De rerum natura (De la nature) (page 12)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,

aëra per multum quia dum simulacra feruntur,

cogit hebescere eum crebris offensibus aër.

hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.

fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;

non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,

sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.

Umbra videtur item nobis in sole moveri

et vestigia nostra sequi gestumque imitari,

aëra si credis privatum lumine posse

indugredi, motus hominum gestumque sequentem;

nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus

aër id quod nos umbram perhibere suëmus.

ni mirum, quia terra locis ex ordine certis

lumine privatur solis qua cumque meantes

officimus, repletur item quod liquimus eius,

propterea fit uti videatur, quae fuit umbra

corporis, e regione eadem nos usque secuta.

semper enim nova se radiorum lumina fundunt

primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

propterea facile et spoliatur lumine terra

et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.

Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.

nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri

illorum est; eadem vero sint lumina necne,

umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,

an potius fiat paulo quod diximus ante,

hoc animi demum ratio discernere debet,

nec possunt oculi naturam noscere rerum.

proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.

Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;

quae manet in statione, ea praeter creditur ire.

et fugere ad puppim colles campique videntur,

quos agimus praeter navem velisque volamus.

Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis

cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,

quandoquidem longos obitus exorta revisunt,

cum permensa suo sunt caelum corpore claro.

solque pari ratione manere et luna videtur

in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.

Exstantisque procul medio de gurgite montis

classibus inter quos liber patet exitus ingens,

insula coniunctis tamen ex his una videtur.

atria versari et circum cursare columnae

usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi

desierunt verti, vix ut iam credere possint

non supra sese ruere omnia tecta minari.

Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte

cum coeptat natura supraque extollere montes,

quos tibi tum supra sol montis esse videtur

comminus ipse suo contingens fervidus igni,

vix absunt nobis missus bis mille sagittae,

vix etiam cursus quingentos saepe veruti;

inter eos solemque iacent immania ponti

aequora substrata aetheriis ingentibus oris,

interiectaque sunt terrarum milia multa,

quae variae retinent gentes et saecla ferarum.

At coniectus aquae digitum non altior unum,

qui lapides inter sistit per strata viarum,

despectum praebet sub terras inpete tanto,

a terris quantum caeli patet altus hiatus,

nubila despicere et caelum ut videare videre,

corpora mirande sub terras abdita caelo.

Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit

flumine et in rapidas amnis despeximus undas,

stantis equi corpus transversum ferre videtur

vis et in adversum flumen contrudere raptim,

et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri

et fluere adsimili nobis ratione videntur.

Porticus aequali quamvis est denique ductu

stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,

longa tamen parte ab summa cum tota videtur,

paulatim trahit angusti fastigia coni,

tecta solo iungens atque omnia dextera laevis

donec in obscurum coni conduxit acumen.

In pelago nautis ex undis ortus in undis

sol fit uti videatur obire et condere lumen;

quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;

ne leviter credas labefactari undique sensus.

at maris ignaris in portu clauda videntur

navigia aplustris fractis obnitier undis.

nam quae cumque supra rorem salis edita pars est

remorum, recta est, et recta superne guberna;

quae demersa liquore obeunt, refracta videntur

omnia converti sursumque supina reverti

et reflexa prope in summo fluitare liquore.

Raraque per caelum cum venti nubila portant

tempore nocturno, tum splendida signa videntur

labier adversum nimbos atque ire superne

longe aliam in partem ac vera ratione feruntur

At si forte oculo manus uni subdita supter

pressit eum, quodam sensu fit uti videantur

omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,

bina lucernarum florentia lumina flammis

binaque per totas aedis geminare supellex

et duplicis hominum facies et corpora bina.

Denique cum suavi devinxit membra sopore

somnus et in summa corpus iacet omne quiete,

tum vigilare tamen nobis et membra movere

nostra videmur, et in noctis caligine caeca

cernere censemus solem lumenque diurnum,

conclusoque loco caelum mare flumina montis

mutare et campos pedibus transire videmur,

et sonitus audire, severa silentia noctis

undique cum constent, et reddere dicta tacentes.

