De clericorum institutione (page 18)
Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa propria vel translata. Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bovem cum intelligimus pecus, quod omnes nobiscum Latinae linguae homines hoc nomine vocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus pecus, quod isto nomine appellari solet; sed rursus per illud pecus intelligimus evangelistam quem significavit Scriptura, interpretante Apostolo et dicente: Bovem triturantem non infrenabis . Ad propria autem signa pertinent verba, quae prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi, quocunque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Sed quia verberato aere statim transeunt, nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum et ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista signa ergo non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cujus superbiae signum est erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt. Sed gratia Dei misericorditer provisum est, ut Scriptura divina quae in prima illa lingua, qua homines primi locuti
sunt primitus conscripta est, ab ipsa per varia interpretum officia ad notitiam hominum deferretur, ne humana miseria fame verbi Dei deficiens, sine remedio in aeternum periret, servato tamen ordine, quem maxime canon invenit harum Scripturarum illis tribus linguis, quae in cruce redemptoris et Salvatoris nostri dedicatae sunt, Hebraea videlicet, Graeca et Latina, ad insinuandam sanctae Trinitatis fidem, in tribus mundi partibus tripartito humano generi principaliter commendari, ut ex his unaquaeque gens et natio propriae linguae adminiculo intellectum sibi salubrem attraheret, interpretando ac colloquendo sensum eumdem canonicum propriis verbis. Sed quia praediximus, quod aut in ignotis signis, aut in ambiguis haereret intellectus, ut non facile intelligerentur
quae scripta sunt, de ambiguis signis post loquemur, nunc de incognitis agimus. Agere enim decrevimus, ut si Dominus vellet, quaecunque in praedictis duobus signis necessaria essent ad discendum nobis, distributo ordine modoque disposito, quantum possemus conscriberemus, unde oportebat, ut de ignotis propriis signis post ageremus, in quibus radix et initium discendi consistit. Deinde de ignotis translatis, in quibus subtilitas et utilitas lectionis habetur, postea vero de ambiguis signis, propriis atque translatis, quibus ad purum elicitis, et secundum veritatem inventis, firmitas et integritas lectionis generatur.
Ignotorum autem signorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet; namque aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex aliis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus, aut lingua eadem, si et otium est et ingenium ediscenda, aut plurimum interpretum consulenda collatio. Si autem ipsius linguae nostrae, id est Latinae, aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus, ut cum peritior occurrerit, de eo quaeri possit, vel talis lectio, quae vel praecedentibus, vel consequentibus, velocius [vel utrisque] ostendat,
quam vim habeat, quidque significet quod ignoramus, facile adjuvante memoria possimus advertere et discere. Debet autem studere, is qui propriorum signorum peritus esse vult, id est, quantum ad sermones pertinet, ut et certam cognoscat vim verborum, et proprium sciat modum locutionum, quod a grammaticis et rhetoribus non mediocriter discere (qui vult) valet.
In translatis vero signis, si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem valet, et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare jussus
est cui oculos Dominus luto de sputo facto junxerat; quod tamen nomen linguae incognitae nisi evangelista interpretatus esset, tamen magnus intellectus lateret. Sic etiam multa quae ab auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt nomina Hebraea, non est dubitandum habere non parvam vim atque adjutorium ad solvenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari. Quod nonnulli ejusdem linguae periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses; sive etiam locorum nomina; quid sit Hierusalem, vel Sion, vel Jericho, vel Libanus, vel Jordanis, et quaecunque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina; quibus
apertis et interpretatis, multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones cum ignoramus vel animalium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus gratia ponuntur. Nam et de serpente, quod notum est, totum corpus eum pro capite objicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quo Dominus jubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides Christiana tanquam necetur in nobis, si parcentes corpori, negemus Deum. Vel illud quod per cavernae angustias coarctatus, deposita veteri tunica, vestes novas accipere dicitur, quantum
concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam, exuendumque veterem hominem sicut Apostolus dicit, ut induamur novo
, et exeundum per angustias dicente Domino, Intrate per angustam portam . Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines, quas de hoc animante Scriptura dare consuevit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem. Sic lapidum, sic herbarum, vel quaeque tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicunque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae
fores. Nec aliam ob causam facile est intelligere pacem perpetuam significari olivae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia novimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere perenniter. Multi autem per ignorantiam hyssopi dum nesciunt quam vim habeat, vel ad purgandum pulmonem, vel ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino invenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo et mundabor . Numerorum etiam imperitia, et musicarum rerum ignorantia, multa faciunt non intelligi translate ac musice posita in Scripturis; de quibus quando de singulis disciplinis disputabimus, apertius edisseremus, de ambiguis nunc dicturi.
