De clericorum institutione (page 21)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

officium congrue implere non possit. Quidquid enim in lectionibus decenter pronuntiatur, ac quidquid de psalmis suaviter in ecclesia modulatur, hujus disciplinae scientia ita temperatur, et non solum per hanc legimus et psallimus in ecclesia, imo omne servitium Dei rite implemus. Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur: primum si creatoris mandata faciamus et puris mentibus, statutis ab eo regulis, serviamus. Quidquid enim loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum. Musica quippe scientia est bene modulandi. Quod si nos bona conversatione tractamus, tali disciplinae probamur

semper esse sociati; quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. Coelum quoque et terra, vel omnia quae in eis superna dispensatione peraguntur, non sunt nisi musica disciplina, cum Pythagoras hunc mundum per musicam conditum, et per eam gubernari posse testatur. Haec et in ipsa quoque religione Christiana valde permista est; ac inde fit ut non pauca etiam claudat atque obtegat nonnullarum rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia, quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit; et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur, utrum habeat aliquam musicae legem, quae ad tantum nervorum numerum cogat; an vero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit

ipse numerus, vel propter decalogum legis, de quo item numero si quaeratur, non nisi ad creatorem creaturamque referendus est, vel propter expositum ipsum denarium. Et ille numerus aedificationis templi qui commemoratur in Evangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat; et relatus ad fabricam Dominici corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso sed vero et humano corpore indutum. Itaque et numerum et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita invenimus. Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas, et Jovis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos Varro: quo nescio utrum apud eos quisquam

talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam (non enim nomen recolo) locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. Ita contigisse ut opera sua illi quoque artifices aeque pulchre explicarent, et placuisse civitati omnes novem atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Jupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cujusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat animadvertere omnem

sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sive organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis, quae percutiendo canora sunt. Sed sive se ita habeat quod Varro retulit, sive non ita, nos tamen non debemus propter superstitionem profanorum musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere poterimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda valeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus, quia eorum Deum dicunt esse Mercurium; aut quia Justitiae

Virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt, in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis justitia virtusque fugienda est. Imo vero quisquis bonus verusque Christianus est, Deum suum esse intelligat, ubicunque invenerit veritatem.

Astronomia ergo superest, quae, ut quidam dixit, dignum est religiosis argumentum, magnumque curiosis tormentum. Hanc ergo si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut et veteres dicunt, magna charitate perfundit. Quale est enim ad coelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiva mentis sublimitate ex aliqua parte colligere,

quod tantae magnitudinis arcana velaverunt? Nam mundus ipse, ut quidam dicunt, sphaerica fertur rotunditate collectus, ut diversas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet. Unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formavit, cui titulus est De forma mundi. Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo aliter, quam a suo creatore disposita sunt, vel consistere, vel moveri: nisi forte quando, aliquo miraculo facto, divinitatis arbitrio commutantur; sicuti Jesu Nave soli in Gabaon ut staret legitur imperasse ; et temporibus Ezechiae regis, retrorsum decem gradibus reversum fuisse ; et in passione Domini tribus

horis sol tenebrosus effectus est , et his similia. Ideo enim miracula dicuntur, quoniam contra consuetudinem rerum admiranda contingunt. Feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae coelo fixa sunt; moventur vero planetae, id est erraticae, quae cursus suos certa tamen diffinitione conficiunt. Astronomia est itaque, sicut jam dictum est, disciplina quae cursus coelestium siderum et figuras contemplatur, omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. Inter astronomiam autem et astrologiam aliquid differt, licet ad unam disciplinam ambae pertineant. Nam astronomia coeli conversionem, ortus, obitus, motusque siderum continet, vel ex qua causa ita vocentur; astrologia vero partim naturalis, partim

superstitiosa est. Naturalis, dum exsequitur solis lunaeque cursus vel stellarum, certas temporum quaestiones. Superstitiosa vero est illa, quam mathematici sequuntur, qui stellis augurantur, quique etiam duodecim coeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt, siderumque cursu nativitates hominum et mortes praedicare conantur. Hanc quidem partem astrologiae quae naturali inquisitione exsequitur, solis lunaeque cursus atque stellarum, et certas temporum distinctiones caute rimatur, oportet a clero Domini solerti medicamine disci, ut per certas regularum conjecturas, et ratas ac veras argumentorum aestimationes, non solum praeterita annorum curricula veraciter investiget, sed et de futuris noverit fideliter ratiocinari temporibus

utque Paschalis festi exordia, et certa loca omnium solemnitatum atque celebrationum, sibi sciat intimare observanda, et populo Dei rite valeat indicare celebranda.

Ecce de septem liberalibus artibus philosophorum, ad quam utilitatem discendae sint catholicis, satis, ut reor, superius diximus. Illud adhuc adjicimus, quod philosophi ipsi qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata in dispensationibus suis seu scriptis dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda.

Sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi tanquam ad usum meliorem clanculo vendicavit, non auctoritate propria, sed praecepto et mandato, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus ut bonis utebantur: sic doctrinae omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas, de quibus paulo ante egimus, usui veritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso

uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt; et quo perverse atque injuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum justum praedicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id est hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, quibus in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda Christianum. Nam quid aliud fecerunt boni multi fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinati exierunt de Aegypto Cyprianus

et doctor suavissimus, et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius? quanto innumerabiles grammatici [ Al., Graeci]? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum . Quibus omnibus viris superstitiosa gentium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi recutiens jugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus exscinderetur, conversas suspicaretur. Sed dederunt aurum et argentum et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur.