Cetera de genere hoc mirande multa videmus,

quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,

ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit

propter opinatus animi, quos addimus ipsi,

pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;

nam nihil aegrius est quam res secernere apertas

ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.

Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit

an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.

hunc igitur contra minuam contendere causam,

qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.

et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum

quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,

unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,

notitiam veri quae res falsique crearit

et dubium certo quae res differre probarit.

invenies primis ab sensibus esse creatam

notitiem veri neque sensus posse refelli.

nam maiore fide debet reperirier illud,

sponte sua veris quod possit vincere falsa.

quid maiore fide porro quam sensus haberi

debet? an ab sensu falso ratio orta valebit

dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?

qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.

An poterunt oculos aures reprehendere, an aures

tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,

an confutabunt nares oculive revincent?

non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas

divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est

et quod molle sit et gelidum fervensve videre

et seorsum varios rerum sentire colores

et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.

seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores

nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est

non possint alios alii convincere sensus.

nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,

aequa fides quoniam debebit semper haberi.

proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.

Et si non poterit ratio dissolvere causam,

cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint

visa rutunda, tamen praestat rationis egentem

reddere mendose causas utriusque figurae,

quam manibus manifesta suis emittere quoquam

et violare fidem primam et convellere tota

fundamenta quibus nixatur vita salusque.

non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa

concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis

praecipitisque locos vitare et cetera quae sint

in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.

illa tibi est igitur verborum copia cassa

omnis, quae contra sensus instructa paratast.

Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,

normaque si fallax rectis regionibus exit,

et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,

omnia mendose fieri atque obstipa necessu est

prava cubantia prona supina atque absona tecta,

iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque

prodita iudiciis fallacibus omnia primis,

sic igitur ratio tibi rerum prava necessest

falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.

Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem

sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.

Principio auditur sonus et vox omnis, in auris

insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.

corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst

et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.

Praeterea radit vox fauces saepe facitque

asperiora foras gradiens arteria clamor,

quippe per angustum turba maiore coorta

ire foras ubi coeperunt primordia vocum.

scilicet expletis quoque ianua raditur oris.

haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent

corporeis e principiis, ut laedere possint.

nec te fallit item quid corporis auferat et quid

detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis

perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram

aurorae perductus ab exoriente nitore,

praesertim si cum summost clamore profusus.

ergo corpoream vocem constare necessest,

multa loquens quoniam amittit de corpore partem.

Asperitas autem vocis fit ab asperitate

principiorum et item levor levore creatur;

nec simili penetrant auris primordia forma,

cum tuba depresso graviter sub murmure mugit

et reboat raucum retro cita barbita bombum,

et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis

cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.

Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro

exprimimus rectoque foras emittimus ore,

mobilis articulat nervorum daedala lingua,

formaturaque labrorum pro parte figurat.

hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta

perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa

plane exaudiri discernique articulatim;

servat enim formaturam servatque figuram.

at si inter positum spatium sit longius aequo,

aëra per multum confundi verba necessest

et conturbari vocem, dum transvolat auras.

ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam

internoscere, verborum sententia quae sit;

usque adeo confusa venit vox inque pedita.

Praeterea verbum saepe unum perciet auris

omnibus in populo missum praeconis ab ore.

in multas igitur voces vox una repente

diffugit, in privas quoniam se dividit auris

obsignans formam verbis clarumque sonorem.

at quae pars vocum non auris incidit ipsas,

praeter lata perit frustra diffusa per auras.

pars solidis adlisa locis reiecta sonorem

reddit et inter dum frustratur imagine verbi.

