De clericorum institutione (page 7)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Sed et hoc non in clamosa voce faciendum est, sed cum intentione cordis et compunctione lacrymarum, quia hoc modo nos exaudiri a Domino credimus, dicente Psalmista: Exaudivit Dominus vocem fletus mei, et reliqua . Et item: Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernit . Nam assidue et instanter orare ipsa Veritas nos docuit, cum dixit: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur . Et ut exemplo aliquo eamdem rem magis suaderet, parabolam de homine in medium posuit, qui amicum suum in conclavi positum de tribus panibus postulavit, et panis et lapidis, piscis et serpentis, ovi et scorpionis comparationem faciens, novissime ita narrationem conclusit. Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se .

Orationum ergo speciem Apostolus quadripartita ratione distinxit, dicens: Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones , quae non inaniter ab Apostolo ita fuisse divisa minime dubitandum est. Non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione Spiritum sanctum per Apostolum protulisse, ac ideo primitus indagandum est quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur; deinde perquirendum utrum hae quatuor species ab unoquoque orante sint pariter assumendae, an alius quidem obsecrationes, alius orationes, alius vero postulationes, aliusque gratiarum actiones Deo debeat exhibere. Sed mensuram scilicet aetatis suae, in qua unaquaeque mens per intentionem

proficit, et industriam unumquemque oportet intendere. Obsecrationes itaque sunt implorationes seu petitiones pro peccatis, quibus vel praesentibus vel praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur. Orationes sunt, quibus aliquid offerimus seu vovemus Deo, verbi gratia: Oramus, cum renuntiantes huic mundo et actibus, atque conversationi mundanae spondemus nos tanta intentione cordis Domino servituros. Oramus, cum promittimus nos purissimam corporis castitatem, seu immobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, vel cum de corde nostro radices irae, sive tristitiae mortem operantis vovemus nos funditus eruere. Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti,

solemus emittere, vel charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et pro his qui in sublimitate sunt supplicamus. Quarto deinde loco, gratiarum actiones ponuntur, quas mens vel cum praeterita Dei recolit beneficia, vel cum praesentia complectitur, seu cum in futurum quae et quanta praeparaverit Deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus Domino refert. Qua intentione nonnunquam preces uberiores emitti solent, dum illa quae posita sunt in futuro praemia, purissimis oculis intuendo, gratias cum immenso gaudio spiritus noster instigatur infundere.

Ex his quoque quatuor speciebus solent occasiones supplicationum pinguium generari. Nam et de obsecrationis specie, quae de compunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu, quae de fiducia oblationum et consummatione futurorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de charitatis ardore procedit, et de gratiarum actione, quae beneficiorum ac magnitudinis ac pietatis ejus consideratione generatur, ferventissimas saepissime vovimus preces ignotasque prodire. Ita et constat omnes has quas praediximus species omnibus hominibus utiles ac necessarias inveniri, ut in uno eodemque viro, nunc quidem obsecrationum, nunc autem

orationum, nunc postulationum, et nunc gratiarum actionum puros ac ferventissimos supplicationis variatos emittat affectus. Prima ad illos peculiarius videtur pertinere, qui adhuc vitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur. Secunda ad illos qui in profectu jam spiritali appetitu virtutum quadam mentis sublimitate consistunt. Tertia ad eos qui perfectionem votorum suorum operibus adimplentes, intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum charitatis studio provocantur. Quarta ad illos qui, jam poenali conscientiae spina de cordibus pulsa, singulares jam munificentias Domini ac miserationes, quas vel in praeterito tribuit, vel in praesenti largitur, vel praeparat in futuro, mente purissima retractantes, ad illam ignitam, et quae ore

hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem ferventissimo corde raptantur. Nonnunquam tamen mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cujusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans, ineffabiliter ad Deum emittere: tanta scilicet in illius horae momento concipiens, et effabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari.

Exomologesis ἐξομολόγῆσις Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur. Cujus nominis

duplex significatio est; aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, aut denudatione peccatorum, cum quisque Deo confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cujus indeficiens est misericordia. Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem ut ignaro, cujus cognitioni nihil occultum est. Unde per sapientiam dicitur: Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur . Confessio est rei scilicet ejus quae ignoratur praefessa cognitio. Utile enim ac jucundum quisquam esse existimaverat apere, adulterari, furari,

sic ubi haec aeternae damnationis obnoxia cognovit, cognitis his, confitetur errorem. Confessio autem erroris, professio est desinendi. Desinendum ergo est a peccatis; dum confessio est, confessio autem antecedit, remissio sequitur. Caeterum autem extra viam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur, de quo instruxit nos Psalmista dicens: Revela Domino viam tuam, etc. . Nam idem et se fecisse testatur dicens: Dixi: pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, etc. Apostolus vero Jacobus idem nos facere exhortatur, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, etc. . Itaque exomologesis, prosterni et humile faciendi hominibus disciplina est, habitu vili atque victu gracili, sacco et cinere corpus

incurvare, ac sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare.

Litaniae autem λιτανείαι Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis ex sola confessione peccatorum agitur, litaniae vero quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam ejus misericordiam. Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae, aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certi de

bonis damnatorum. Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis ex passorum supplicio. Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant.

