De clericorum institutione (page 5)
praedestinatis et vocatis justificatis atque glorificatis, sanctis et fidelibus ejus: quorum primum jam factum est, id est, in praedestinatione; secundum et tertium et factum est, et fit, et fiet, id est vocatio et justificatio; quartum autem in re futurum est, id est glorificatio hujus rei sacramentum, id est unitas corporis et sanguinis Christi de mensa Dominica assumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium, res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium. Quicunque enim ejus particeps fuerit, id est, Christo capiti membrum associatus fuerit in regno coelesti, quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti, sacramentum enim ore percipitur, virtute sacramenti interior homo satiatur. Sacramentum
enim in alimentum corporis redigitur, virtute autem sacramenti aeternae vitae dignitas adipiscitur. In sacramento fideles quique communicantes pactum societatis et pacis incunt. In virtute enim sacramenti omnia membra capiti suo conjuncta et coadunata in aeterna claritate gaudebunt. Sicut ergo in nos id convertitur cum id manducamus et bibimus, sic et nos in corpus Christi convertimur dum obedienter et pie vivimus. Sed tamen ipsius sacramenti (sicut supra diximus) tanta est dignitas et tanta potentia, ut quicunque illud indigne perceperit, magis sibi damnationem quam salutem acquirat, quod ostendit Apostolus dicens: Quicunque enim manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet
autem seipsum homo et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Domini corpus . Tunc enim vere et salubriter corpus et sanguinem Christi percipimus, si non tantum volumus, ut in sacramento carnem et sanguinem Christi edamus, sed usque ad Spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus Spiritu vegetemur. Sumunt ergo fideles bene et veraciter corpus Christi, si corpus Christi non negligant esse, fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De Spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi. Inde est quod exponens nobis Apostolus hunc panem unum, unum corpus Christi significare intelligi voluit. Calicem, inquit, benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est? Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus, omnesque de uno pane et uno calice participamus. Nec enim in sacramentis aliud offerri licet, nisi quod Dominus ipse constituit, et suo exemplo facere nos docuit. Quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit et dixit. Hoc est corpus meum quod pro vobis traditur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit dicens: Hic calix Novi Testamenti est in meo sanguine, hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem . Ergo panem infermentatum, et vinum
aqua mistum in sacramentum corporis et sanguinis Christi sanctificari oportet, quia ipsas res de se Dominum testificari Evangelium narrat. Ait enim ipse Dominus: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita . Et item: Ego sum, inquit, vitis vera. Panis enim Dei descendit de coelo, et dat vitam mundo, quem Pater signavit, Deus misit in mundum. Hic est panis vitae, hunc qui manducat, non esuriet in aeternum. Iste panis cor hominis confirmat, iste quidem de terra naturae nostrae productus est. Istudque vinum laetificat cor hominis, quod ex vite vera processit. Nec enim aliud ex vite quam vinum
nasci potest. Ergo quia panis corporis confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur. Vinum autem quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt visibilia sanctificata, tamen per Spiritum sanctum in sacramentum divini corporis transeunt. Quod autem panem sacrificii sine fermento esse oporteat, testatur liber Leviticus, ubi commemoratur Dominum per Moysen filiis Israel ita praecepisse. Omnis, inquit, oblatio quae offertur Domino absque fermento fiat, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini . Credimus ergo et panem illum quem primum Dominus in coena mystica in mysterium corporis sui consecravit, infermentatum esse, maxime cum in tempore paschae
nullum fermentum cuiquam vesci, sed nec in domo habere ulli licebat, Domino illud in lege praecipiente ac dicente, sicut Exodus testatur. Primo mense, inquit, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vicesimam ejusdem mensis ad vesperam; septem diebus non invenietur fermentum in domibus vestris; qui comederit fermentatum, peribit anima sua de coetu Israel, tam de advenis quam indigenis terrae
. Et paulo post: Azyma, inquit, comedetis septem diebus, non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis, et reliqua. Quod ergo neque in domo neque in finibus cunctis eorum populo Dei habere licebat, superfluum est arbitrari id Dominum foris exquisisse. Quid autem illud significet, quod in Pascha
