investigare posse concessit; ac ideo ad unum terminum cuncta referenda sunt, et quae in libris gentilium utilia, et quae in

Scripturis sacris salubria inveniuntur ut ad cognitionem perfectam veritatis et sapientiae perveniamus, qua cernitur et tenetur, summum bonum. Summo autem bono assecuto et adepto, vere beatus quisque fit, cum summa sapientia plene et perfecte in aeternum perfruitur: quia sine hac sapientia nemo fieri beatus potest, sicut ipsa veritas et sapientia Christus ad Patrem loquens testatur: Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum . Consequenter autem hic intelligitur Spiritus sanctus, qui est Patris Filiique tanquam charitas consubstantialis amborum. Tunc ergo cognitio Dei erit perfecta quando mors erit nulla. Tunc et beatitudo erit plena,

quando Dei clarificatio erit summa. Sed prius hic quodammodo clarificatur Deus, dum per fidem credentium et sanctarum Scripturarum manifestationem in tota mundi latitudine praedicatur. Nunc enim videmus eum per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus.

CAPUT III. Quibus obscuritatibus Scriptura sacra sit involuta, et quod eam temere alicui legere non liceat.

Igitur Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua perfecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa est, ut innotesceret gentibus ad salutem.

Quam legentes nihil appetunt aliud, quam cogitationes voluntatemque illorum, a quibus conscripta est invenire, et per illas voluntatem Dei secundum quam tales homines locutos credimus. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur, cum non inveniunt, ita obscure dicta quaedam, densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio renovandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. Sunt enim in divinis libris plurima loca tropicis locutionibus difficilia, sunt quoque multa rerum magnitudine eximia, atque ideo necesse est, ut et

sensus et ingenii sagacitate investigentur, et pro sui dignitate intellecta venerentur. Nemo enim ambigit per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidiose permarcescunt. In utroque autem languor cavendus est. Magnifice ergo et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas medicavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil autem fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur.

Ante omnia enim opus est ei qui desiderat ad sapientiae pervenire culmen, Dei timore converti, ad cognoscendum ejus voluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat, et quasi clavatis carnibus, omnes superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere divinae Scripturae, sive intellectae si aliqua vitia nostra percutit, sive non intellectae quasi nos melius sapere meliusque percipere possimus, sed cogitare potius, et credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiamsi lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. Post istos duos gradus timoris atque

pietatis, ad tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere constitui. Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud invenitur usquam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum, et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, proximum vero tanquam seipsum, id est, ut jam proximi dilectio, sicut etiam nostri referatur in Deum. Quisquis ergo Scripturas sacras vel quamlibet partem earum intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit quemadmodum oportebat eum scire. Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis, et prophetia militat, fides, spes, charitas; sed fidei succedit spes, et spei succedit beatitudo; charitas autem etiam

istis decedentibus augebitur potius. Cum ergo quatuor diligenda sunt, unum quod super nos, id est Deus; alterum quod nos sumus, id est anima ad imaginem Dei creata; tertium quod juxta nos est, id est alter homo; quartum quod infra nos, id est corpus; de secundo, et quarto nulla praecepta danda erant. Quantumlibet enim homo excitat a charitate, remanet illi tamen dilectio sui, et dilectio corporis sui, restabat ut de illo quid supra nos est, et de illo quod juxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Omnis quippe homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum, item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum,

quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo. Omnes autem homines aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possimus, his potissimum consulendum est, qui locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius nobis, quasi quadam sorte junguntur. Velle tamen debemus, ut omnes homines nobiscum diligant, et totum quod eos vel adjuvamus, vel adjuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. Jure enim continuatur scientiae charitas, quia solummodo scientiae fructus in charitate consistit. Scientia, ait Apostolus, inflat, charitas vero aedificat . Si ergo appetendum est quod inflat, multo magis

quod aedificat, ut cum scimus voluntatem Dei, diligamus obedire Deo, ut perveniamus ad Deum. Nam ista scientia bonae spei hominem se non jactantem, sed lamentantem facit, quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adjutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est, fortitudinis. Quaeritur et sititur justitia; hoc enim affectu ab omni mortifera jucunditate rerum transeuntium saepe extrahitur, et inde se avertens, convertit ad dilectionem aeternorum, immutabilem scilicet unitatem, eamdemque Trinitatem, quam ibi aspexerit, quantum potest, in longinquo radiantem, suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit, in quinto gradu, hoc est. in

consilio misericordiae purgat animam tumultuantem quodammodo, atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic vero se in dilectione proximi non ignaviter exercet, in eaque perficitur, et spe jam plenus atque integer viribus, cum pervenerit usque ad amici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi jam ipsum oculum purgat, quo videri Deus potest ab eis, qui huic saeculo moriuntur, nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo, in quantum autem huic vivunt non vident, et ideo quamvis jam certior, et non solum tolerabilior, sed etiam jucundior species lucis illius incipit apparere, in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur, quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur,

quamvis conversationem habeamus in coelis. In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati nec seipsum quidem praeferat, ut conferat proximum, ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo iste sanctus tam simplici corde, atque mundato, ut neque hominibus, placendi studio detorqueatur a vero, nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum suorum quae adversantur huic vitae. Talis filius ad sapientiam ascendit, quae ultima et septima est, qua pacatur, tranquillusque perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini, ab illo enim usque ad ipsam, per hos gradus ascenditur et venitur.