Apud evangelistam Matthaeum septem petitiones Dominica continere videtur oratio, quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, quod non absurde quidem intellexerunt, in spiritu et corpore omnino sine fine retinenda sunt, quae hic quidem inchoantur, et quantumcunque proficimus

augentur in nobis, perfecte vero in alia vita, quod sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa utique vita aeterna, ubi nos speramus semper futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus et voluntas ejus in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus, quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive corporaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic

est etiam quam poscimus remissio, ubi est omnis commissio peccatorum. Hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt, hic denique malum unde cupimus liberari, illic autem nihil horum est. Evangelista vero Lucas in oratione Dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est, nec ab ipso utique discrepavit, sed quomodo ista septem sunt intelligenda, ipse sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praemittendo fecit intelligi; deinde tres alias adjungit de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. At vero quod ille

in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere. Ideo quippe ait, sed libera, non ait et libera, tanquam petitionem esse demonstrans, noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quo non infertur in tentationem. Haec ergo oratio, licet omnem videatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius Domini auctoritate vel initiata sit vel statuta, provehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemoravimus statum, eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam vel expertam, imo (ut prius dixeram) ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quem statum Dominus quoque noster illorum supplicationum formula,

quas vel solus in monte secedens, vel tacite fudisse describitur, similiter figuravit, cum in orationis agonia constitutus etiam guttas sanguinis inimitabili intentionis profudit exemplo. Qui enim vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas alas, jejunium et eleemosynam, et ascendet celeriter, et exaudietur. Jejunium ergo cum oratione omnem virtutem inimici superat, et cunctam protervitatem ejus expellit, quod ostendit in evangelio Dominus; cum apostoli conquesti fuerant quod lunaticum curare non poterant, ita respondet eis. Hoc autem genus non ejicietur nisi per orationem et jejunium . Eleemosynas autem orationem confirmat adjuvare liber Actus apostolorum, cum narrat angelum Cornelio centurioni ita dixisse: Corneli,

orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in conspectum Domini . Sed prius de jejunio, postea de eleemosynis dicemus. Quis enim parcimoniam non laudet, qui recolit primi hominis lapsum per gulae appetitum accidisse? quis jejunium non praedicet, qui novit protoplastum parentem nostrum per esum victum, et Salvatorem per jejunium diabolum vicisse?

Jejunium res est sancta, opus coeleste, janua regni, forma futuri. Quod qui sancte agit, Deo jungitur, alienatur mundo, spiritalis efficitur. Per hoc

enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur.

Jejunium est et parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum est ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum vocatur. Unde jejunio nomen derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Jejunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia liberius, tristitia sollicitius administrat disciplinam. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. Nam jejunium indifferenter cujuslibet

diei est abstinentia, non per legem, sed secundum propriam voluntatem. Statio observatio statutorum dierum vel temporum: dierum, ut quartae feriae et sextae feriae jejunium ex vetere lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille: Jejuno bis in sabbato , id est, in quarta et sexta sabbati; temporum autem quae legalibus aut propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut jejunium quarti, jejunium quinti, jejunium septimi, et jejunium decimi; vel sicut in Evangelio dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio Quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis.

CAPUT XIX. De jejunio quarti, quinti, septimi et decimi mensis.

Jejunium ergo quarti est in mense Julio, septima decima die mensis ejusdem, quando descendens Moyses de monte tabulas legis confregit; in eo etiam die Nabuchodonosor urbis Jerusalem primum muros destruxit. Dies jejunii quinti in mense Augusto est, quando pro speculatoribus ad terram sanctam missis, seditio in castris Hebraeorum exorta est, et factum est ut per desertum quadraginta annos discurrerent laboriose, et in annis quadraginta in eremo omnes perirent. Siquidem et in eo mense a Nabuchodonosor, et multo post tempore a Caesare Tito templum eversum est atque succensum, et in opprobrium gentis perditae exaratum. Dies jejunii septimi, in septimo mense est, qui appellatur Septembris,

in quo occisus est Golias, et reliqui qui erant in Jerusalem interfecti sunt, juxta quod loquitur Jeremias . Dies jejunii decimi est in mense decimo, qui apud nos vocatur December, quando cognoverunt cuncti Babylonii capti quinto mense templum fuisse destructum, et fecerunt planctum atque jejunium. Haec beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae scripsit. Sed quia haec jejunia magis in Veteri Testamento quam in Novo celebrata sunt, ne penitus illa praetermisisse videremur (quia in propheta Zacharia commemorata sunt) breviter adnotavimus, ad Novi Testamenti jejunia exponenda transeuntes.

Primum enim jejunium Quadragesimae est, quod a veteribus libris coepit ex jejunio Moysis et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis. In persona quippe Moysi lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte Christus gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua Dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa? Cui etiam opus est continentia, ut ab ipsius mundi illecebris jejunemus,

viventes in sola manna, id est in coelestibus spiritualibusque praeceptis. Numero autem quadragenario vita ista propterea figuratur, quia denarius est perfectio beatitudinis nostrae. Creatura autem septenario figuratur, quae adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntiata. Et quia mundus quatuor ventis describitur, et a quatuor elementis erigitur, et a quatuor anni temporum vicibus variatur, decem quater ducta in quadraginta consummantur: quo numero ostenditur ab omni temporum delectatione abstinendum et jejunandum esse, et caste continenterque vivendum, licet et aliud sacramenti mysterium exprimitur in hoc, quod quadraginta diebus eadem jejunia celebrantur. Lege enim Mosaica generaliter

universo populo est praeceptum, decimas et primitias offerre Domino Deo. Itaque cum in hac sententia principia voluptatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen quadragesimae summa ista legalium decimarum expletur. Totum enim anni tempus triginta sex dierum numero decimatur, subtractis enim e Quadragesima diebus Dominicis, quibus jejunia resolvuntur, his diebus quasi pro totius anni decimis ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam jubilationis offerimus, cujus quidem Quadragesimae lege (sicut ait noster Cassianus) quique perfecti sunt quodam modo non tenentur, nec exigui hujus canonis subjectione contenti sunt. Quem praesertim illis qui per

totum anni spatium deliciis ac negotiis saecularibus implicantur ecclesiarum principes statuerunt, ut vel hoc legali quodam modo dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, velut decimas Domino dedicarent.

Tous les livres