De clericorum institutione (page 4)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

signaturque ipse homo signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in corde, ut ipse apostata diabolus, in vase suo pristino suae interemptionis cognoscens signum, jam sibi deinceps sciat illud esse alienum. Exinde jam dicuntur super eum orationes, ut fiat catechumenus. Tunc datur ei sal benedictum in os, ut per sal typicum sapientiae sale conditus, fetore careat iniquitatis, et nec a vermibus peccatorum ultra putrefiat, sed magis illaesus servetur ad majorem gratiam percipiendam. Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequitiam agnoscens, et justum super se judicium Dei timens, recedat ab homine, nec jam contendat eum arte sua subvertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem Deo creatori suo exhibens, reddat opus factori suo. Postea tanguntur ei nares et aures cum saliva, et dicitur ei

illud verbum evangelicum quod Jesus, quando surdum et mutum sanavit tangens cum sputo linguam ejus, et mittens digitos suos in auriculas ejus, dixit: Epheta, quod est, adaperire

. Hoc enim sacramentum hic agitur, ut per salivam typicam sacerdotis et tactum sapientia et virtus divina salutem ejusdem catechumeni operetur, ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem notitiae Dei, ut aperiantur illi et aures ad audiendum mandata Dei, sensuque intimo cordis reponendum. Deinde benedictione sacerdotali munitur, ut ad sacrum baptismum cum fide accepta custodiatur. Ungetur illius tunc pectus de oleo sanctificato cum invocatione sanctae Trinitatis, ut nullae reliquiae latentes inimici in eo resideant,

sed in fide sanctae Trinitatis mens ejus confortetur. Ungetur et inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ab bona opera facienda per Dei gloriam roboretur.

Post haec igitur consecratus fons, et ad ipsum baptismum catechumenus accedit, et sic in nomine sanctae Trinitatis trina submersione baptizatur. Et recte homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem renovatur imaginem, et qui tertio gradu peccati, id est, consensu cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Potest et haec trina mersio triduanam Domini sepulturam

significare, maxime cum dicit Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Et reliqua. Oportet ergo cum invocatione sanctae Trinitatis sub trina mersione baptismum confici, ut secundum personarum differentiam mysterium baptismi celebretur, et secundum unitatem substantiae unum baptisma fiat, unde dicit Apostolus: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Et reliqua. Postquam enim ascenderit baptizatus de fonte, statim

signatur in cerebro a presbytero cum sacro chrismate, sequente simul et oratione, ut regni Christi particeps fiat, et a Christo Christianus possit vocari. Scriptum est et in Evangelio ita: Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem supra se. Bene quidem baptismo continuatur chrismatis unctio, quia Spiritus sanctus qui per illud chrisma suae virtutis admistione sanctificat credentes, baptizato Jesu statim super illum in columbae specie descendit: cujus videlicet typum praeferebat columba illa, quae in diluvio ad arcam reportavit ramum olivae virentibus foliis, significans utique quod Spiritus sanctus per chrismatis unctionem in baptismate virorem confert fidelibus coelestis

gratiae. Sed de hoc plenius in sequentibus dicemus. Legimus et in Gestis Patrum, quod Silvester papa in Ecclesia romana constituerit, ut sicut potestas et privilegium apud solum episcopum constat, quod sacrum chrisma ipse conficiat, et baptizatum per manus impositionem cum ipso chrismate consignet propter haereticam suasionem, ita presbyter eodem chrismate liniat baptizatum levatum ex aqua propter occasionem transitus mortis, quia scriptum est in Apostolo: Vos autem, fratres, in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitet in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus, etc. Ac deinde profecto patet quia quicunque non est Christi, regni sui particeps fieri nequit. Ideoque necessarium est, ut statim succurratur baptizato cum chrismatis

unctione, ut Spiritus sancti participationem accipiens, alienus a Christo non existat.

Post baptismum autem traditur Christiano vestis candida designans innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas veteres maculas studio sanctae conversationis immaculatam servare debet, ad praesentandum ante tribunal Christi. Cuncti vero renati albis induuntur vestibus, ad mysterium resurgentis Ecclesiae, sicut ipse Dominus coram discipulis transfiguratus est, ut dicitur: Resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix; quo facto splendorem, ut dictum est, resurgentis in futurum figuravit Ecclesiae. Utuntur ergo albis

vestibus, ut quorum primae nativitatis infantia vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundae generationis gloriae praeferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem caput ejus mystico velamine, ut intelligat se diadematis regni, et sacerdotatis dignitatis portitorem, juxta Apostolum: Vos estis, inquit, genus regale et sacerdotale offerentes vosmetipsos Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, et reliqua. Nam sacerdotes in Veteri Testamento quodam mystico velamine caput semper ornabant. Deinde corpore et sanguine Dominico omne praecedens sacramentum in eo confirmatur, quia haec ideo accipere debet, ut Deum habere mereatur in se habitatorem, et illius sit capitis membrum, qui passus est

et resurrexit pro nobis. Dicit enim ipsa Veritas: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in eo. Et item: Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