comedi vetitum erat ostendit Apostolus, et paschae et azymorum rationem manifestissima narratione exponens. Et enim, inquit, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis . Quicunque ergo ad mensam Domini ubi Agni immaculati et incontaminati caro mactatur, et ubi veneranda mysteria passionis et resurrectionis ejus a fidelibus celebrantur, plenus dolo atque malitia accedat, et aut odii, aut invidiae, aut avaritiae, aut luxuriae, facibus accensus, corpus Domini percipere non metuit, verendum est ne ubi vitam accipere debuit judicium damnationis inveniat, et magis incitetur ad poenam, quam retrahatur ad veniam. Scriptum est enim de Juda proditore,
qui malignus ad mensam Domini accessit, et sacri convivii particeps esse non timuit, quod post buccellam statim introisset in eum Satanas, Dominusque ei dixerit: Quod facis, fac citius, qui mox id quod prius latendo machinabatur, continuo exiens, insaniae suae manifestum effudit virus, ita ut cum turba multa gladiis et fustibus, facibus et armis, instructa ad eum tanquam ad latronem capiendum veniret, qui mori ultro venerat. Qui ergo insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit, ille in exemplum Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis, sed peccatoribus, membris videlicet suis, quibus
illud inaestimabile et inviolabile Dominici corporis et sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Dominum vendit, qui, ejus timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa, diligere et curare convincitur. Sed in sacramento vinum aqua mistum offerri debet, quia in Evangelio legitur quod cum aperuisset unus militum lancea latus Jesu, continuo exierit sanguis et aqua. Ille enim sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum haec, et lavacrum praestat et potum. Neuter ergo horum sine altero in sacrificio debet offerri, nec vinum sine aqua, nec aqua sine vino, quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, quod ostendit sanctus Cyprianus ita dicens: Calix, inquit,
Dominicus vino mistus offertur, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice aqua vino miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa ab invicem non possit separari, ita nec Ecclesia a Christo potest dividi et separari, etc. Attestante enim Joanne, aqua populi sunt; et neque aquam solam neque vinum solum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem cuiquam licet offerre, ne videlicet talis oblatio caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore potuisse pati, vel nos
sine illius passione salvari, ac Patri offerre posse confidat. Neque enim illi audiendi sunt qui aquam sine vino in calice offerunt, contra quos etiam partem capituli de libro praedicti martyris Cypriani, in quo de sacramento calicis disputat ponamus. Solvitur quippe ibi quaestio in qua quaeritur utrum calix Dominicus aquam solam, aut eam in vino mistam debeat habere? Post principium ergo epistolae idem martyr jam solvere incipiens praepositam quaestionem, ita loquitur: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerenda Dominica traditio servetur, neque enim aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem ejus offertur mistus vino offeratur. Nam dicit Christus: Ego sum vitis vera. Sanguis Christi
non aqua est utique, sed vinum; nec potest videri sanguis ejus quo redempti et justificati sumus, esse in calice, quando vinum desit calici quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. Invenimus enim in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecurrisse, et figuram Dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recumbens nudus, et patientibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio nudata est, a majore vero et minore contecta, et caetera, quae non est necesse nunc exsequi, quia cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendamus, non aquam sed vinum
biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech, hoc Dominici sacramenti praefiguratum videmus mysterium, secundum quod Scriptura divina testatur, et dicit: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum; fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham . Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad filium dicens: Ante luciferum genui te, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech . Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, Eucharistiam quotidie accipiendam. Hunc enim panem quotidie dari nobis (jubente Domino) postulamus dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth.
