De rerum natura (De la nature) (page 13)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

investigare in qua sit regione locatum;

refrigescit enim cunctando plaga per auras

nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.

errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.

Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum

in generest, sed item species rerum atque colores

non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,

ut non sint aliis quaedam magis acria visu.

quin etiam gallum noctem explaudentibus alis

auroram clara consuetum voce vocare,

noenu queunt rapidi contra constare leones

inque tueri: ita continuo meminere fugai.

ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam

semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,

pupillas interfodiunt acremque dolorem

praebent, ut nequeant contra durare feroces,

cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,

aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis

exitus ex oculis liber datur, in remorando

laedere ne possint ex ulla lumina parte.

Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde

quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.

principio hoc dico, rerum simulacra vagari

multa modis multis in cunctas undique partis

tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,

obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.

quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu

quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,

corporis haec quoniam penetrant per rara cientque

tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.

Centauros itaque et Scyllarum membra videmus

Cerbereasque canum facies simulacraque eorum

quorum morte obita tellus amplectitur ossa;

omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,

partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso,

partim quae variis ab rebus cumque recedunt

et quae confiunt ex horum facta figuris.

nam certe ex vivo Centauri non fit imago,

nulla fuit quoniam talis natura animata;

verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,

haerescit facile extemplo, quod diximus ante,

propter subtilem naturam et tenvia texta.

cetera de genere hoc eadem ratione creantur.

quae cum mobiliter summa levitate feruntur,

ut prius ostendi, facile uno commovet ictu

quae libet una animum nobis subtilis imago;

tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.

haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.

quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus

atque oculis, simili fieri ratione necessest.

Nunc igitur docui quoniam me forte leonum

cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,

scire licet mentem simili ratione moveri

per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque

nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.

nec ratione alia, cum somnus membra profudit,

mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt

haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,

usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem

rellicta vita iam mors et terra potitast.

hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes

corporis offecti sensus per membra quiescunt

nec possunt falsum veris convincere rebus.

praeterea meminisse iacet languetque sopore,

nec dissentit eum mortis letique potitum

iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.

quod super est, non est mirum simulacra moveri

bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;

nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.

quippe, ubi prima perit alioque est altera nata

inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.

scilicet id fieri celeri ratione putandumst:

tanta est mobilitas et rerum copia tanta

tantaque sensibili quovis est tempore in uno

copia particularum, ut possit suppeditare.

Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis

clarandumst, plane si res exponere avemus.

quaeritur in primis quare, quod cuique libido

venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.

anne voluntatem nostram simulacra tuentur

et simul ac volumus nobis occurrit imago,

si mare, si terram cordist, si denique caelum?

conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,

omnia sub verbone creat natura paratque?

cum praesertim aliis eadem in regione locoque

longe dissimilis animus res cogitet omnis.

quid porro, in numerum procedere cum simulacra

cernimus in somnis et mollia membra movere,

mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt

et repetunt oculis gestum pede convenienti?

scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,

nocturno facere ut possint in tempore ludos.

an magis illud erit verum? quia tempore in uno,

cum sentimus, id est cum vox emittitur una,

tempora multa latent, ratio quae comperit esse,

propterea fit uti quovis in tempore quaeque

praesto sint simulacra locis in quisque parata.

tanta est mobilitas et rerum copia tanta.

hoc ubi prima perit alioque est altera nata

inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.

et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute

cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt

praeterea pereunt, nisi quae ex se[se] ipse paravit.

ipse parat sese porro speratque futurum

ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.

nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt

[praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit]

cernere coeperunt, contendere se atque parare,

nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?

et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,

si non advertas animum, proinde esse quasi omni

tempore semotum fuerit longeque remotum.

cur igitur mirumst, animus si cetera perdit

praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?

deinde adopinamur de signis maxima parvis

ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.

Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago

eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,

in manibus vir uti factus videatur adesse,

aut alia ex alia facies aetasque sequatur.

quod ne miremur sopor atque oblivia curant.

