De clericorum institutione (page 8)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Secundum jejunium est, quod juxta canones post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: In initio mensis ordinarie facietis vobis hebdomadas septem . Hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud Dominicum historialiter accipientes ubi dicit: Nunquid possunt

filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt . Dicunt enim post resurrectionem Domini quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere nec jejunare nec lugere: quia in laetitia sumus. Postea vero quam tempus illud expletur, quo Christus advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, tunc indicendum esse jejunium, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis, mereamur e coelis promissum suscipere Spiritum sanctum. Sed sicut diximus, bene et regulariter hoc post Pentecosten a Patribus constitutum est inchoare, ut gaudia promissi Spiritus sancti exsultantes in laudibus Dei adventum ipsius exspectemus, et tunc per ejus gratiam innovati, ac

coelo spirituali inflammati, abstinentiae et jejunio operam demus. Cujus rei concordant verba Lucae, quibus Dominum ascensurum in coelos discipulis praecepisse narravit. Vos autem, inquit, sedete in civitatem quoadusque induamini virtute ex alto . Tamen si qui monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius, et Paulus, et caeteri Patres antiqui his diebus in eremo leguntur abstinuisse, nec solvisse abstinentiam, nisi tantum Dominico die.

CAPUT XXII. De jejunio ante nativitatem Domini, quod fit in nono et decimo mense.

Tertium jejunium est quod constat in mense Novembrio, quod divina auctoritate institutum vel initiatum

Jeremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel et Judam, et adversus omnem gentem; si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, propitius ero iniquitati eorum. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. Et praecepit Jeremias Baruch dicens: Ingredere et lege de volumine quod scripsisti ex ore meo, verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectum Domini, et revertatur unusquisque a via sua mala, quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. Et fecit

Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat Jeremias propheta, legens ex volumine sermones in domo Domini. Et factum est in mense nono, praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem . Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universale jejunium hac observatione celebrat: quod tamen jejunium incipiens in nono mense in decimum extenditur, id est, usque ad diem natalis Domini pertingit. Congrua itaque dispositione a magistris Ecclesiae hoc loco jejunium quadragesimale fieri constitutum est, ut ante diem natalis Domini jejunio et abstinentia nosmetipsos castigemus, quatenus venientem Redemptorem digna conversatione suscipere possimus,

sicut ante tempus resurrectionis ejus carnem nostram affligimus, ut resurrectionis gratiam, quae per ipsum fit, consequi mereamur. Sed haec de tribus quadragesimis dicta sufficiant.

Praeter haec autem et legitima tempora jejuniorum sunt, sicut est omnis sexta feria, in qua propter passionem Domini a fidelibus jejunatur, et sabbati dies, qui a plerisque propter quod in eo Christus jacuit in sepulcro jejunio consecratus habetur, sicut in decretis Innocentii papae constitutum invenimus, scilicet ne Judaeis exsultando praebeatur quod Christus sustulit moriendo. Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum

Judaeorum se occuluisse, quod utique non dubium est: et jejunasse eos biduo memorato, quae forma utique per singulas tenenda est hebdomadas, propter id quod commemoratio illius diei semper est celebranda. Quod si putant uno tamen sabbato jejunandum, ergo et Dominicum, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebrandum.

CAPUT XXIV. De jejunio quatuor sabbatorum, in quibus duodecim lectiones fiunt, et sacrae ordinationes.

Sunt quoque et quatuor sabbata, in quatuor mensibus, singula per singulos, in quibus specialia jejunia sunt constituta, et officia his diebus majora orationum et lectionum in Ecclesia celebrantur, id est, in Martio mense, primo sabbato. Quarti mensis, id

est, Junii. In septimi quoque mensis, id est Septembris, tertio sabbato, et in quarto sabbato decimi mensis, id est, Decembris. Quorum primum juxta observationem Quadragesimae verno tempore celebratur, quando mensis novorum apud Judaeos habebatur. Secundum autem in jejunio post Pentecosten aestatis tempore, quando apud Judaeos dies primitiarum ex legis praecepto custodiebantur, id est, de frugibus primi panes Deo offerebantur; et otium legitimum ipsius diei celebratur. Tertium est in septimo mense, autumni videlicet tempore, qui totus in lege variis solemnitatibus Deo dicatus erat, in quo dies expiationum erat, dicente Domino ad Moysen: Decima die mensis hujus septimi, dies expiationum erit ac celeberrimus, et vocabitur sanctus,

affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus non facietis in tempore diei hujus, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester, etc. In quo et dies decem Scenopegiae fuerant, id est Tabernaculorum. Nam quinta decima die mensis hujus veteres solemnitates Tabernaculorum celebrabant, septem diebus eamdem solemnitatem exigentes, quo quidem jejunio usos fuisse antiquos Esdrae liber meminit. Postquam enim redierunt filii Israel in Jerusalem et fecerunt sibi tabernaculorum laetitiam magnam, dehinc convenerunt in jejunio in saccis, et humus super eos, et steterunt, et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et

legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. Quartum vero est jejunium sabbati in decimo mense ante diem natalis Domini, quando venturi Salvatoris salubris in sacris lectionibus praedicatur adventus, ut fideles quique hac religione instructi, et medicamine sanctarum orationum simul cum sacro jejunio confirmati nativitatem Redemptoris laeti exspectent. Ante haec videlicet quatuor sabbata in eadem hebdomada semper quarta et sexta feria legitima jejunia fieri et canon orationum et lectionum in eisdem feriis ad missarum solemnia constitutus indicat, et exempla praecedentium Patrum confirmant. Sacras autem ordinationes his diebus oportere fieri, decreta Gelasii papae testantur,

in quibus ita scriptum continetur: Ordinationes autem presbyterorum diaconorumque nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant, id est, in quarti mensis jejunio, septimi et decimi, sed etiam quadragesimalis ac mediana initio Quadragesimae die sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas. Officia autem horum quatuor sabbatorum vulgo duodecim lectiones vocantur, eo quod cum lectionibus quae leguntur, et cum psalmis qui leguntur, duodenarius numerus adimpletur, qui benedictiones possunt vocari, eo quod inter canonicas Scripturas annumerantur.

habere, seu inediam extendere, servata prae omnibus constitutione legitimorum jejuniorum quas supra memoravimus, quae generaliter sancta et apostolica servat Ecclesia. Nec non et illa omnimodo custodire oportet unumquemque, quae communiter omnibus facere sive pro tribulatione, sive pro gratiarum actione proprius Ecclesiae mandat episcopus, quia qui constituta atque demandata jejunia servare neglexerit peccat, qui autem expletis legitimis privata super expenderit, propriam mercedem habebit. Nam leguntur aliqui sanctorum per biduanas, sive per triduanas, sive etiam per totam hebdomadam jejunium extendere; plerique quod nec vinum nec siceram biberunt, nec aliquid manducaverint praeter panem siccum et olera; alii quod ab omni

carne se abstinuerint, alii quod in tantum se abstinuerint, quod nec pane in cibo usi sunt, sed paucis caricis corpus suum sustentaverint. Et alia plurima sunt genera abstinentiae, sed ante omnia cavere debet qui se abstinere vult ab aliquo cibo vel potu, ne mens ejus occulta cogitatione polluatur, ita ut aliquam creaturam Dei damnet judiciaria superstitione seductus, dicens hoc licere, illud autem non; hoc mundum, illud autem immundum esse cogitet. Quem hujus mundi cogitatio pulsat, videat Apostolum dixisse: Omnis creatura Dei munda est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, et malum est homini qui per offendiculum manducat .

Biduanum autem morem jejunii reor inde sumptum, quod apostoli jejunaverunt illo biduo quo Dominus passus ac sepultus est. Triduanis ergo jejunare ab exemplo ductum est Ninivitarum, qui damnatis pristinis vitiis totos se tribus diebus jejunio ac poenitentiae contulerunt. Sed illius solummodo jejunium Deo acceptabile est, qui sic jejunat a cibis, ut abstineat a peccatis, caeterum qui ventre tantum jejunat, reprobatum erit ejus jejunium coram Deo, qui dixit per prophetam: Ecce in diebus jejunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sic usque ad

hanc diem, ut audiatur in excelsis clamor vester. Nunquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam . Et deinde: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, etc.

in usum concessa, nam in initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: Lignum fructiferum et herbam seminabilem dedi vobis in escam. Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique attributa licentia est. Sed postquam Christus (qui est principium et finis) apparuit, hoc quod in principio suspenderat, etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum . Et iterum: Qui infirmus est, olera manducet . Non ergo quia carnes malae sunt ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt. Fomes enim ac nutrimentum est omnium vitiorum. Esca ventri et venter escis, Deus autem (ut scriptum est) et hunc et hanc destruet. Piscem

sane (quia eum post resurrectionem accepit Dominus) possumus manducare. Hoc enim nec Salvator nec apostoli vetuerunt. Avium quoque esum credo inde a patribus permissum esse, eo quod ex eodem elemento de quo et pisces creatae sunt. Nam in regula monachorum non invenimus aliarum carnium esum eis contradictum esse, nisi quadrupedium.