Quae bene cum videas, rationem reddere possis

tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola

saxa paris formas verborum ex ordine reddant.

palantis comites com montis inter opacos

quaerimus et magna dispersos voce ciemus.

sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,

unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi

verba repulsantes iterabant dicta referri.

haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere

finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,

quorum noctivago strepitu ludoque iocanti

adfirmant volgo taciturna silentia rumpi

chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,

tibia quas fundit digitis pulsata canentum,

et genus agricolum late sentiscere, quom Pan

pinea semiferi capitis velamina quassans

unco saepe labro calamos percurrit hiantis,

fistula silvestrem ne cesset fundere musam.

cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,

ne loca deserta ab divis quoque forte putentur

sola tenere. ideo iactant miracula dictis

aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne

humanum genus est avidum nimis auricularum.

Quod super est, non est mirandum qua ratione,

per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,

haec loca per voces veniant aurisque lacessant,

conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;

ni mirum quia vox per flexa foramina rerum

incolumis transire potest, simulacra renutant;

perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,

qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.

praeterea partis in cunctas dividitur vox,

ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una

dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis

saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.

ergo replentur loca vocibus abdita retro,

omnia quae circum fervunt sonituque cientur.

at simulacra viis derectis omnia tendunt,

ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo

saepe supra potis est, at voces accipere extra.

et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum>

vox optunditur atque auris confusa penetrat

et sonitum potius quam verba audire videmur.

Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum

plusculum habent in se rationis, plus operai.

principio sucum sentimus in ore, cibum cum

mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai

siquis forte manu premere ac siccare coëpit.

inde quod exprimimus per caulas omne palati

diditur et rarae per flexa foramina linguae,

hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,

suaviter attingunt et suaviter omnia tractant

umida linguai circum sudantia templa;

at contra pungunt sensum lacerantque coorta,

quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.

deinde voluptas est e suco fine palati;

cum vero deorsum per fauces praecipitavit,

nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;

nec refert quicquam quo victu corpus alatur,

dum modo quod capias concoctum didere possis

artubus et stomachi tumidum servare tenorem.

Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,

expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,

hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,

tantaque [in] his rebus distantia differitasque est,

ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;

est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis

disperit ac sese mandendo conficit ipsa.

praeterea nobis veratrum est acre venenum,

at capris adipes et cocturnicibus auget.

id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,

principio meminisse decet quae diximus ante,

semina multimodis in rebus mixta teneri.

porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,

ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim

extima membrorum circumcaesura coërcet,

proinde et seminibus constant variantque figura.

semina cum porro distent, differre necessest

intervalla viasque, foramina quae perhibemus,

omnibus in membris et in ore ipsoque palato.

esse minora igitur quaedam maioraque debent,

esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,

multa rutunda, modis multis multangula quaedam.

namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,

proinde foraminibus debent differe figurae

et variare viae proinde ac textura coërcet.

hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,

illi, cui suave est, levissima corpora debent

contractabiliter caulas intrare palati,

at contra quibus est eadem res intus acerba,

aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.

nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.

quippe ubi cui febris bili superante coorta est

aut alia ratione aliquast vis excita morbi,

perturbatur ibi iam totum corpus et omnes

commutantur ibi positurae principiorum;

fit prius ad sensum [ut] quae corpora conveniebant

nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,

quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;

utraque enim sunt in mellis commixta sapore;

id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.

Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris

tangat agam. primum res multas esse necessest

unde fluens volvat varius se fluctus odorum,

et fluere et mitti volgo spargique putandumst;

verum aliis alius magis est animantibus aptus,

dissimilis propter formas. ideoque per auras

mellis apes quamvis longe ducuntur odore,

volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum

ungula quo tulerit gressum promissa canum vis

ducit, et humanum longe praesentit odorem

Romulidarum arcis servator, candidus anser.

sic aliis alius nidor datus ad sua quemque

pabula ducit et a taetro resilire veneno

cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.

Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,

est alio ut possit permitti longius alter;

sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum

quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res

quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.

errabundus enim tarde venit ac perit ante

paulatim facilis distractus in aëris auras;

ex alto primum quia vix emittitur ex re;

nam penitus fluere atque recedere rebus odores

significat quod fracta magis redolere videntur

omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.

deinde videre licet maioribus esse creatum

principiis quam vox, quoniam per saxea saepta

non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.

quare etiam quod olet non tam facile esse videbis

Tous les livres