De clericorum institutione (page 6)
esse peractum, dans licentiam abeundi. Istum ergo ordinem ab apostolis, et ab apostolicis viris traditum Romana tenet Ecclesia, et per totum pene Occidentem, omnes Ecclesiae eamdem traditionem servant. Sed quia de ordinibus sacris, et de quatuor sacramentis, nec non et de officio missae sermonem explicavimus, huic libro terminum hic ponendum esse censemus: in sequentibus, de caeteris officiis atque observationibus (si Dominus annuerit) plura relaturi.
Anastasius, natione Romanus, ex patre Maximo (ut legitur in gestis episcopalibus), constituit ut quotiescunque sancta recitarentur Evangelia, sacerdotes et reliquum vulgus non sederent, sed starent.
Deinde orationem pro suis propriis delictis et plebis remissione, ut dignus sit accedere ad altare, et ad tactum oblatarum, ne fiat illi quod factum est Bethsamitis qui temere arcam Domini tangebant . Susceptis oblationibus revertitur sacerdos ad altare, et lavat manus suas, et extergit ab actu communium manuum atque terreno pane, sacerdos facit de oblata duas cruces juxta calicem, ut doceat Christum depositum esse de cruce, pro duobus populis et crucifixum. Elevatio sacerdotis et diaconi corporis et sanguinis Christi, elevationem ejus ad crucem insinuat pro totius mundi salute. Pannus extensus super altare, corpus Domini monstrat extensum in cruce, et super eo corpus et sanguis
Domini consecratum, quod nos manducamus, aqua et vinum in calice monstrant sacramenta, quae de latere Domini in cruce fluxerunt, quibus nos potati sumus. Immissio panis in vinum, varie apud quosdam habetur et agitur. Itali quoque primo mittunt de sancto pane in calicem, et postea dicunt: pax Domini, aliqui vero reservant immissionem usque dum pax celebrata sit et fractio panis. Romani vero cum dicunt Pax Domini sit semper vobiscum, mittunt corpus Domini in calicem oblatae particulae. Ipsum corpus nobis ante oculos ostendit quod pro nobis est crucifixum. Ideo vero tangit quatuor latera calicis, quia per illud humanum genus per quatuor climata mundi ad unitatem unius corporis conjungit et ad pacem Ecclesiae catholicae et apostolicae producit, talibus namque verbis mittit in calicem
corpus Domini: Fiat commistio corporis et sanguinis Domini accipientibus nobis ad salutem mentis et corporis in vitam aeternam; tunc populus facit
pacem, ut ostendatur quod nos membra ejus sumus, qui pro nobis crucifixus est et resurrexit, facta pace sacerdos rumpat oblatam ex latere dextro una particula relicta super altari, et reliquas oblationes ponat in patenam tenente eam diacono. Per particulam oblatae immissae in calicem ostendit Christi corpus, quod jam resurrexit a mortuis. Per comestam a sacerdote et populo, quod post resurrectionem adhuc cum discipulis ambulans in terra, et seipsum victum praebens. Per relictam in altari, insinuat eum jacere in sepulcro, et a discipulis in passione derelictum. Quaeritur in quo loco inchoatur officium missae, et si forte ad totum officium non occurrerit, ubi praesentare debeat in initio missae? Nobis videtur missam vocari ab eo loco, ubi incipit sacerdos sacrificium Deo offerre usque ad ultimam
CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum.
Officium ergo missae, quod in superiori libro contexuimus, maxima ex parte ad solum pertinet sacerdotem, cui sacrificandi data licentia est, et veneranda mysteria consecrare. Sed quia istud pro sua
reverentia et dignitate primo loco positum est, de caeteris officiis diurnalium sive nocturnalium horarum, quibus certis spatiorum terminis preces et orationes generaliter sine differentia universae Domino offerre decet Ecclesiae, consequenter exponamus. Oratio enim petitio dicitur, nam orare est petere, sicut exorare impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quoniam ubique et in publico sive in plateis more Pharisaeorum orare a Christo prohibemur, sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim huic illud Apostoli contrarium est, quod dicit ad Timotheum scribens: Volo, inquit, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione, et reliqua . Et neque illud Psalmistae quod
dicit: In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Dominum . Sed haec ad interna respectant, quibus semper Deum orare et benedicere oportet. Ille ergo in omni loco orat Deum, qui per charitatis officia et bona opera ubique manus cordis mundas elevare ad Deum satagit. Tempore autem, quoniam canonicas horas ad orandum a Patribus constitutas incessanter servat Ecclesia, quas quasi pro debito exorandi officio statuas nullo modo negligere fas est, ut sunt prima, tertia, sexta, nona, vespera, et caeterae quae similiter observantur. Nec enim illud hanc constitutionem confundit, quod Psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo . Et Apostolus: Sine intermissione, inquit, orate, et reliqua . Benedicere enim Deum est in omni tempore, semper illum digna conversatione laudare; et sine intermissione orare, est omnia in gloriam Dei agere, sicut dicit idem Apostolus: Sive enim manaucatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite . Supradictae
enim horae ideo specialiter ad orandum discretae sunt, ut si forte aliquo opere fuerimus detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Quae tempora in Scripturis divinis praestituta inveniuntur. Nam in Veteri Testamento praeceptum est quotidie, mane et vespere, Domino adolere incensum. Et David dicit: Vespere, mane, et meridie, narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam
. Et item: Septies in die laudem dixi tibi. Sed et sanctus Daniel propheta tertia, et sexta, et nona, hora diei ad deprecandum Dominum ascendit in solarium suum, expansis manibus ad coelum Deum deprecatur pro se et pro populo Israel.