VI), quod quidem benedicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, ne fidendo de justitia, superba praesumptione id faciant. Caeterum si talia sunt crimina, quae quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda poenitentia est, ac sic inde salutiferum medicamentum suscipere. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Hoc enim indigne accipere est, si eo tempore quis accipiat, quo debet a mensa Dominici corporis separari, ne dum forte diu absentatus quis prohibetur, a Christi corpore separetur. Manifestum est enim eos vivere, qui corpus ejus attingunt, unde timendum est, ne dum diu quis separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso dicente: Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis
ejus sanguinem, non habebitis partem mecum, et vitam in vobis
De sacramentis (ut reor) satis superius diximus, nunc de officio missae, quo ipsa sacramenta corporis et sanguinis Christi conficiuntur, quia ordo postulat, breviter dicamus. Officiorum autem plurima licet sint genera, tamen illud praecipue quod in sacris divinisque rebus habetur, officii nomine censebitur esse nuncupandum, quia quanto ipsa res majoris dignitatis est, tanto paratiorem et promptiorem istius ministerii quaerit effectum. Officium autem dicitur ab efficiendo, quasi efficium, propter decorem sermonis
una mutata littera. Sacrificium dictum, quasi sacrum factum, quod prece mystica consecratur in memoriam Dominicae passionis, unde hoc eo jubente, in corpus Christi et sanguinem Domini quod dum sit ex fructibus terrae sanctificatur, et fit sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei: cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam, εὐκαριστίαν, dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi? Sacramentum est in aliqua celebratione, cum re gesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est.
Missa est tempore sacrificii, quando catechumeni foras mittuntur, clamante Levita: Si quis catechumenus
remansit, exeat foras; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur. Missa autem est legatio inter Deum et homines, cujus legationis officio fungitur sacerdos, cum populi vota per preces et supplicationes ad Deum offert. Et bene hoc tempore sacrificii fit, quando illius passionis memoria celebratur Christi videlicet, mediatoris Dei et hominum, qui semetipsum obtulit Patri pro nobis. Hunc autem morem sacrificii primum Dominus noster Jesus Christus et magister instituit, quando commendavit Apostolis suis corpus et sanguinem suum, priusquam traderetur, sicut legitur in Evangelio: Accepit, inquit, panem Jesus et benedicens fregit et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice gratias
, et biberunt omnes ex illo, et reliqua. Cum benedictione enim et gratiarum actione primum Dominus corporis est sanguinis sui sacramenta dedicavit, et apostolis tradidit, quod exinde apostoli imitati fecere et successores suos facere docuerunt, quod et nunc per totum orbem terrarum generaliter tota custodit Ecclesia. Sed enim in initio mos iste cantandi non erat, qui nunc in Ecclesia ante sacrificium celebratur, sed tamen Epistolae Pauli recitabantur, et sanctum Evangelium. Coelestinus autem, XLV episcopus post Petrum Romanae Ecclesiae, traditur primus statuisse ut psalmi 150 ante sacrificium psallerentur antiphonatim ex omnibus. Fertur etiam et longe ante Thelesphorus Papa id est IX post Petrum, constituisse, ut ante
sacrificium hymnus Gloria in excelsis Deo diceretur, quod tamen modo non semper agitur, sed in diebus tantum Dominicis, et in sanctorum festivitatibus, quod Symmachus, papa LVI post Petrum, ita fieri mandavit. Verum quia de sacrificii celebratione sermonem facere incipiebamus, secundum quam convenientiam omnis ordo ille institutus sit, persequamur.
Primum autem in celebratione missae ad introitum sacerdotis ad altare antiphona cantatur a clero, ut audiatur sonitus quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, sicut in Veteri Testamento per tintinnabulorum sonitum ingressus innotuit pontificis.
