Vetus Testamentum (Vulgata — sélection) (page 5)

Trad. saint Jérôme · Bible

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com/bible — AT sélection · 21 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Quando tuleris summam filiorum Isra l juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino. 14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.

15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

16 Susceptamque pecuniam, qu collata est a filiis Isra l, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

18 Facies et labrum neum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, 21 ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen,

23 dicens : Sume tibi aromata, prim myrrh et elect quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24 casi autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin : 25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,

26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,

27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, 28 et holocausti, et universam supellectilem qu ad cultum eorum pertinet. 29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30 Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31 Filiis quoque Isra l dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. 33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. 34 Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; qualis ponderis erunt omnia : 35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. 36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. 37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. 38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, 3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, 4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et re,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta qu pr cepi tibi, 7 tabernaculum f deris, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, 8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris : 11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia qu pr cepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Isra l, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. 14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. 15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. 16 Custodiant filii Isra l sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum 17 inter me et filios Isra l, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus c lum et terram, et in septimo ab opere cessavit. 18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

32 1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos pr cedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra gypti, ignoramus quid acciderit. 2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus qu jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Isra l, qui te eduxerunt de terra gypti. 5 Quod cum vidisset Aaron, dificavit altare coram eo, et pr conis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est. 6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra gypti. 8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Isra l, qui te eduxerunt de terra gypti. 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste dur cervicis sit : 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra gypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ? 12 Ne qu so dicant gyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13 Recordare Abraham, Isaac, et Isra l servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas c li ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, 16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugn auditur in castris. 18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio. 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis : 20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Isra l. 21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ? 22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : 23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos pr cedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra gypti, nescimus quid acciderit. 24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), 26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : 27 quibus ait : H c dicit Dominus Deus Isra l : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. 28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. 29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. 31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo : 34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus pr cedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

33 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra gypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam : 2 et mittam pr cursorem tui angelum, ut ejiciam Chanan um, et Amorrh um, et Heth um, et Pherez um, et Hev um, et Jebus um, 3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus dur cervicis es : ne forte disperdam te in via. 4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. 5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Isra l : Populus dur cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Isra l ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum f deris. Et omnis populus, qui habebat aliquam qu stionem, egrediebatur ad tabernaculum f deris, extra castra. 8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. 9 Ingresso autem illo tabernaculum f deris, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, 10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. 11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Pr cipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, pr sertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. 13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. 14 Dixitque Dominus : Facies mea pr cedet te, et requiem dabo tibi. 15 Et ait Moyses : Si non tu ipse pr cedas, ne educas nos de loco isto. 16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ? 17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. 20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. 21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. 22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petr , et protegam dextera mea, donec transeam : 23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

34 1 Ac deinceps : Pr cide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, qu habuerunt tabul quas fregisti. 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. 3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra. 4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut pr ceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. 6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et mult miserationis, ac verax, 7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. 8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans 9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim dur cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam qu numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. 11 Observa cuncta qu hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrh um, et Chanan um, et Heth um, Pherez um quoque, et Hev um, et Jebus um. 12 Cave ne umquam cum habitatoribus terr illius jungas amicitias, qu sint tibi in ruinam : 13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide : 14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est mulator. 15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. 16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ips fuerint fornicat , fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut pr cepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de gypto. 19 Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. 20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus. 21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere. 22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tu tritice , et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur. 23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Isra l. 24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terr tu , ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. 25 Non immolabis super fermento sanguinem hosti me : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. 26 Primitias frugum terr tu offeres in domo Domini Dei tui. Non coques h dum in lacte matris su . 27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba h c, quibus et tecum et cum Isra l pepigi f dus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba f deris decem. 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. 30 Videntes autem Aaron et filii Isra l cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. 31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagog . Et postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Isra l : quibus pr cepit cuncta qu audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Isra l omnia qu sibi fuerant imperata. 35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

35 1 Igitur congregata omni turba filiorum Isra l, dixit ad eos : H c sunt qu jussit Dominus fieri. 2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. 4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Isra l : Iste est sermo quem pr cepit Dominus, dicens : 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et s, 6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, 9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases : 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium : 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi : 16 altare holocausti, et craticulam ejus neam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus : 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Isra l de conspectu Moysi, 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, 22 viri cum mulieribus pr buerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est. 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, 24 argenti, risque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. 25 Sed et mulieres doct , qu neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad pr parandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, qu jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Isra l voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Isra l : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et re, 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan : 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova qu que reperiant.

36 1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari qu in usus sanctuarii necessaria sunt, et qu pr cepit Dominus. 2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, 3 tradidit eis universa donaria filiorum Isra l. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses pr conis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita : 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum. 10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortin unius ex utroque latere, et in ora cortin alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ans , et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi : 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensur erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. 18 Et fibulas neas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. 19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabul unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22 Bin incastratur erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Du bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastratur laterum in angulis terminantur. 25 Ad plagam quoque tabernaculi, qu respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, 26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi qu mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 qu junct erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos : 30 ut octo essent simul tabul , et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit. 35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum : 36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. 37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii : 38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit neas.

37 1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,

3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arc ad portandum eam. 6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii : 8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, 9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, qu habebat in altitudine cubitum ac semissem. 11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, 12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. 13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mens 14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. 16 Et vasa ad diversos usus mens , acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sph rul que, ac lilia procedebant : 18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera : 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sph rul que simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sph rul que simul et lilia. quum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. 20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sph rul que per singulos simul et lilia : 21 et sph rul sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. 22 Et sph rul igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, qu emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua. 26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. 27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. 29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

38 1 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine : 2 cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis neis. 3 Et in usus ejus paravit ex re vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula. 4 Craticulamque ejus in modum retis fecit neam, et subter eam in altaris medio arulam, 5 fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum : 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis neis : 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.

8 Fecit et labrum neum cum basi sua de speculis mulierum, qu excubabant in ostio tabernaculi. 9 Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, 10 column ne viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis c latura, argentea. 11 que ad septentrionalem plagam tentoria column , basesque et capita columnarum ejusdem mensur , et operis ac metalli, erant. 12 In ea vero plaga, qu ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, column decem cum basibus suis ne , et capita columnarum, et tota operis c latura, argentea. 13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria : 14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus : 15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim que cubitorum erant tentoria, column que tres, et bases totidem.

Tous les livres