Ambiguitas autem Scripturae, aut in verbis propriis est, aut in translatis. Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est, ne male distinxerimus aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse praeviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit. Quod si ambae, vel etiam omnes, si plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae,
de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur. Jam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum , ut alius sit sensus: Verbum erat hoc in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: Et Deus erat Verbum. Deinde subjungamus: Hoc erat in principio apud Deum. Illa vero distinctionis ambiguitas, neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis dijudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse; multo enim magis optimum: manere in carne
. Incertum enim utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adjungatur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur, multo enim optimum, apparet eum ejus optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti verbo dijudicatur, quod positum est, enim. Quam particulam quia abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam
videretur. Sic ergo distinguendum est, et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus, quam dictionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Et tanquam quaereretur quare hujus rei potius habeat concupiscentiam, multo enim magis optimum, inquit. Cur autem e duobus compellitur? Quia manendi est necessitas, quam ita subjecit: Manere in carne necessarium propter vos. Ubi neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere curet. Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei . Dubium
est quippe, utrum Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta corpore et spiritu, an Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos (sic). Tales ergo distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt. Quaecunque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus; quae nisi lectoris nimia perturbantur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis contexione sermonis. Quod si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Quali autem voce pronuntietur illud quod
Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse , sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis, non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit.
Rarissime ergo et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio. Nam quod scriptum
est, Non est abscondituma te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti, utrum correpta littera os pronuntiet, an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione id judicantur: nam in Graeco non στόμα sed ὀστέον positum est. Item illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt . Si tantummodo dixisset, quae praedico vobis, neque subjunxisset praedixi, dubium esset utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset syllaba media; nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait sicut praedicavi, sed sicut praedixi. Sed quia haec raro, ut
praediximus, verba inveniuntur, quae non facilem habeant solutionem, ad verborum translatorum ambiguitates stylum vertamus, quae non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat
. Nulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestias antecellit, hoc est intelligentia, carni subjicitur sequendo scilicet solam litteram. Qui enim sequitur litteram translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem. Et ea est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad
hauriendum aeternum lumen levare non posse. Quae tamen servitus in Judaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Gentes autem simulacra manufacta deos habebant, et si quando aliqui eorum illa tanquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. Sed ab hac utraque servitute, veniens Christus veritatis suae luce illuminans, omnes in se credentes veraciter liberavit.
CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata.
locutionem, id est translatam, quasi propriam sequi, adjungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur proprius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit, et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sensit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. Non enim praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum. Charitatem voco
motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum. Cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo, et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta quaerantur. Item quod agit charitas quod sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas:
quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur, ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit, sicuti est illud Apostoli: Thesaurizasti tibi, inquit, iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, et reliqua. Ergo in locutionibus figuratis regula sit hujusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Si autem hoc jam proprie sonat, nulla putetur figurata
locutio. Si praeceptiva locutio est, aut flagitium, aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis
. Facinus vel flagitium videtur jubere. Figurata ergo est, praecipiens passioni Domini esse communicandum, et suaviter atque utiliter recolendum in memoria, quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi
. Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit; sed quod sequitur: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus, malevolentiae
facinus putes juberi. Ne igitur putaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdat eam , non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum ejus quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem.