Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 21)
SEQUITUR ORDO (suite)
Cujus hoc mirificum opus ac salutare mysterium fuit, ut perditi dudum atque prostrati de diabolo et mortis aculeo ad hanc gloriam vocaremur, quia nunc genus electum, sacerdotiumque regale, populus adquisitionis, et sancta gens vocaremur. Agentes igitur indefessas gratias, sanctamque munificentiam praedicantes, majestati tuae haec sacra deferimus, quae, nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. Quem laudant angeli.
Postcommun.
Sumptis muneribus, Domine, quaesumus, tua frequentatione mysterii crescat nostrae salutis affectus. Per Dominum nostrum.
Ad populum.
Benedic, Domine, familiam tuam in caelestibus, et reple eam donis tuis spiritalibus: concede eis charitatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, mansuetudinem, spem, fidem, continentiam, ut repleti omnibus castitatem donis tuis, desiderantes ad te pervenire mereantur. Per Dominum nostrum.
LXVI. SABBATO PENTECOSTEN celebrabis baptismum, sicut in nocte sanctae Paschae. Aegrotanti catechumeno impositio manuum. Innumeras medelae tuae curas deprecamur, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, quas distribuit humanis infirmitatibus Christus: erige famulum tuum aegritudinis languore depressum; et omnem sensum ejus dignare tuis visitationibus refovere, quatenus adoptionem tuam possit cum gaudio sanitatis percipere. Expelle itaque ab eo cuncta contrariae valetudinis tela, ut ad gratiam tuam gradanter occurrat. Releva quem redimere gloriaris, ut baptismi sit in illo palma non mortis, et gloriosum semper bajulet, quod accipit, signaculum crucis. Per Christum Dominum nostrum. Qui venturus es judicare vivos et mortuos.
LXVII. ITEM IMPOSITIO MANUS energumenum catechumenum. Omnipotens sempiterne Deus, a cujus facie caeli distillant, montes sicut cera liquescunt, terra tremit, cui patent abyssi, quem infernus pavescit, quem omnis irarum motus aspiciens humiliatur, te supplex deprecor, Dominator Domine, ut invocatione nominis tui ab hujus famuli tui vexatione inimicus confusus abscedat, et ab hujus possessione anima liberata ab Auctore suae salutis recurrat, liberatoremque suo, diabolico foetore depulso, et odore suavissimo Spiritus sancti percepto, sequatur. Per
LXVIII. ITEM ALIA pro parvulo energumeno. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, virtutem tuam totis exoro gemitibus pro hujus a diabolo oppressa infantia, qui etiam indignis inter pressuras donas praesidium. Exurge pro infantia debellata, et noli diu retinere vindictam: nec ante conspectum tuum veniant parentum delicta, qui nec pro filio patrem, nec pro patre promisisti filium judicare. Auxiliare, quaesumus, inimici furore vexato, ne sine baptismate facias ejus animam a diabolo possideri, sed potius tenera aetas, malignis oppressionibus libera, tibi referat gratias sempiternas. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum.
LXIX. ORAT. SUPER CATECHUMENUM infirmum. Famulum tuum, Domine, ad tui baptismi gratiam recurrentem, respicere et conservare dignare, ut in tui nominis signo, quicquid in eo per originalis peccati transgressionem poenae obnoxium diabolus detinebat, sacri fontis indulgentia resolvatur, veteris hominis excubias deponat, et novae vitae indutus amictu resurgat. Omnes nequissimi spiritus ab eo venena depelle, et salutari baptismi tui gratia adimple, ut tui muneris perceptione in aeternam vitam valeat exultare. Per Dominum.
LXX. Si fuerit baptizandus, accedens sacerdos dicit ei orationem, et Symbolum, et catechizat eum his verbis, imposita manu capiti ejus; deinde dicit hanc orationem super eum: Nec te lateat, Satanas. Sicut scriptum est in Sabbato.
Te, Domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas ad te hunc famulum tuum, ne adversario liceat usque ad tentationem animae pervenire, sed, sicut in Job, terminum pone, ne inimicus de anima hujus sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ, Domine, exitum mortis, et spatium vitae distende. Releva quem perducas ad baptismi sacramentum, ne redemptioni tuae inferas damnum. Tolle occasionem diabolo triumphandi, et reserva quem triumphis comparis Christi, ut sanus tibi in Ecclesia tua gratia baptismatis renascatur facturus cuncta quae petimus. Per.
LXXI. ITEM AD CATECHUMENUM ex pagano faciendum. Gentilem hominem cum susceperis, in primis catechizas eum divinis sermonibus, et das ei monita, quemadmodum post cognitam veritatem veritatem vivere debeat. Post haec facis eum catechumenum: exsufflas in faciem ejus, et facis ei crucem in fronte; imponis manum super caput ejus his verbis:
Accipe signum crucis tam in fronte, quam in corde; sume fidem caelestium praeceptorum; talis esto moribus, ut templum Dei esse jam possis. Ingressusque Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis laetus agnosce. Horresce idola; respue simulacra; cole Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum Filium ejus, qui vivit cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.
Sequitur oratio.
Te deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut huic famulo tuo, qui in saeculi hujus nocte vagatur incertus et dubius, viam veritatis et agnitionis tuae jubeas demonstrarii, quatenus, reseratis oculis cordis sui, te unum Deum Patrem in Filio, et Filium in Patre cum sancto Spiritu recognoscat, atque hujus confessionis fructum et hic et in futuro saeculo percipere mereatur. Per.
Inde vero postquam gustaverit medicinam salis, et ipse se signaverit, benedicis eum his verbis:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui es, et eras, permanes usque in finem, cujus origo nescitur, nec finis comprehendi potest, te, Domine, supplices invocamus super hunc famulum tuum; quem liberasti de errore gentilium et conversatione turpissima. Dignare exaudire eum qui tibi cervices suas humiliat; perveniat ad lavacri fontem, ut renatus ex aqua et Spiritu sancto, expoliatus veterem hominem induatur novum, qui secundum te creatus est; accipiat vestem incorruptam et immaculatam, tibique Domino nostro servire mereatur. Per Dominum.
LXXII. ITEM AD SUCCURRENDUM infirmum catechumenum. Si baptizandus fuerit, accedens sacerdos dicit super eum orationes quae suprascriptae sunt; et tradit ei Symbolum et Orationem; et catechizat eum his verbis: Nec te lateat, Satanas. Et reliqua sicut super in nocte sancta scriptum est. Inde saliva oris sui cum digito tangit nares et aures; et dicit ei:
Ephphetha, quod est: Adaperire in odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, adpropinquabit enim judicium Dei.
Deinde tangit ei pectus et inter scapulas de oleo exorcizato sub his interrogationibus:
Abrenuntias Satanae?
Resp. Abrenuntio.
Et omnibus operibus ejus?
Resp. Abrenuntio.
Et omnibus pompis ejus?
Resp. Abrenuntio.
LXXIII. Cum autem expoliatur infirmus benedicit fontem. Incipit oratio. Exaudi nos, omnipotens Deus, et in hujus aquae substantiam tuam immitte virtutem, ut abluendus per eam, et sanitatem simul et vitam mereatur aeternam. Per.
Item benedictio aquae ad succurrendum.
Exorcizo te, creatura aquae, per Deum vivum, per Deum sanctum, per Deum totius dulcedinis creatorem, qui te in principio verbo separavit a terra, et in quatuor fluminibus dividens, totam terram rigare praecepit. Adjuro te, per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, ut efficiaris in eo qui in te baptizandus erit fons aquae salientis in vitam aeternam, regenerans eum Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et omne saeculum per ignem.
LXXIV. ITEM ALIA AD SUCCURRENDUM. Adesto, Domine, tuis adesto muneribus, ut quod nostro est gerendum servitio, tuo impleatur auxilio. Per Dominum.
Sequitur benedictio.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus; aquarum spiritalium sanctificator, te suppliciter deprecamur, ut ad hoc ministerium humilitatis nostrae respicere digneris, et super has abluendis aquis et vivificandis hominibus praeparatas angelum sanctitatis emittas, quo peccatis vitae prioris ablutis, reatuque deterso, purum sancto Spiritui habitaculum in regeneratis procuret. Per Dominum nostrum.
LXXV. ITEM ALIA BENEDICTIO. Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti. Omnis virtus adversarii, omnis incursio diaboli, omne phantasma eradicare et effugare ab hac creatura aquae, ut fiat fons salientis in vitam aeternam; et cum baptizatus fuerit, fiat templum Dei vivi in remissione peccatorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et saeculum per ignem.
Et antequam perfundas eum aqua, interrogas eum verba Symboli, et dicis:
Credis in Deum Patrem omnipotentem?
Resp. Credo.
Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, natum et passum?
Resp. Credo.
Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem?
Respondet: Credo.
Et cum interrogas, per singulas vices mergis eum tertio in aqua. Postea cum ascenderit a fonte infans signatur a presbytero in cerebro de chrismate, his verbis:
Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te lineat chrismate salutis in Christo Jesu in vitam aeternam.
Resp. Amen.
Postea si fuerit oblata, agendae sunt missae, et communicat; sin autem, dabis ei tantum sacramenta corporis et sanguinis Christi, dicens:
Corpus Domini nostri Jesu Christi sit tibi in vitam aeternam.
Et dat ei orationem ita dicens:
Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tribue ei continuam sanitatem ad agnoscendam unitatis tuae veritatem. Per Dominum.
Omnipotens et misericors Deus, majestatem tuam supplices deprecamur, ut famulum tuum digneris serenis aspectibus praesentari; et cui donasti baptismi sacramentum, longaevam tribuas sanitatem. Per Dominum nostrum.
Deinde consignatur ab episcopo, in his verbis:
Deus, omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi, qui regenerasti famulum tuum ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum, tu, Domine, emitte in eum Spiritum sanctum tuum Paraclitum, et da ei Spiritum sapientiae et intellectus; Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis; adimple eum Spiritu timoris Dei et Domini nostri Jesu Christi; et jube eum consignari signo crucis in vitam aeternam. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum cum quo vivis et regnas in unitate Spiritus sancti.
Postea signat eum in fronte de chrismate, dicens:
Signum Christi in vitam aeternam.
Resp. Amen.
Pax tecum.
Resp. Et cum spiritu tuo.