De clericorum institutione (page 19)
Posterior pars hujus sententiae videtur vetare beneficentiam. Intelligas ergo figurate positum, pro peccato peccatorem, ut peccatum ejus non suscipias.
CAPUT XIV. De varia significatione verborum, quae constat in contrarietate et diversitate.
Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus ita esse scriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum
; et in laude cum diceret: Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae
donec totum fermentaret . Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Juda . Significat et diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret Serpens in bono: Estote astuti ut serpentes
. In bono, panis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi . In malo, panis: Panis occultus libenter
editur . Sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia non nisi manifesta commemorari debuerunt. Sunt autem quae incertum est in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est misto
. Incertum est enim utrum iram Domini significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad gentem transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Judaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex ejus non est exinanita. Cum vero res eadem non in contraria, sed tamen in significatione ponitur diversa, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat,
sicut in Apocalypsi legimus; et Spiritum sanctum, unde est illud: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae , et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligatur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi
, quam ex hoc loco ubi legitur: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos
CAPUT XV. Quod non sit periculum varius intellectus in eisdem Scripturae verbis, si sensus ipse congruat veritati.
unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati, ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante, qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris, per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis quae fidei rectae non refragatur, exculpat, testimonium habens a quocunque alio loco divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit; et certe Dei Spiritus qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori
sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret quia ex ipsa veritate subnixa providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari? Ubi autem talis sensus eruitur, cujus incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cujus verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est. Per Scripturas enim divinas ita multo tutius ambulatur, si hoc exhibemus, ut cum aliqua verbis translatis opaca scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam, aut, si habeat, ex eadem Scriptura ubicunque eis
inventis atque adhibitis testibus, terminetur. Sed haec in praesenti de signis dicta sufficiant. Caeterum qui plenius de his scire desiderat, in libris sancti Augustini de Doctrina Christiana, unde haec excerpsimus, quaerat et inveniet. Hinc de his quae in gentilibus doctrinis exercentur, et quae liberales dicuntur artes, quid conferant utilitatis, si perscrutentur his qui canonicas Scripturas legunt, quantum valeo, explicabo.
CAPUT XVI. De duobus generibus doctrinarum gentilium, et quae sint illae quae instituerunt homines.
Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum quas instituerunt homines; alterum earum quas
animadverterunt jam peractas, aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendum sicut Deum creaturam, vel partem ullam creaturae, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum doemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate, aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina contemnit, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis quas
characteres vocant, sive in quibusdam rebus suspendendis atque illigandis, non propter vim naturae quodammodo ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes occultas aut manifestas. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur. Nam et ipsi, quamvis veram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consectentur, et aliquando etiam pervestigent, tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel actionum eventa praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem. Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus instituta
sunt, quaecunque in habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos differentia placuit; et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas, aut non omnino, aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus et aestimationibus, sua cuique civitati et populo sunt propria, et caetera hujusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diversos populos variae essent, nec in ipsis populis singulis pro arbitrio suorum principum mutarentur. Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum vitae necessarium proficiunt, nequaquam est fugienda Christiano; imo etiam, quantum satis est, intuenda, memoriaque retinenda. Ad hanc partem etiam pertinent litterarum
figurae, quae pro libitu hominum constitutae sunt, nec tamen omnibus gentibus communes, sed alias Hebraea, alias Graeca, alias Latina gens habet, et caeterae quaedam gentes, similiter ad proprietatem linguaesuae, litteras sibi secundum placitum formaverunt.
Jam vero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus, aut divinitus instituta investigando homines prodiderunt, ubicunque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum sunt alia ad sensus corporis, alia vero ad rationem animi pertinentia. Sed illa quae ad sensus corporis attingunt, vel narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel experta conjicimus. Quidquid ergo de
ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad libros sanctos intelligendos, etiam si praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas, et per consulum nomina, multa saepe quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus quo natus est Dominus, et quando passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadragesima sexta annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Judaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Sed annorum fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica; sed postea quot annos in hac vita egerit quanquam textu ipso actionum ejus animadvertere possis, tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur,
de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius certiusque colligitur. Tunc enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quod indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum et quaeque similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide. Est etiam narratio similis demonstrationi, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris in quo genere sunt
quae de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumve corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda, docuimus, non ut pro quibusdam signis adhibeantur tanquam ad remedia, vel machinamenta superstitionis alicujus. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est: quorum perpauca Scriptura commemorat. Habet autem praeter demonstrationem praesentium, etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione, motuque siderum, ad praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares conjecturas non suspiciosas et otiosas, sed raras et certas; non ut ex eis aliquid trahere
in nostra fata et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam cum hodie inspexerit quota sit, et ante quoslibet annos quota fuerit, et post quoslibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. Artium enim caeterarum quibus aliquid fabricatur, vel quid remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio: harum ergo cunctarum artium de praeteritis faciunt experimenta, etiam futura conjicienda. Nullus earum artium artifex membra movet in operando,
nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. Sed haec non ob aliud commemoravimus; nisi ut non omnino nesciamus quid Scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda plurimum valet; tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostensio decipiendi adversarium. Sed de hoc plenius dicemus cum de dialectica atque rhetorica disputabimus. Jam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est, quod non sit ab hominibus instituta, sed
potius indagata et inventa. Non enim sicut primam syllabam Italiae quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Virgilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibiles numeri semissem non habent. Sive ergo in seipsis considerentur, sive ad figurarum, aut ad sonorum aliorum vel motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut jactare se inter imperitos velit, et
non potius quaerere unde sint vera, quae tantummodo vera esse persenserit; et unde quaedam non solum vera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit; ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta nunc indocta sit, constituta tamen inter commutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se caetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit, doctus videri potest, esse autem sapiens nullo modo. Hucusque generaliter atque permixtim dixi de disciplinis gentilium; deinceps seorsum de singulis dicturus.
Prima ergo liberalium artium est grammatica, secunda rhetorica, tertia dialectica, quarta arithmethica, quinta geometria, sexta musica, septima astronomia; grammatica enim a litteris nomen accepit, sicut vocabuli illius derivatus sonus ostendit. Diffinitio autem ejus talis est: Grammatica est scientia interpretandi poetas atque historicos, et recte scribendi loquendique ratio. Haec et origo et fundamentum est artium liberalium. Hanc itaque scholam Dominicam legere convenit, quia scientia recte loquendi et scribendi ratio in ipsa consistit. Quomodo quis vim vocis articulatae seu litterarum et syllabarum potestatem cognoscit, si non prius per eam id didicit? Aut quomodo pedum, accentuum et positurarum discretionem scit, si non per hanc
disciplinam ejus scientiam ante percepit? Aut quomodo partium orationis jura, schematum decorem, troporum virtutem, etymologiarum rationem, et orthographiae rectitudinem novit, si non grammaticam artem ante sibi notam fecit? Inculpabiliter enim, imo laudabiliter hanc artem discit, quisquis in ea non inanem pugnam verborum facere diligit, sed rectae locutionis scientiam et scribendi peritiam habere appetit. Ipsa est enim omnium judex librariorum, quia ubicunque errorem perspexerit, reprehendit, et ubi bene dicta sunt, suo judicio comprobabit. Schemata autem omnia quotquot saecularis disciplina conscripsit, in sanctis libris saepius posita reperiuntur. Necnon tropis auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possit