De rerum natura (De la nature) (page 4)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

nam certe neque consilio primordia rerum

ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt

nec quos quaeque <darent motus pepigere profecto>

sed quia multa modis multis mutata per omne

ex infinito vexantur percita plagis, 1025

omne genus motus et coetus experiundo

tandem deveniunt in talis disposituras,

qualibus haec rerum consistit summa creata,

et multos etiam magnos servata per annos

ut semel in motus coniectast convenientis, 1030

efficit ut largis avidum mare fluminis undis

integrent amnes et solis terra vapore

fota novet fetus summissaque gens animantum

floreat et vivant labentis aetheris ignes.

quod nullo facerent pacto, nisi materiai 1035

ex infinito suboriri copia posset,

unde amissa solent reparare in tempore quaeque.

nam vel uti privata cibo natura animantum

diffluit amittens corpus, sic omnia debent

dissolui simul ac defecit suppeditare 1040

materies aliqua ratione aversa viai.

nec plagae possunt extrinsecus undique summam

conservare omnem, quae cumque est conciliata.

cudere enim crebro possunt partemque morari,

dum veniant aliae ac suppleri summa queatur; 1045

inter dum resilire tamen coguntur et una

principiis rerum spatium tempusque fugai

largiri, ut possint a coetu libera ferri.

quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,

et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, 1050

infinita opus est vis undique materiai.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,

in medium summae quod dicunt omnia niti

atque ideo mundi naturam stare sine ullis

ictibus externis neque quoquam posse resolvi 1055

summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,

ipsum si quicquam posse in se sistere credis,

et quae pondera sunt sub terris omnia sursum

nitier in terraque retro requiescere posta,

ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus; 1060

et simili ratione animalia suppa vagari

contendunt neque posse e terris in loca caeli

reccidere inferiora magis quam corpora nostra

sponte sua possint in caeli templa volare;

illi cum videant solem, nos sidera noctis 1065

cernere et alternis nobiscum tempora caeli

dividere et noctes parilis agitare diebus.

sed vanus stolidis haec * * *

amplexi quod habent perv * * *

nam medium nihil esse potest * * * 1070

infinita; neque omnino, si iam <medium sit>,

possit ibi quicquam consistere * * *

quam quavis alia longe ratione * * *

omnis enim locus ac spatium, quod in<ane vocamus>,

per medium, per non medium, concedere <debet> 1075

aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.

nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,

ponderis amissa vi possint stare <in> inani;

nec quod inane autem est ulli subsistere debet,

quin, sua quod natura petit, concedere pergat. 1080

haud igitur possunt tali ratione teneri

res in concilium medii cuppedine victae.

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt

in medium niti, sed terrarum atque liquoris

umorem ponti magnasque e montibus undas, 1086

et quasi terreno quae corpore contineantur, 1085

at contra tenuis exponunt aeris auras 1087

et calidos simul a medio differrier ignis,

atque ideo totum circum tremere aethera signis

et solis flammam per caeli caerula pasci, 1090

quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,

nec prorsum arboribus summos frondescere ramos

posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

* * * 1094-1101

ne volucri ritu flammarum moenia mundi 1102

diffugiant subito magnum per inane soluta

et ne cetera consimili ratione sequantur

neve ruant caeli tonitralia templa superne 1105

terraque se pedibus raptim subducat et omnis

inter permixtas rerum caelique ruinas

corpora solventes abeat per inane profundum,

temporis ut puncto nihil extet reliquiarum

desertum praeter spatium et primordia caeca. 1110

nam qua cumque prius de parti corpora desse

constitues, haec rebus erit pars ianua leti,

hac se turba foras dabit omnis materiai.

Haec sic pernosces parva perductus opella;

namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca 1115

nox iter eripiet, quin ultima naturai

pervideas: ita res accendent lumina rebus.

Lucretius The Latin Library The Classics Page

Lucretius: De Rerum Natura II

TITI LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA LIBER SECVNDVS

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis

e terra magnum alterius spectare laborem;

non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,

sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.

suave etiam belli certamina magna tueri 6

per campos instructa tua sine parte pericli; 5

sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere 7

edita doctrina sapientum templa serena,

despicere unde queas alios passimque videre

errare atque viam palantis quaerere vitae, 10

certare ingenio, contendere nobilitate,

noctes atque dies niti praestante labore

ad summas emergere opes rerumque potiri.

o miseras hominum mentes, o pectora caeca!

qualibus in tenebris vitae quantisque periclis 15

degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre

nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui

corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

iucundo sensu cura semota metuque?

ergo corpoream ad naturam pauca videmus 20

esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,

delicias quoque uti multas substernere possint

gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,

si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes

lampadas igniferas manibus retinentia dextris, 25

lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,

nec domus argento fulget auroque renidet

nec citharae reboant laqueata aurataque templa,

cum tamen inter se prostrati in gramine molli

propter aquae rivum sub ramis arboris altae 30

non magnis opibus iucunde corpora curant,

praesertim cum tempestas adridet et anni

tempora conspergunt viridantis floribus herbas.

nec calidae citius decedunt corpore febres,

textilibus si in picturis ostroque rubenti 35

iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.

quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae

proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;

si non forte tuas legiones per loca campi 40

fervere cum videas belli simulacra cientis,

subsidiis magnis et opum vi constabilitas,

ornatas armis statuas pariterque animatas,

his tibi tum rebus timefactae religiones

effugiunt animo pavidae mortisque timores 45

tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.

quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,

re veraque metus hominum curaeque sequaces

nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

audacterque inter reges rerumque potentis 50

versantur neque fulgorem reverentur ab auro

nec clarum vestis splendorem purpureai,

quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,

omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?

nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 55

in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

non radii solis neque lucida tela diei 60

discutiant, sed naturae species ratioque.