Novissime autem a summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur illi Spiritus sanctus, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis idem donum quod ipse in baptismate consecutus est, per gratiam vitae donatus aeternae. Signatur enim baptizatus cum chrismate per sacerdotem in capitis summitate, per pontificem vero in fronte, ut priori unctione significetur Spiritus sancti

super ipsum descensio ad habitationem Deo consecrandam, in secunda quoque ut ejusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et scientiae et virtutis, venire in hominem declaretur. Tunc enim ipse Spiritus sanctus post mundata et benedicta corpora atque animas, libens a Patre descendit, ut vas suum sua visitatione sanctificet et illustret, et nunc in hominem ad hoc venit, ut signaculum fidei quod in fronte suscepit, faciat eum donis coelestibus repletum, et sua gratia confortatum, intrepide et audacter coram regibus et potestatibus hujus saeculi portare, ac nomen Christi libera voce praedicare. Nec mirum si homo bis eodem chrismate ad accipiendum Spiritum sanctum ungatur, cum idem Spiritus bis sit ipsis apostolis datus,

id est, in terra semel quando post resurrectionem suam Dominus insufflavit in eos, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis, peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; et de coelis semel, quando post ascensionem Domini in die Pentecostes in linguis igneis super apostolos venit, et omnium gentium linguis eis loqui concessit. Ergo Spiritus sanctus digitus Dei in Evangelio nominatur, et digito Dei scripta est lex. Ideo autem digitus Dei dicitur, ut ejus operatoria virtus simul cum Patre et Filio significetur. Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu sancto signamur, qui est digitus Dei et spiritale signaculum. Bene quippe convenit ut per sacrum chrisma et per pinguedinem olivae gratia Spiritus

sancti tribuatur, quia in psalmo scriptum est de Christo Salvatore, quod unxerit eum Deus Pater oleo laetitiae prae consortibus suis, et item de nobis, quod exhilaret faciem nostram in oleo. Chrisma, χρίσμα Graece, Latine unctio nominatur, ex cujus nomine et Christus dicitur, et ex ipso homo post lavacrum sanctificatur. Nam sicut in baptismate peccatorum remissio datur ad veniam, ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur ad gloriam, et hoc de pristina unctione tractum est exemplum, qua ungi in sacerdotium et regnum solebant antiqui, unde et Aaron et filii ejus post lavacrum a Moyse uncti sunt, ut sacerdotes Domini fierent. Et Salomon et caeteri reges per prophetas et sacerdotes perfusi sunt cornu

olei, ut regni gubernacula tenerent. Quod dum carnaliter fit, spiritaliter proficit, quomodo et ipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus quod a delictis mundamur. Videamus ergo et ipsam olei naturam, si quid in ea huic significationi conveniens possit intelligi. Oleum namque ardens illuminat, et medicans sanat, et aquis infusum perspicuas eas reddit: quod bene gratiam Spiritus sancti potest demonstrare. Ipse enim flamma charitatis et splendore sapientiae, animas illuminat. Ipse medicamine clementiae suae per veniam peccatorum vulnera sanat. Ipse admistione virtutis suae aquas baptismi ad effugandas peccatorum tenebras veraciter illustrat. Testatur etiam hoc sacra Scriptura, ait enim Paulus: Charitas Dei diffusa

est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et Joannes: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet. Et item: Vos, inquit, unctionem habetis a Spiritu sancto, et nostis omnia.

