Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 4)
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia qu illius sunt.
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccin , montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, 19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. 20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. 21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
22 Dixit pr terea Dominus ad Moysen : H c dices filiis Isra l : Vos vidistis quod de c lo locutus sim vobis.
23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non dificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
21 1 H c sunt judicia qu propones eis.
2 Si emeris servum hebr um, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : 6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in s culum. 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancill exire consueverunt. 8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puell nuptias, et vestimenta, et pretium pudiciti non negabit.
12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus nox , morte moriatur.
17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo : 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit p n , quia pecunia illius est. 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem pr gnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancill , et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancill su , similiter dimittet eos liberos.
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententi subjacebit. 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, 34 reddet dominus cistern pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
22 1 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. 2 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. 4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
5 Si l serit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni stimatione restituet. 6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. 7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet : 8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, 9 ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. 10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit : 11 jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ;
13 si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. 14 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non pr sente, reddere compelletur. 15 Quod si impr sentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
16 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem. 17 Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
20 Qui immolat diis, occidetur, pr terquam Domino soli.
21 Advenam non contristabis, neque affliges eum : adven enim et ipsi fuistis in terra gypti.
22 Vidu et pupillo non nocebitis.
23 Si l seritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum : 24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestr vidu , et filii vestri pupilli. 25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. 26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. 27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
28 Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
29 Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. 30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. 31 Viri sancti eritis mihi : carnem, qu a bestiis fuerit pr gustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
23 1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententi , ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 Non declinabis in judicium pauperis.
7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. 8 Nec accipies munera, qu etiam exc cant prudentes, et subvertunt verba justorum. 9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra gypti.
10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : 11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant besti agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. 12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancill tu , et advena. 13 Omnia qu dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut pr cepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de gypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, qu cumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. 18 Non immolabis super fermento sanguinem victim me , nec remanebit adeps solemnitatis me usque mane. 19 Primitias frugum terr tu deferes in domum Domini Dei tui. Non coques h dum in lacte matris su .
20 Ecce ego mittam angelum meum, qui pr cedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia qu loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
23 Pr cedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrh um, et Heth um, et Pherez um, Chanan umque, et Hev um, et Jebus um, quos ego conteram. 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. 26 Non erit inf cunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in pr cursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hev um, et Chanan um, et Heth um, antequam intro as. 29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te besti . 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Pal stinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terr , et ejiciam eos de conspectu vestro.
32 Non inibis cum eis f dus, nec cum diis eorum.
33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
24 1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Isra l, et adorabitis procul. 2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, qu locutus est, faciemus. 4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, dificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Isra l. 5 Misitque juvenes de filiis Isra l, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare. 7 Assumensque volumen f deris, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia qu locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis f deris quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Isra l : 10 et viderunt Deum Isra l : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi c lum, cum serenum est. 11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Isra l, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata qu scripsi : ut doceas eos. 13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, 14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit qu stionis, referetis ad eos.
15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. 17 Erat autem species glori Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Isra l. 18 Ingressusque Moyses medium nebul , ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 Loquere filiis Isra l, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3 H c sunt autem qu accipere debeatis : aurum, et argentum, et s, 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim : 6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris : 7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.
Sicque facietis illud : 10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem. 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : 12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arc angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.
22 Inde pr cipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta qu mandabo per te filiis Isra l.
23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. 24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum, 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam. 26 Quatuor quoque circulos aureos pr parabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mens per singulos pedes. 27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sph rulas, ac lilia ex ipso procedentia. 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sph rulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sph rulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : 34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sph rul que per singulos, et lilia. 35 Sph rul sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. 36 Et sph rul igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. 37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. 38 Emunctoria quoque, et ubi qu emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
26 1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. 2 Longitudo cortin unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensur fient universa tentoria. 3 Quinque cortin sibi jungentur mutuo, et ali quinque nexu simili coh rebunt. 4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. 5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. 6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. 7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : qua erit mensura sagorum omnium. 9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. 11 Facies et quinquaginta fibulas neas quibus jungantur ans , ut unum ex omnibus operimentum fiat. 12 Quod autem superfuerit in sagis qu parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. 14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
16 qu singul denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. 17 In lateribus tabul , du incastratur fient, quibus tabula alteri tabul connectatur : atque in hunc modum cunct tabul parabuntur. 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut bin bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. 20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabul erunt, 21 quadraginta habentes bases argenteas, bin bases singulis tabulis supponentur.
22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
23 et rursum alias duas qu in angulis erigantur post tergum tabernaculi. 24 Eruntque conjunct a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis qu in angulis ponend sunt, similis junctura servabitur. 25 Et erunt simul tabul octo, bases earum argente sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis. 30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum : 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, qu ips quidem deaurat erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. 36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases ne .
27 1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud re. 3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex re fabricabis. 4 Craticulamque in modum retis neam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli nei. 5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis neis : 7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. 10 Et columnas viginti cum basibus totidem neis, qu capita cum c laturis suis habebunt argentea. 11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, column viginti, et bases ne ejusdem numeri, et capita earum cum c laturis suis argentea. 12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et column decem, basesque totidem. 13 In ea quoque atrii latitudine, qu respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, column que tres et bases totidem : 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, column tres, et bases totidem. 16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. 17 Omnes column atrii per circuitum vestit erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus neis. 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases neas. 19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et c remonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex re facies. 20 Pr cipe filiis Isra l ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Isra l.
28 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Isra l, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudenti , ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4 H c autem erunt vestimenta qu faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. 7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. 8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Isra l : 10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et c latura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Isra l, inclusos auro atque circumdatos : 12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Isra l. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
13 Facies et uncinos ex auro,
14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem coh rentes, quas inseres uncinis.
15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :
19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :
20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21 Habebuntque nomina filiorum Isra l : duodecim nominibus c labuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies in rationali catenas sibi invicem coh rentes ex auro purissimo, 23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : 24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, qu e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem junctur inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Isra l in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in ternum. 30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, qu erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Isra l in pectore suo, in conspectu Domini semper.
31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. 33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunic , per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, 34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. 35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere c latoris, Sanctum Domino.
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, qu obtulerunt et sanctificaverunt filii Isra l, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. 39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem : 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis su , a renibus usque ad femora : 43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
29 1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, 2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, qu conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies. 3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes. 4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. 6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, 7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur. 8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, 9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, 10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, 11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. 12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. 13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare : 14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. 16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. 17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. 18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victim Domini.
19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. 20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auricul dextr Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. 21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, 22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, qu operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis : 23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini : 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. 25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. 26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. 27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, 28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Isra l : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis qu offerunt Domino.
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum. 30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto : 32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, 33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. 34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
35 Omnia, qu pr cepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum : 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. 37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
39 unum agnum mane, et alterum vespere,
40 decimam partem simil conspers oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensur in agno uno. 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutin oblationis, et juxta ea qu diximus, in odorem suavitatis : 42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. 43 Ibique pr cipiam filiis Isra l, et sanctificabitur altare in gloria mea. 44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
45 Et habitabo in medio filiorum Isra l, eroque eis Deus,
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra gypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
30 1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, 2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. 3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, 4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. 7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud : 8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. 9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. 10 Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.