De clericorum institutione (page 20)
existimari vel credi, quisquis libros divinos diligenter legit, inveniet. Istorum autem troporum non solum exempla sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quorum omnium cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria, quia sensus ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est. Quaerendum est utique, ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intelligimus, et sic pleraque inventa sunt quae latebant. Metricam autem rationem quae per artem grammaticam discitur, non ignobile est scire, quia apud Hebraeos Psalterium (ut beatus Hieronymus testatur) nunc iambo currit, nunc alchaico personat, nunc
sapphico tumet, nunc semipede ingreditur. Deuteronomium vero, et Isaiae canticum, necnon et Salomon et Job, hexametris et pentametris versibus (ut Josephus et Origenes scribunt) apud suos composita decurrunt. Quamobrem non est spernenda haec, quamvis gentilibus communis ratio, sed quantum satis est perdiscenda, quia utique multi evangelici viri, insignes libros hac arte condiderunt, et Deo placere per id satagerunt, ut fuit Juvencus, Sedulius, Arator, Alcimus, Clemens, Paulinus et Fortunatus, et caeteri multi. Poemata autem et libros gentilium si velimus propter florem eloquentiae legere, typus mulieris captivae tenendus est, quam Deuteronomium describit; et Dominum ita praecepisse commemorat, ut si Israelites eam habere vellet
uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, pilos auferat, et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uxoris amplexus. Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos hoc facere solemus, hocque facere debemus, quando poetas gentiles legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radamus, his calvitium inducamus, haec in unguium more ferro acutissimo desecemus. Hoc tamen prae omnibus cavere debemus, ne haec licentia nostra offendiculum fiat infirmis: ne pereat qui infirmus est in scientia nostra frater, propter quem Christus mortuus est, si viderit in
Rhetorica est (sicut magistri tradunt) saecularium litterarum bene dicendi scientia, in civilibus quaestionibus. Sed haec diffinitio licet ad mundanam sapientiam videatur pertinere, tamen non est extranea ab ecclesiastica disciplina. Quidquid enim orator et praedicator divinae legis diserte et decenter profert in docendo, vel quidquid apte et eleganter depromit in dictando, ad hujus artis congruit peritiam; nec utique peccare debet arbitrari, qui hanc artem in congrua aetate legit, quique ejus praecepta servat in dictando. ac proloquendo sermonem; imo bonum opus facit, qui eam ad hoc pleniter discit, ut ad
praedicandum verbum Dei idoneus sit. Nam cum per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi qui res falsas suadere conantur, noverint auditorem vel benivolum, vel intentum, vel facere docilem prooemio, isti autem non noverint? illi falsa breviter, aperte, verisimiliter, et isti vera sic narrent ut audire taedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat? illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec vera defendere, nec falsa valeant refutare? illi animos audientium in errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent,
exhorrentur ardenter, isti pro veritate lenti, frigidi dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu prava seu recta valeat plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant? Sed quaecunque sunt de hac re observationes atque praecepta, quibus cum accedit in pluribus verbis ornamentisque verborum, exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia vel eloquentia nominatur, haec seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et conveniente aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere, quod hanc
artem nisi qui cito possit perdiscere, nunquam omnino possit. Sed nos non ea tanti pendimus, ut eis discendis jam maturas, vel etiam graves hominum aetates velimus impendi. Satis est ut adolescentulorum ista sit cura; nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupavit. Quoniam si acutum et fervens absit ingenium, facilius adhaeret eloquentia legentibus, et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. Nec desint ecclesiasticae litterae etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatae, quas legendo homo capiat, et si id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum
in his versatur, imbuitur; accedente vel maxime exercitatione sive scribendi, sive dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. Sed haec de rhetorica nunc dicta sufficiant, cum reservamus paulo post jura ejusdem in dicendi genere planius demonstranda.
Dialectica est disciplina rationalis quaerendi, diffiniendi et disserendi, etiam vera et a falsis discernendi potens. Haec ergo disciplina disciplinarum est; haec docet docere, haec docet discere, in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit quae sit, quid velit, quid videat. Scit scire sola, et scientes facere non solum vult, sed etiam potest. In hac ratiocinantes
cognoscimus quid sumus et unde sumus; per hanc intelligimus quid sit faciens bonum, et quid factum bonum; quid creator, et quid creatura; per hanc investigamus veritatem, et deprehendimus falsitatem; per hanc argumentamur, et invenimus quid sit consequens, quid non consequens, et quid repugnans in rerum natura, quid verum, quid verisimile, et quid penitus falsum in disputationibus. In hac enim disciplina unamquamque rem quaerimus sagaciter, et diffinimus veraciter, et disserimus prudenter. Quapropter oportet clericos hanc artem nobilissimam scire, ejusque jura in assiduis meditationibus habere, ut subtiliter haereticorum versutiam hac possint dignoscere, eorumque dicta veneficatis
syllogismorum conclusionibus confutare. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosius, ille simplex erat. Tum iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab eo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum, Scriptura quantum existimo detestatur, illo loco ubi dictum est. Qui sophistice loquitur odibilis est . Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum
ornamenta consectans, sophisticus dicatur. Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut his erubescens ille cujus errorem sequitur, eumdem relinquat errorem, qui si in eodem manere voluerit, necesse est ut etiam illa quae damnat tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit. Et illa alia: Inanis est fides nostra, inanis est et praedicatio nostra . Quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. At quia falsum est quod sequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit.
Praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi, quorum errorem destruere voluit Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus resurrexit. Hoc autem quod sequitur, falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo quod praecedit. Praecedit autem non esse resurrectionem mortuorum: est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit: Christus autem resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum. Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae
praeter Ecclesiam sunt, sententiarum autem veritates in sanctis libris ecclesiasticis investigandae sunt. Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere. Nam est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta, quae a Deo auctore sunt facta. Sed quia de logica jam diximus, de mathematica consequenter dicemus.
Mathematica est quam Latine possumus dicere doctrinalem scientiam, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separamus, vel ab aliis accidentibus,
ut est par, impar, vel ab aliis hujuscemodi quae in sola ratiocinatione tractamus. Haec dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam: de quibus singulis secundum ordinem disseremus.
Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum seipsam. Est enim disciplina numerorum. Graeci enim numerum ἄριθμον, arithmon, vocant, quem scriptores litterarum saecularium, inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit, nulla alia indicat disciplina. Musica autem et geometria et astronomia quae sequuntur, ut sint atque subsistant, istius egent
auxilio. Scire autem debemus Josephum Hebraeorum doctissimum in primo libro Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes, ut sunt homines acerrimi ingenii, excoluisse sibi reliquas latius disciplinas. Quas merito sancti patres nostri legendas studiosissimis persuadent, quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possimus corde respicere. Unde ratio numeri contemnenda non est, quae in multis sanctarum Scripturarum locis quam magni existimanda sit, lucet diligenter intuentibus. Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti .
Ita vero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuiquam alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diversi sunt, et singuli quique diversi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Nec audebunt isti contemnere numeros, et eos ad scientiam Dei non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et apud nos Propheta de Deo dicit: Qui profert numerose saeculum. Et Salvator in Evangelio: Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt
. Quamvis enim se objectent aspectui, quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri compositio, vel ordo, vel partitio cogitatur, tamen validior et praepotentior desuper ratio non eis annuit interius, quae vim numeri
continet, per quem circuitum fideliter dicit id quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles dividi, et facilius coelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus compleatur. Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum quod sex diebus perfecit Deus omnia opera sua, sed propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. Itaque etiam si ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non essent. Numerorum etiam imperitia multa
facit non intelligi, translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenium non potest non moveri quid sibi velit, quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus jejunaverunt. Cujus actionis figuratus quidam nodus sine hujus numeri cognitione et consideratione non solvitur. Habet enim denarium quater, tanquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque numero, et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus, hiemalibusque mensibus. A temporum autem delectatione dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in qua vivere volumus, abstinendum et jejunandum est,
quamvis temporum cursibus ipsa insinuetur nobis doctrina contemnendorum temporum, et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam; nam trinitas creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat, propter vitam et corpus. Nam in illa tria sunt: unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus; in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. Hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducatur, caste et continenter a temporum delectatione vivere, hoc est quadraginta diebus jejunare. Hoc est lex cujus persona est in Moyse; hoc est prophetia, cujus personam gerit Elias; hoc ipse Dominus monet, qui tanquam
testimonium habens a lege et prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque stupentibus, claruit. Deinde ita quaeritur quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten; et quomodo ter ductus propter tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia; vel propter nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, adjuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur, perveniatque ad centum vel tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt. Ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam propter similitudinem in sanctis libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam
legentibus clausa sunt. Quapropter necesse est eis qui volunt ad sacrae Scripturae notitiam pervenire, ut hanc artem intente discant; et cum didicerint, mysticos numeros in divinis libris facilius hinc intelligant.
Nunc ad geometriam veniamus, quae est descriptio contemplativa formarum, documentum etiam usuale [ Al., visuale] philosophorum; quod, ut praeconiis celeberrimis referant, Jovem suum in operibus propriis geometriare testantur. Quod nescio utrum laudibus an vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere coloreo, Jovem facere mentiuntur
in coelo. Quod si vero creatori et omnipotenti Deo salubriter applicetur, potest ex sententia forsitan convenire veritate. Geometra enim, si fas est dicere, sancta divinitas, quoniam creaturae suae, quam usque hodie facit existere, diversas species formulasque concedit; quando cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis fecit currere quae moventur, certaque sede quae sunt fixa constituit. Quidquid enim bene disponitur atque componitur, potest disciplinae hujus qualitatibus applicari. Geometria Latine dicitur terrae dimensio, sicque diffinitur: Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Quod per diversas formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse partitus, cujus
disciplinae magistri, mensores ante dicebantur. Sed Varro, peritissimus Latinorum, hujus nominis causam sic exstitisse commemorat, dicens, prius quidem homines per dimensiones terrarum terminis positis, vagantibus populis pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitos; unde et ipsi menses quod annum metiantur, edicti sunt. Verum postquam ista reperta sunt, provocati studiosi ad illa invisibilia cognoscenda, coeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad verticem coeli quanta se mensura distenderet; quod peritissimos geometras assecutos commemorat. Tunc et dimensionem universae terrae probabili refert ratione collectam; ideoque factum ut disciplina ipsa geometriae nomen
acciperet, quod per saecula longa custodit. Haec igitur disciplina in tabernaculi templique aedificatione servata est, ubi linealis mensurae unius et circuli ac spherae atque hemispherion, quadrangulae quoque formae, et caeterarum figurarum dispositio habita est: quorum omnium notitia ad spiritalem intellectum non parum adjuvat tractatorem.
Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt, id est, his qui inveniuntur in sonis: ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia quae dicuntur ad aliquid. Haec ergo disciplina tam nobilis est, tamque utilis, ut qui ea caruerit, ecclesiasticum