Sola quadrupedia non volatilia monachis interdicta. Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium quam faciebant.

Eleemosyna ergo, ἐλεημοσύνη, Graecum vocabulum, Latine interpretatur opus misericordiae, inde, ut reor dicta, quod miseria humanae infirmitatis cor sive animum pulset. Sed haec apud homines, quibus varii animo accidunt affectus; caeterum apud Deum, qui secundum naturam semper est benignus et misericors, non est hujuscemodi credenda affectio. Neque enim temporaliter illic aliquid accidere valet, ubi aeternitas sine ulla sui mutatione fixa manet, sed cum dicitur misericors, intelligi debet esse pius et clemens, quae magis nomina proprietatem ipsius naturae videntur ostendere. Sunt et eleemosynarum species plurimae, quanquam in dispensationibus pauperum

hoc vocabulum quidam haberi debere arbitrentur. Eleemosynam facit, qui peccantem et pravis operibus insistentem aliquo modo, sive per admonitionem, sive per disciplinam corrigit. Nec enim sine misericordia esse credendus est, qui regulariter, sive per excommunicationem, seu per verbera, hominem a peccatis et vitiis coercere studet, quia non secundum ejus voluntatem, sed secundum utilitatem ipsius miseretur. Eleemosynam facit, qui errantem in viam veritatis deducit. Eleemosynam facit, qui indoctum docet, qui verbum Dei proximis suis praedicat. Eleemosynam facit, qui bona temporalia cum fratribus suis, id est, caeteris hominibus participare non desinit. Eleemosynam facit, qui victum et vestitum indigentibus praebet, qui hospitio

suscipit, qui infirmos visitat, qui in carcere et in tribulationibus constitutis, de bonis suis subministrat, qui ad mortem et ad supplicia destinatos eruere non cessat. Omnia enim bona quae in hac praesenti vita justus quisque operatur hoc uno nomine comprehendi possunt, nec solum utique in aliis hominibus, sed etiam in nobismetipsis eleemosynas facere possumus, sicut scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo . Cum ergo nos a peccatis ad bona opera convertimus, a superbia ad humilitatem, a luxuria ad continentiam, a livore et invidia ad charitatem et dilectionem, ab ira et disceptatione ad mansuetudinem et patientiam, a gula ad sobrietatem, ab avaritia ad largitatem, a tristitia saeculari ad spiritualem laetitiam, ab accidia temporali ad

studium bonum, quid aliud facimus quam eleemosynas in nosmetipsos impendimus, cum nostrimet miseremur, ne per inobedientiam mandatorum Dei suppliciis aeternis deputemur? Quid enim (ait ipse Salvator) proderit homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? etc. Bene ergo et ordinate artem misericordiae exercet, qui primum semetipsum bonis operibus et sancta conversatione ac virtutum fructibus egere non sinit, et deinde in quocunque potest, sive in spiritualibus rebus, sive in corporalibus, proximos suos adjuvare non desistit.

Poenitentibus exemplum Job primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sui redargutione, etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere. Post hunc David nobis poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta, peccatum suum confestim poenituit, et culpam suae poenitentiae confessione sanavit. Sic Ninivitae et alii multa peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuere sibi quales fuerunt, et quales per Deum facti sunt, illi placuerunt. Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur,

per quam Dominus ad misericordiam provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum. Poenitentia autem nomen sumpsit a poena, qua anima cruciatur et mortificatur caro. Dicta est autem poenitentia quasi punientia, eo quod ipse homo puniendo puniat quod male admisit. Hi vero qui poenitentiam gerunt, proinde capillos et barbam nutriunt, ut demonstrent abundantiam criminum quibus caput peccatoris gravatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur, sicut scriptum est: Et criminibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Vir quippe si comam nutriat, ut ait Apostolus, ignominia est illi . Ipsam ergo ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum. Quod vero in cilicio prosternuntur, memoriam

peccatorum suorum eos habere significat. Per cilicium quippe est recordatio peccatorum, propter haedos ad sinistram futuros. Inde ergo poenitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes: Et peccatum meum coram me est semper. Quod autem cinere asperguntur, vel ut sint memores, quia cinis et pulvis sunt, vel quia pulvis facti sunt, id est impii facti sunt, unde et illi praevaricatores, primi hominis recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem unde sumpti sunt redierunt. Bene ergo in cilicio et in cinere poenitens deplorat peccatum, quia in cilicio asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et in punctione cilicii, cognoscamus vitia quae per culpam

Tous les livres