CAPUT V. Quod is qui ad sapientiae integritatem pervenit, ad charitatis perfectionem perveniat.

Quicunque igitur ad sapientiae culmen pervenit, ad fastigium charitatis perveniat necesse est, quia nemo perfecte sapit, nisi is qui recte diligit. Quando enim quis per gradus supra dictos ad sapientiae plenitudinem studet pervenire, nihil aliud agit, nisi ut ad perfectionem charitatis perveniat, et quantum perficit in sapientia, tantum in charitate. Praediximus enim quod in cogitatione perfecta sapientiae, beatitudo vera consisteret, hoc idem dicimus et de charitate, quia in dilectione perfecta charitatis beatitudo summa consistit. Nam creator omnium Deus, qui beatitudo nostra est, utrorumque nomine aequaliter nuncupatur, sicut in libro Sapientiae de eo

scriptum est: Omnium, inquit, artifex docuit me sapientia. Est enim illa Spiritus intellectus, sanctus, unicus, etc. . Et apostolus Joannes: Deus, inquit, charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo . Nam Salvator in Evangelio sapientiam et charitatem unum esse intelligi volens, ad Patrem dixit: Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis . Quisquis ergo percipit plenam notitiam Dei, simul habet in se perfectam dilectionem Dei, et his ambobus fruens, aeternam beatitudinem adepto summo bono tenebit.

Sed nos his ita praelibatis, ad tertium illum gradum, id est scientiam, considerationem referamus, de qua disserere quod Dominus suggesserit atque tractare instituimus. Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu, jam tamen lectione, duntaxat eas quae appellantur canonicae, nam caeteras securus legat fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillum animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praejudicent aliquid contra sanam intelligentiam. In canonicis autem Scripturis, ecclesiarum catholicarum quamplurimam auctoritatem sequatur, inter

quas sane illae sunt quae apostolicas sedes habere, et Epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis praeponat eis quas quidam non accipiunt, in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas paucioris minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto. Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus his libris continetur (ut breviter dicam) Veteris Testamenti XLV, Novi autem XXVII, qui sunt LXXII. Quorum omnium nomina et seriem, et auctoritatem, quia

in superiori libro quantum potui descripsi, non necesse credimus iterare.

CAPUT VII. De canone Hebraeorum, quomodo apud eos tripartitus est ordo divinarum Scripturarum.

Notandum tamen quod Hebraei Vetus Testamentum, Esdra auctore juxta numerum litterarum suarum in XXII libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, legis scilicet, prophetarum et hagiographorum. Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, qui est Genesis. Secundus Ellesmot, qui est Exodus. Tertius Vaiicra, qui est Leviticus. Quartus Vaiedabbet, qui est Numerus. Quintus Ellehadabarim, quod est Deuteronomium. Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thorath,

Latini legem appellant, proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. Secundus ordo prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Josue bennun, qui Latine Jesu Nave dicitur. Secundus Sophthim, qui est Judicum. Tertius Samuel, qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum secundus. Quintus Isaias. Sextus Jeremias. Septimus Ezechiel. Octavus Thereasar, qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri quia sibi pro parvitate adjuncti sunt, pro uno accipiuntur. Tertius ordo Hagiographorum, id est, sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Job; secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur; tertius Massoth, quod est Proverbia Salomonis;

quartus Coheleth, qui est Ecclesiastes; quintus Sirhasirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibrehaiomim, quod est Verba dierum, id est, Paralipomenon; octavus Esdras; nonus est Esther. Qui simul omnes V, et VIII, et IX, fiunt XXII, sicut superius sunt comprehensi. Quidam autem Ruth, et Cinoth, quod Latine dicitur lamentatio Jeremiae, hagiographis adjiciunt, et viginti quatuor volumina Veteris Testamenti faciunt, juxta XXIV seniores, qui ante conspectum Dei assistunt. Isti sunt libri qui apud Hebraeos canonicam auctoritatem habent. Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti, eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est, secundus Ecclesiasticus, tertius Tobiae, quartus

Judith, quintus et sextus Machabaeorum, quos licet Judaei inter apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros honorat et praedicat. In Novo autem Testamento duo sunt ordines, primus Evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes; secundus Apostolicus, in quo sunt Epistolae apostolorum Petri, Jacobi, Joannis, Judae et Pauli, et liber Actus apostolorum, et Apocalypsis. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei, cujus operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, et si nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi, vel regulae credendi, solertius

diligentiusque investiganda sunt, quae tanto quisque plura invenit, quanto est intelligentia capacior. In his enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem, mores vivendi, spem scilicet atque charitatem; cum vero facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda, pergendum est ut ad obscuriores locutiones illustrandas, de manifestioribus sumantur exempla, et quaedam certarum sententiarum testimonia, dubitationem certis auferant, in qua re memoria valet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari.

CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt.

Tous les livres