Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 22)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

SEQUITUR ORDO (suite)

LXXVI. AD SUCCURRENDUM Benedictio oleo exorcizati. Exorcizo te, creatura olei, per Deum omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, omnis incursus, omne phantasma Satanae eradicare et effugare ab hac creatura olei, ut fiat omnibus qui ex eo ungendi sunt in adoptionem filiorum per Spiritum sanctum, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in charitate Jesu Christi Domini nostri, qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

LXXVII. Oratio per singulas lectiones In Sabbato Pentecosten. Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam Spiritus sancti, novam tui Paracliti spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostrae, sacro purgatae jejunio, cunctis reddantur ejus muneribus aptiores. Per Dominum nostrum.

Sequitur lectio in Genesis.

Omnipotens sempiterne Deus, indeficiens lumen, qui Spiritum tuum sanctum, cum super aquas in mundi creationis exordio ferretur, humanae declarasti salutis auctorem, praesta, quaesumus, ut idem Spiritus veritatis Ecclesiae tuae dona multiplicet. Per Dominum.

Item de cantico Exodi.

Deus, qui primis temporibus impleta miracula novi testamenti luce reserasti, quod mare Rubrum forma sacri fontis existeret, et liberata plebs ab Aegyptia servitute Christiani populi sacramenta praeferret, da ut omnes gentes Israelis privilegium merito fidei consecutae, Spiritus tui participatione regnentur. Per.

Item de cantico Deuteronomii lectione.

Deus gloriatio fidelium, et vitae justorum, qui per Moysen famulum tuum nos quoque modulatione sacri carminis erudisti, in universis gentibus misericordiae tuae munus operare, tribuendo beatitudinem, auferendo terrorem, ut quod praenuntiatum est ad supplicium in remedium transferatur aeternum. Per Dominum.

Item de cantico Esaiae cum lectione.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per unicum Filium tuum Ecclesiae tuae demonstrasti te esse cultorem, ut omnem palmitem fructum in eodem Christo tuo, qui vera vitis est, efferentem clementer excolens, fructus afferat ampliores, fidelibus tuis, quos velut vineam ex Aegypto per fontem baptismi pertulisti, nullae peccatorum spinae praevaleant, ut, Spiritus tui sanctificatione muniti, perpetua fruge ditentur. Per.

Domine Deus virtutum, qui conlapsa reparas, et reparata conservas, auge populos in tui nominis sanctificatione renovandos, ut omnes qui diluuntur sacro baptismate, tua semper inspiratione dirigantur. Per.

LXXVIII. ITEM IN VIGILIA de Pentecosten. Ad missam.

Deus, qui Ecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas, concede famulis tuis ut sacramentum tuum vivendo teneant, quod fide perceperunt. Per.

Deus, cujus Spiritu totum corpus Ecclesiae multiplicatur et regitur, conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis gratiam, quam dedisti, ut corpore et mente renovati, in unitate fidei ferventes tibi, Domine, servire mereantur. Per.

Secreta.

Virtute sancti Spiritus, Domine, munera nostra continge, ut quod solemnitate praesenti suo nomine dedicavit, et intelligibile nobis faciat et aeternum. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum sanctum in filios adoptionis effudit. Unde laetantes inter altaria tua, Domine virtutum, hostias tibi laudis offerimus per Christum Dominum. Quem laudant.

Infra actionem.

Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten praevenientes, quo Spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae majestatis implevit. Sed et memoriam.

Hanc igitur. Dicis sicut et in nocte sancta, et de creaturis benedicendis.

Postcommun.

ITEM INFRA ACTION.

Concede, omnipotens Deus, ut paschalis perfectio sacramenti mentibus nostris continua perseveret. Per Dominum.

LXXIX. ITEM ALITER In vigilia Pentecosten. Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Per.

Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam sancti Spiritus novam tui Paracliti spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostrae, sacro purificatae jejunio, cunctis reddantur ejus muneribus aptiores. Per Dominum.

Secreta

Hostias populi tui, quaesumus, Domine, miseratus intende, et ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras sancti Spiritus salutaris emundet adventus. Per.

Qui Sacramentum paschale consummans, quibus per Unigeniti tui consortium, filios adoptionis esse tribuisti, per sanctum Spiritum largiris dona gratiarum, et sui cohaeredibus Redemptoris jam nunc supernae pignus haereditatis impendis, ut tanto se certius ad eam confidant esse venturos, quanto in ejus participatione profecerint. Propterea.

Infra actionem, ut supra.

Item postcommun.

Sacris caelestibus, Domine, vitia nostra purgentur, ut muneribus tuis possimus semper aptari. Per.

Presta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Spiritus adveniens majestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. Per eundem.

LXXX. ORAT. ET PREC. Domin. Pentecosten. Omnipotens sempiterne Deus, qui Paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri, praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum, ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur. Per.

Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus tui sancti dona diffunde, ut quod inter ipsa evangelicae praedicationis exordia operata est divina dignatio, nunc quoque per credentium corda diffunde.

Secreta.

Mentes nostras, quaesumus, Domine, Spiritus sanctus divinis praeparet sacramentis, quia ipse est omnium remissio peccatorum. Per Dominum nostrum.

Purificet nos, quaesumus, Domine, muneris praesentis oblatio, et dignos sacra participatione perficiat. Per Dominum.

Quia hodie sancti Spiritus celebramus adventum. Qui principiis nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis, et Deitatis scientiam indidit et loquelam; in diversitate donorum mirabilis operator unitatis, variarumque gratiarum tributor idem et unus effector, et praedicantium dispensator ipse linguarum. Quem laudant angeli.

Infra actionem.

Communicantes, et diem Pentecosten sacratissimum celebrantes, quo Spiritus sanctus apostolos plebemque credentium praesentia suae majestatis implevit. Sed et memoriam.

Hanc igitur oblationem. Dicis sicut in nocte sancta.

Postcommun.

Sacris caelestibus, Domine, vitia nostra purgentur, ut muneribus tuis possimus semper aptari. Per.

Ad populum.

Praesta, quaesumus, Domine, ut a nostris mentibus et carnales amoveat Spiritus sanctus affectus, et spiritalia nobis dona potenter infundat. Per Dominum nostrum.

Adesto, Domine, quaesumus, populo tuo, et quem mysteriis caelestibus satiasti, ab hostium incursione defende. Per Dominum.

LXXXI ITEM ORATIONES AD VESPEROS Infra octabas Pentecosten. Deus, qui discipulis tuis Spiritum sanctum Paraclitum in ignis fervore tui amoris mittere dignatus es, da populis tuis, in unitate fidei esse ferventes, ut in tua semper manentes, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut Spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire, atque in ea perveniat humilitas gregis, quo praecessit celsitudo Pastoris. Per.

Tous les livres