Ecce apostolorum sententiae manifestant per unctionem Spiritus sancti lumen charitatis et scientiae nos habere. Nam Salvator in Evangelium Spiritum sanctum medicinam esse peccatorum ostendit, cum per ipsum potestatem apostolis dedit peccata remittere, dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et reliqua. Quod autem gratia Spiritus sancti aquas baptismi fecundans illustret, insinuat Joannes, cum ipsum Dominum in Spiritu sancto baptizare testatus est, dicens: Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem

videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Nunquam enim aqua baptismatis filios lucis generare posset, nisi prius ipsa dono ejusdem Spiritus sancti illuminata esset, ut in ipsa mirabiliter partum spiritalis lucis efficeret, idem Spiritus qui in primordio simul cum Patre et Filio illam purgationi aptam creavit. Abluit ergo nos Dominus a peccatis in baptismate, et unxit nos et consignavit nos Spiritu promissionis sancto, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, qui est, utique pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis, ait Apostolus, filii Dei, misit Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater. Nam confirmatio totius

sanctitatis et virtutis et justitiae in ipso constat: ipse est remissio omnium peccatorum, ipse filios Dei a filiis diaboli secernit. Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ipse justificat sanctos et illuminat, ipse est Deus, ipse Dei donum, eo quod datur a Deo. Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem per ipsum. Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut enim corpus unum est, et membra multa, omnia autem

membra corporis cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes nos uno spiritu potati sumus. Spiritum enim sanctum aquae nomine appellatum in Evangelio legimus, ipso Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat et bibat; qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc Evangelista exposuit unde diceret, secutus enim ait: Hoc enim dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum sanctum. Aqua enim sacramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est. Illa abluit corpus et significat quod sit in anima; per istam autem, id est, per Spiritum sanctum ipsa anima

mundatur. Sicut etiam aqua corporalis corpus lavat et potat, ita spiritalis spiritum lavat et pascit. Ideo autem Spiritus sanctus septiformis nuncupatur propter dona quae divinitatis ejus plenitudine particulatim quique ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, atque spiritus timoris Domini appellatur.

Sed quia de duobus sacramentis, id est baptismo et chrismate jam quantum nobis Dominus dedit supra disseruimus, superest ut de reliquis duobus, id est, corpore et sanguine Domini, etiam nunc quantum Dominus annuerit, diligentius investigemus. Primum

nobis quaerendum est cur Dominus corporis et sanguinis sui mysteria in his rebus sanciri voluisset quae comedi et consumi possunt, et non potius in his quae majore honore servata diutius integra haberi potuissent? deinde, cur in cibo et potu idem sacramentum voluisset, cum ex terrenis fructibus communi usu terrestres uterentur, et non magis ex alia aliqua re illud traderet, quae similiter percipientes reficeret? Sed tamen aliquatenus res inusitata pro majori miraculo etiam ab imperitis veneraretur, sicut manna cibi coelestis pavit in deserto populum Israeliticum, et omnibus admirandus pluit. Deinde illud etiam quaeri potest, cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa cunctos fructus terrae dignitate

praecellant, et pretiosiores omnibus fiant: quae videlicet omnia solvi posse credimus. Maluit enim Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi, et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sic enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat, ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Et: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Ait ergo ipsa Veritas: Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit, et ad aeternam vitam hominem nutrit; et sanguis ejus vere est potus, quia

esurientem et sitientem animam justitiam in aeternum veraciter satiat. Temporalem quippe vitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt, quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat, inquit, carnem meam, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo, quapropter necesse habemus sumere corpus et sanguinem ejus, ut in ipso maneamus, et ejus corporis membra simus, quia nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo . Quod autem ex terrae fructibus voluit haec sacramenta confici, haec ratio est: quia ergo ipse Filius Dei homo in terra inter homines factus est, et ex terrenis parentibus, scilicet ex

stirpe Adam progenitus: Veritas de terra orta est , ut ex terrigenis coelicolas faceret, de terrenis fructibus cibum coelestem homo coelestis fecit, ut sicut ipse Deus invisibilis in carne visibili ad salvandos mortales mortalis apparuit, ita etiam ex materia visibili rem invisibilem congrue ipsis demonstravit, ut in eadem re simul ediscerent et quid Deus propter nos factus est, et quid nos per ipsum futuri sumus. Ait enim apostolus Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus quomodo cum apparuerit, similes ei erimus

. Cur autem panem et vinum hanc dignitatem elegerit exponit Scriptura, quae testatur Spiritum sanctum pronuntiasse secundum ordinem Melchisedech Christum sacerdotem

esse futurum. Melchisedech ergo Genesis narrat, panem et vinum obtulisse . Oportebat enim ut qui secundum ordinem Melchisedech sacerdos factus fuerat oblationem ejusdem pontificis ipse pontifex factus imitaretur, ut Scriptura de eo pronuntians veridica esse probaretur, quia Jesus non venit solvere legem, sed adimplere, sicut ipsa Veritas testatur: Quomodo necesse est, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis, de me? Propterea quippe Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur, ex multis sive granis sive azymis, ut sanctorum charitatis unitatem significaret, et intelligi daret corporis membrorumque suorum unitatem, quod est sancta Ecclesia in

Tous les livres