Illud in his rebus vitium vehementer inesse

effugere errorem vitareque praemetuenter,

lumina ne facias oculorum clara creata,

prospicere ut possimus, et ut proferre queamus

proceros passus, ideo fastigia posse

surarum ac feminum pedibus fundata plicari,

bracchia tum porro validis ex apta lacertis

esse manusque datas utraque [ex] parte ministras,

ut facere ad vitam possemus quae foret usus.

cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,

omnia perversa praepostera sunt ratione,

nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti

possemus, sed quod natumst id procreat usum.

nec fuit ante videre oculorum lumina nata,

nec dictis orare prius quam lingua creatast,

sed potius longe linguae praecessit origo

sermonem multoque creatae sunt prius aures

quam sonus est auditus, et omnia denique membra

ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;

haud igitur potuere utendi crescere causa.

at contra conferre manu certamina pugnae

et lacerare artus foedareque membra cruore

ante fuit multo quam lucida tela volarent,

et volnus vitare prius natura coëgit

quam daret obiectum parmai laeva per artem.

scilicet et fessum corpus mandare quieti

multo antiquius est quam lecti mollia strata,

et sedare sitim prius est quam pocula natum.

haec igitur possunt utendi cognita causa

credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.

illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa

nata dedere suae post notitiam utilitatis.

quo genere in primis sensus et membra videmus;

quare etiam atque etiam procul est ut credere possis

utilitatis ob officium potuisse creari.

Illud item non est mirandum, corporis ipsa

quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.

quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus

multa modis multis docui, sed plurima debent

ex animalibus; [quae] quia sunt exercita motu,

multa per os exhalantur, cum languida anhelant,

multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.

his igitur rebus rarescit corpus et omnis

subruitur natura, dolor quam consequitur rem.

propterea capitur cibus, ut suffulciat artus

et recreet vires inter datus, atque patentem

per membra ac venas ut amorem opturet edendi.

umor item discedit in omnia quae loca cumque

poscunt umorem; glomerataque multa vaporis

corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,

dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,

urere ne possit calor amplius aridus artus.

sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro

abluitur, sic expletur ieiuna cupido.

Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,

cum volumus, quareque datum sit membra movere

et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri

corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.

dico animo nostro primum simulacra meandi

accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.

inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam

rem quisquam, [quam] mens providit quid velit ante.

id quod providet, illius rei constat imago,

ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire

inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto

per membra atque artus animai dissita vis est;

et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.

inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota

paulatim moles protruditur atque movetur.

praeterea tum rarescit quoque corpus et aër,

scilicet ut debet qui semper mobilis extat,

per patefacta venit penetratque foramina largus,

et dispargitur ad partis ita quasque minutas

corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,

corpus ut ac navis velis ventoque feratur.

nec tamen illud in his rebus mirabile constat,

tantula quod tantum corpus corpuscula possunt

contorquere et onus totum convertere nostrum;

quippe etenim ventus subtili corpore tenvis

trudit agens magnam magno molimine navem

et manus una regit quanto vis impete euntem

atque gubernaclum contorquet quo libet unum,

multaque per trocleas et tympana pondere magno

commovet atque levi sustollit machina nisu.

Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem

inriget atque animi curas e pectore solvat,

suavidicis potius quom multis versibus edam,

parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam

clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,

ne fieri negites quae dicam posse retroque

vera repulsanti discedas pectore dicta,

tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.

Principio somnus fit ubi est distracta per artus

vis animae partimque foras eiecta recessit

et partim contrusa magis concessit in altum;

dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.

nam dubium non est, animai quin opera sit

sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,

tum nobis animam perturbatam esse putandumst

eiectamque foras, non omnem; namque iaceret

aeterno corpus perfusum frigore leti.

quippe ubi nulla latens animai pars remaneret

in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,

unde reconflari sensus per membra repente

possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?

Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde

perturbari anima et corpus languescere possit,

expediam: tu fac ne ventis verba profundam.