Primum ergo de matutinorum antiquitate David propheta testatus est dicens: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo . Et item: In matutinis meditabor in te. Et item: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur. In vigilia ergo matutina Dominus Israel ducens per mare Rubrum, Pharaonem et Aegyptios in ipso dimersit; et matutina hora Christus a morte resurgens, populum suum salvans, diabolum et satellites ejus aeterna captivitate damnavit. Matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis
creditur, cum justi et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes evigilabunt.
Primae autem horae celebratio proinde fit, quia in ortu diei quando sol ab occidente primum apparet, oportet ut Solem justitiae oriri postulemus, ut in illius lumine ambulantes peccatorum tenebras et laqueos mortis evadamus. Juxta illud quod ipsa Veritas nos admonet, dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne forte tenebrae vos comprehendant . Et item: Qui ambulat in die, non offendit .
Tertiae horae officium ideo fit, quia tertia hora Christi passio coepit, cum per Judaeorum linguas jam tunc Dominus crucifixus est, et post resurrectionem ejus in die Pentecostes, tertia hora, Spiritus sanctus super apostolos descendit. Suo utique loco et numero ad probationem venerabilis Trinitatis, Spiritus Paracletus descendit ad terras, impleturus gratiam quam Christus promisit.
Sexta autem hora Christus in aram crucis ascendit, aeterno Patri seipsum offerens, ut nos a potestate inimici et a perpetua morte liberaret; atque ideo convenit ut ea nos hora orantes et deprecantes in laudibus ejus inveniat, qua ipse nos per suam
Nona utique hora inde consecratur, quia in ea Dominus pro inimicis postulans in manus Patris spiritum commendavit, qua videlicet fideles quosque oportet ut se Deo commendent cum devota oratione, qua caput suum cognoscunt propriam animam Patri suo commendasse, ut in ejus corpus coadunati, cum ipso regnum possint intrare perpetuum. Hocque consideratione dignum est, quod per cuncta haec temporum spatia ternarius numerus satis venerabilis emicat, nos admonens ut post trium horarum curricula unumquodque horum officiorum peragentes, sanctam Trinitatem sacris laudibus celebremus.
Horum quoque officiorum statuta observasse ipsi apostoli leguntur, sicut in Actibus apostolorum legitur, quod Petrus qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta ora orandi gratia ascenderit . Et item: Petrus, inquit, et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam .
Vespertinum officium in diurnae lucis occasu est, cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thura (sicut supra diximus) mos erat, cujus rei testis est hymnidicus ille,
regio ac sacerdotali functus officio, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. In Novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis in initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi. Proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum in his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus et personare, in ejus cultibus orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes. Vesperum autem nominatur a sidere quod Vesper vocatur, et decidente sole exoritur, de quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum producere facit .
De completis autem celebrandis etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob . Quis non stupeat tantam in amore Dei devotionem animi, ni somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum ejus, ac templum cupimus haberi, in quantum possumus
exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt, et reliqua. Circa undecimam autem horam, id est in fine diei, quando hujus officii tempus est, credimus Salvatoris corpus positum esse in sepulcro, ac perinde istius quoque cursus solemnis debet esse celebratio; atque magnopere postulare debemus, ut ipse qui hac hora quietem sepulcri intravit nobis aeternam requiem in coelis concedere dignetur.
De vigiliarum quoque nocturnalium celebratione antiqua est institutio, vigiliarum devotio familiare bonum est omnibus sanctis. Isaias quoque exclamat
ad Deum dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine, quia lux praecepta tua sunt super terram. Item David et regio et prophetico sanctificatus unguento ita canit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae . Hanc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum percussit. Unde et nos evigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur. Eisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator astruxit, unde et ad vigilandum auditores suos excitans, dixit: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes . Vigilate ergo, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, ac galli cantu, an mane, ne
. Et ne solis apostolis illud praeceptum esse crederetur, mox subjunxit: Quod autem, inquit, vobis dico, omnibus dico, vigilate. Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo, namque testatur Evangelium quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei. Paulus quoque et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes, hymnum (audientibus cunctis) vincti dixisse memorantur , ubi terraemotu repente facto, et concussis carceris fundamentis, et januae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta. Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit sub tali actu exspectare securos. Est autem quoddam
genus haereticorum, superfluas existimantium sacras vigilias, et spiritali opere infructuosas, dicentes jura temerari divina, cum Deus noctem fecerit ad requiem, sicut diem ad laborem. Qui haeretici Graeco sermone nystages, νυσταγεῖς, hoc est somnicolosi, vocantur. Iste autem est catholicus ordo divinarum celebrationum, qui ab universa Ecclesia Christi incommutabiliter servatur.
Sunt et aliae orationes legitimae, quae sine ulla admonitione debentur, ut est illa quam dicimus ante inceptionem alicujus operis, Domini adjutorium postulantes. Nec enim decet Christianum aliquod opus sua praesumptione incipere, antequam studeat Dominum
in auxilium advocare, quia ipse dixit: Sine me nihil potestis facere . Humiliter ergo advocatus dignatur nos adjuvare, sicut de ipso scriptum est: Invocabit me, inquit, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum, et reliqua . Sed et cibum non prius sumere licet quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria quam carnis, quia priora sunt coelestia quam terrena. Similiter autem et post cibum orare convenit, ut Domino pro suis donis gratiae referantur, ut illud in hoc compleatur Psalmistae quod dicit: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum .
Peculiares autem orationes pure frequenter facere, et bonum et laudabile est, quia multorum Patrum exempla id nos facere suadent, ipse Dominus etiam suo magisterio hoc docere nos dignatus est dicens: Tu autem cum oraveris intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt te in abscondito reddet tibi