Bene ergo in ingressu sacerdotis concrepantibus choris auditur modulatio divinae laudis, ut Dominicae celebrationis mysteria ministrorum pie praecedat consonantia, et corporis et sanguinis Christi venerabile sacramentum antecedat dignae laudis sacrificium. Namque chorus est multitudo in sacris collecta; et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent, et ita psallerent. Unde et Ecclesiasticus liber scribit stantem sacerdotem ante aram, et in circuitu coronam fratrum. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistat, sive de concinentia soni. Cum autem unus canit, Graece monodia μονωδία, Latine sicinium, dicitur; et cum duo canunt, bicinium dicitur; cum
autem multi, chorus vocatur. Antiphona ἀντίφωνη Graece, vox reciproca, ex duobus scilicet choris alternatim psallentibus, dicitur. Post introitum autem sacerdotis ad altare litaniae aguntur a clero, ut generalis oratio praeveniat specialem sacerdotis: subsequitur autem oratio sacerdotis, et pacifica primum salutatione populum salutans pacis responsum ab ille accipiat, ut vera concordia et charitatis pura devotio facilius postulata impetret ab eo qui corda aspicit et interna dijudicat. Tunc lector legit lectionem canonicam, ut animus auditorum per hanc instructus ad caetera intensior assurgat. Post hanc ergo cantor dicit responsorium: ad compunctionem provocet, et lenos animos audientium faciat. Responsorium ergo inde dicitur, quod, alio desinente,
id alter respondeat. Inter responsoria et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus dicat versum, in antiphonis autem alternent versibus chori. Antiphonas Graeci, responsoria vero Itali traduntur primum invenisse. Responsorium enim istud quidam gradale vocant, eo quod juxta gradus pulpiti cantatur. Post responsorium cantatur alleluia, scilicet ut ad coelestia mente populum sublevet, et ad divinam contemplationem erigat. Alleluia enim duorum verborum interpretatio est, hoc est laus Dei, et est Hebraeum. Ia enim de decem nominibus quibus apud Hebraeos Deus vocatur unum est. Similiter et amen Hebraeum est, quod ad omnem sacerdotis orationem seu benedictionem respondet populus fidelium. Interpretari quoque potest amen in Latinum, vere,
sive fideliter, seu fiat. Hieronymo teste in Psalterio, ubi ait: Fiat, fiat, in Hebraico legitur, Amen, amen. Haec duo tamen verba, id est, amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec Barbaris, licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. Nam quamvis interpretari possunt, propter sanctiorem tamen auctoritatem, servata est ab apostolis in his propriae linguae antiquitas. Tantum enim sacra sunt nomina, ut etiam Joannes in Apocalypsi referat Spiritu revelante se vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum, et tonitruum validorum dicentium, amen et alleluia , ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonant. Deinde a diacono cum summa auctoritate in auribus populi
recitatur Evangelium, ut ipsius ibidem audiatur doctrina, ad quem fervet intentio tota, ipsiusque virtus intelligatur per Evangelium, cujus tunc corporis sacrosanctum celebratur mysterium. Per hoc oblationes offeruntur a populo, et offertorium cantatur a clero, quod ex ipsa causa vocabulum sumpsit, quasi offerentium canticum; immittitur usque super altare corporalis pallium, quod significat linteum quo corpus Salvatoris involvebatur, quod ex lino puro textum esse debet, et non ex serico vel purpura, neque ex panno tincto, sicut a Silvestro papa institutum invenimus, quia in Evangelio legitur sindone munda involutum esse a Joseph corpus Salvatoris, et sudarium capitis ejus post resurrectionem
Domini non cum linteaminibus positum, sed seorsum involutum inveniri. Ponuntur quoque tunc vasa sancta (quod calix est et patena) super altare, quae quodammodo Dominici sepulcri typum habent, quia sicut tunc corpus Christi aromatibus unctum in sepulcro novo per piorum officium condebatur, ita modo in Ecclesia mysticum corpus illius cum unguentis sacrae orationis conditum in sacris vasis ad percipiendum fidelibus per sacerdotum officium administratur. Postea cantatur missa a sacerdote, qui postquam loquitur ad populum de elevatione cordis ad Deum, exhortaturque eos ad gratias agendas Domino, laudibus os implet, rogatque ut ipse omnipotens Deus Pater, cui deserviunt coelestes potestates, sua gratia illorum vocibus jubeat humanas
associare confessiones; quam deprecationem mox subsequitur laus ex angelicis et humanis cantibus confecta. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua, etc. Dehinc jam consecratio corporis et sanguinis Domini fit, et deprecatio valida ad Deum, inter quae et Dominica oratio decantatur. Postquam enim ad communicandum et ad percipiendum corpus perventum fuerit, pacis osculum sibi invicem tradunt, cantantes: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, ut, pacifici sacramentum percipientes, in filiorum Dei numero (remissis delictis omnibus) mereantur copulari. Post communionem ergo, et post ejusdem nominis canticum, data benedictione a sacerdote ad plebem, diaconus praedicat missae officium