Principio externa corpus de parte necessum est,

aëriis quoniam vicinum tangitur auris,

tundier atque eius crebro pulsarier ictu,

proptereaque fere res omnes aut corio sunt

aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.

interiorem etiam partem spirantibus aër

verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.

quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum

perveniant plagae per parva foramina nobis

corporis ad primas partis elementaque prima,

fit quasi paulatim nobis per membra ruina.

conturbantur enim positurae principiorum

corporis atque animi. fit uti pars inde animai

eliciatur et introrsum pars abdita cedat,

pars etiam distracta per artus non queat esse

coniuncta inter se neque motu mutua fungi;

inter enim saepit coetus natura viasque.

ergo sensus abit mutatis motibus alte.

et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,

debile fit corpus languescuntque omnia membra,

bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti

saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.

Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër,

haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,

efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,

quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se

corpora conturbant magno contusa labore.

fit ratione eadem coniectus parte animai

altior atque foras eiectus largior eius,

et divisior inter se ac distractior intus.

Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret

aut quibus in rebus multum sumus ante morati

atque in ea ratione fuit contenta magis mens,

in somnis eadem plerumque videmur obire:

causidici causas agere et componere leges,

induperatores pugnare ac proelia obire,

nautae contractum cum ventis degere bellum,

nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum

semper et inventam patriis exponere chartis.

cetera sic studia atque artes plerumque videntur

in somnis animos hominum frustrata tenere.

et qui cumque dies multos ex ordine ludis

adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,

cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,

relicuas tamen esse vias in mente patentis,

qua possint eadem rerum simulacra venire;

per multos itaque illa dies eadem obversantur

ante oculos, etiam vigilantes ut videantur

cernere saltantis et mollia membra moventis

et citharae liquidum carmen chordasque loquentis

auribus accipere et consessum cernere eundem

scenaique simul varios splendere decores.

usque adeo magni refert studium atque voluntas,

et quibus in rebus consuerint esse operati

non homines solum sed vero animalia cuncta.

quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,

in somnis sudare tamen spirareque semper

et quasi de palma summas contendere viris

aut quasi carceribus patefactis [edere voces>

venantumque canes in molli saepe quiete

iactant crura tamen subito vocisque repente

mittunt et crebro redducunt naribus auras.

ut vestigia si teneant inventa ferarum,

expergefactique secuntur inania saepe

cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,

donec discussis redeant erroribus ad se.

at consueta domi catulorum blanda propago

discutere et corpus de terra corripere instant,

[iactant crura tamen subito vocisque repente

mittunt et crebro redducunt naribus auras

ut vestigia si teneant inventa ferarum

expergefactique secuntur inania saepe]

proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.

et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,

tam magis in somnis eadem saevire necessust.

at variae fugiunt volucres pinnisque repente

sollicitant divom nocturno tempore lucos,

accipitres somno in leni si proelia pugnas

edere sunt persectantes visaeque volantes.

porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt

magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,

reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,

tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.

multi depugnant gemitusque doloribus edunt

et quasi pantherae morsu saevive leonis

mandantur, magnis clamoribus omnia complent.

multi de magnis per somnum rebus loquuntur

indicioque sui facti persaepe fuere.

multi mortem obeunt. multi, de montibus altis

ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,

exterruntur et ex somno quasi mentibus capti

vix ad se redeunt permoti corporis aestu.

flumen item sitiens aut fontem propter amoenum

adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.

puri saepe lacum propter si ac dolia curta

somno devincti credunt se extollere vestem,

totius umorem saccatum corporis fundunt,

cum Babylonica magnifico splendore rigantur.

tum quibus aetatis freta primitus insinuatur

semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,

conveniunt simulacra foris e corpore quoque,

nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,

qui ciet inritans loca turgida semine multo,

ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant

fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.

Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante,

semen, adulta aetas cum primum roborat artus.

namque alias aliud res commovet atque lacessit;

ex homine humanum semen ciet una hominis vis.

quod simul atque suis eiectum sedibus exit,

per membra atque artus decedit corpore toto,

in loca conveniens nervorum certa cietque

continuo partis genitalis corporis ipsas.

Tous les livres