Illud enim in Exodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret, quia sine praejudicio alterius aut paris aut melioris intelligentiae dixerim. Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas scrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat . Ita enim sentit quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus; nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite quia mitis sum et humilis corde; et

invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est .

Interea quippe dum intenta meditatione scientiam spiritualem optat adipisci, necesse est ut jugi exercitio virtutum sibi quaerat opulentiam, ne dum in uno dives esse cupit, et alterius opes quaerere negligit, verae opulentiae fructus perdat; ac non solum ipsi eveniat, quia quaesitarum rerum utilitatem non habeat, imo poenas injustus possessor pro eis Domino solvat. Ait enim ipsa Veritas servis: Qui scit voluntatem Domini sui et non facit, vapulabit multis; qui autem nescit et non facit, vapulabit paucis .

Quid ergo proderit hominibus ingentes divitias congregare, et earum usum minime habere, cum multo melior sit ille qui paupertate sua contentus est et laetabitur de labore suo, ei qui totam vitam suam, divitias habens, in egestate consumit, Salomone attestante, qui ait: Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane . Sancta rusticitas solum sibi prodest; et quantum aedificat ex vitae merito, tantum nocet si non et valet contradicentibus resistere. Sed ex duobus imperfectis, magis eligo sanctam rusticitatem quam eloquentiam peccatricem; quia Sapientia dicit: Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives pravis itineribus: qui autem custodit legem, filius sapiens est . Oportet quidem eum qui sapientiae

studet, virtuti studere, ut id quod sapienter intelligit in mente, utiliter exerceat in opere; et quodcunque boni verbis aliis facere praecipit, suis operibus faciendum esse prius doceat, ut faciens et docens mandata Dei, major vocetur in regno coelorum: minimus autem, si docuerit et solverit actione unum de mandatis Dei minimis. Omnis enim, inquit Salvator, qui venit ad me et audit sermones meos, et facit eos, similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamenta supra petram. Inundatione autem facta, illisum est flumen domus illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. Qui autem audit et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra arenam sine

fundamento, in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna . Debet autem unusquisque catholicus universis virtutibus aequaliter operam dare, ut et intus et foris nobiliter ornatus, aeterni regis convivio dignus existat, et quadriga spiritali vectus, ad aeternam patriam conscendat. Debet autem prudentiae intendere, ut prudenter provideat, veraciter intelligat, intellectaque memoriter retineat. Debet justitiae ut religiosus, pius humilisque fiat; ut gratiam et vindicationem, observantiam et veritatem conservet; pactumque et parjudicatum et legem custodiat. Debet fortitudini studium impendere, ut magnificentiam et fidentiam, patientiam et perseverantiam habeat. Debet temperantiae ut continens, clemens et moderatus fiat; et

super haec omnia, ut pacis et charitatis fidus exsecutor existat: quae scilicet est vinculum perfectionis. His autem speciebus virtutum perfecte adornatus, et sapientiae lumine illustratus homo Dei, rite et congrue servitium potest agere, atque oratoris officium digne potest in Ecclesia implere: quem antiqua diffinitio affirmat, virum bonum et dicendi peritum esse debere. Si ergo haec definitio in oratoribus gentilium observabatur, multo magis in oratoribus Christi observari convenit, quorum non solum sermo, imo etiam tota vita doctrina virtutum debet esse. Sed quia de modo inveniendi ea quae intelligenda sunt in Scripturis multa jam diximus, adjuvante Domino de proferendo ea quae intellecta sunt pauca dicemus, ut hoc novissimo libro totum opus

CAPUT XXVIII. Quid debeat doctor catholicus in dicendo agere.

Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere; atque in hoc opere, sermone conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agere, quid expetere debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles, aut invenerunt, aut ipsi fecerunt, caetera peragenda sunt sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Qui vero audiunt movendi sunt potius quam docendi,

ut in eo quod jam sciunt, agendo non torpeant, et rebus quas veras esse fatentur, assensum accommodent, majoribus dicendi viribus opus est; ubi obsecrationes et increpationes, concitationes et exercitationes, et quaecunque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria. Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in his quae loquendo agunt, facere non quiescunt. Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide; alii acute, ornate, vehementer; illum ad hoc opus unde agimus oportet accedere jam, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiam si non potest eloquenter, ut prosit audientibus etiam sapienter, si minus quam prodesset eloquenter posset dicere. Qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto

magis cavendus est, quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quem diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. Haec autem scientia nec illos fugit, qui artem rhetoricam docendam putaverunt. Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus; eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. Sapienter autem dicit homo tanto magis vel minus, quanto in Scripturis sanctis majus minusve proficit. Non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intelligendis, et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt, et negligunt; legunt ut teneant, negligunt ne intelligant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui verba earum minus tenent,

et cor earum sui cordis oculis vident. Sed utrisque ille melior, qui et cum volet eas dicit, et sicut oportet intelligit. Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, verba Scripturarum tenere maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto in istis oportet eum esse ditiorem, ut quod dixerit suis verbis, probet et illis. Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes, eum multo magis quam magistris artis rhetoricae vacare praecipio, si tamen hi qui legunt et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse, vel dicere veraci praedicatione laudantur. Qui enim

eloquenter dicunt, suaviter; qui sapienter, salubriter audiuntur. Sunt ergo ecclesiastici viri, qui divina eloquia non solum sapienter, sed et eloquenter tractaverunt; quibus legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt.

CAPUT XXIX. Quod auctores canonicorum librorum, et sapientes et eloquentes fuerunt.

Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes nuncupandi sint. Quae quidem quaestio apud meipsum, et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime solvitur. Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil

Tous les livres