Nunc age, quo motu genitalia materiai

corpora res varias gignant genitasque resolvant

et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis

reddita mobilitas magnum per inane meandi, 65

expediam: tu te dictis praebere memento.

nam certe non inter se stipata cohaeret

materies, quoniam minui rem quamque videmus

et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo

ex oculisque vetustatem subducere nostris, 70

cum tamen incolumis videatur summa manere

propterea quia, quae decedunt corpora cuique,

unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.

illa senescere, at haec contra florescere cogunt,

nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur 75

semper, et inter se mortales mutua vivunt.

augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,

inque brevi spatio mutantur saecla animantum

et quasi cursores vitai lampada tradunt.

Si cessare putas rerum primordia posse 80

cessandoque novos rerum progignere motus,

avius a vera longe ratione vagaris.

nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest

aut gravitate sua ferri primordia rerum

aut ictu forte alterius. nam <cum> cita saepe 85

obvia conflixere, fit ut diversa repente

dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint

ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.

et quo iactari magis omnia materiai

corpora pervideas, reminiscere totius imum 90

nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima

consistant, quoniam spatium sine fine modoquest

inmensumque patere in cunctas undique partis

pluribus ostendi et certa ratione probatumst.

quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est 95

reddita corporibus primis per inane profundum,

sed magis adsiduo varioque exercita motu

partim intervallis magnis confulta resultant,

pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.

et quae cumque magis condenso conciliatu 100

exiguis intervallis convecta resultant,

indupedita suis perplexis ipsa figuris,

haec validas saxi radices et fera ferri

corpora constituunt et cetera <de> genere horum.

paucula quae porro magnum per inane vagantur, 105

cetera dissiliunt longe longeque recursant

in magnis intervallis; haec aera rarum

sufficiunt nobis et splendida lumina solis.

multaque praeterea magnum per inane vagantur,

conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam 110

consociare etiam motus potuere recepta.

Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago

ante oculos semper nobis versatur et instat.

contemplator enim, cum solis lumina cumque

inserti fundunt radii per opaca domorum: 115

multa minuta modis multis per inane videbis

corpora misceri radiorum lumine in ipso

et vel ut aeterno certamine proelia pugnas

edere turmatim certantia nec dare pausam,

conciliis et discidiis exercita crebris; 120

conicere ut possis ex hoc, primordia rerum

quale sit in magno iactari semper inani.

dum taxat, rerum magnarum parva potest res

exemplare dare et vestigia notitiai.

Hoc etiam magis haec animum te advertere par est 125

corpora quae in solis radiis turbare videntur,

quod tales turbae motus quoque materiai

significant clandestinos caecosque subesse.

multa videbis enim plagis ibi percita caecis

commutare viam retroque repulsa reverti 130

nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.

scilicet hic a principiis est omnibus error.

prima moventur enim per se primordia rerum,

inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu

et quasi proxima sunt ad viris principiorum, 135

ictibus illorum caecis inpulsa cientur,

ipsaque <pro>porro paulo maiora lacessunt.

sic a principiis ascendit motus et exit

paulatim nostros ad sensus, ut moveantur

illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus 140

nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

Nunc quae mobilitas sit reddita materiai

corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.

primum aurora novo cum spargit lumine terras

et variae volucres nemora avia pervolitantes 145

aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,

quam subito soleat sol ortus tempore tali

convestire sua perfundens omnia luce,

omnibus in promptu manifestumque esse videmus.

at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum 150

non per inane meat vacuum; quo tardius ire

cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;

nec singillatim corpuscula quaeque vaporis

sed complexa meant inter se conque globata;

qua propter simul inter se retrahuntur et extra 155

officiuntur, uti cogantur tardius ire.

at quae sunt solida primordia simplicitate,

cum per inane meant vacuum nec res remoratur

ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,

unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, 160

debent ni mirum praecellere mobilitate

et multo citius ferri quam lumina solis

multiplexque loci spatium transcurrere eodem

tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.

* * * 164ax

nec persectari primordia singula quaeque,

ut videant qua quicque geratur cum ratione.

At quidam contra haec, ignari materiai,

naturam non posse deum sine numine reddunt

tanto opere humanis rationibus atmoderate

tempora mutare annorum frugesque creare 170

et iam cetera, mortalis quae suadet adire

ipsaque deducit dux vitae dia voluptas

et res per Veneris blanditur saecla propagent,

ne genus occidat humanum. quorum omnia causa

constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus 175

magno opere a vera lapsi ratione videntur.

nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,

hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

nequaquam nobis divinitus esse creatam 180

naturam mundi: tanta stat praedita culpa.

quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;

nunc id quod super est de motibus expediemus.

Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus

confirmare tibi, nullam rem posse sua vi 185

corpoream sursum ferri sursumque meare.

ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;

sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt

et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,

pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. 190

nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum

et celeri flamma degustant tigna trabesque,

sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.

quod genus e nostro com missus corpore sanguis

emicat exultans alte spargitque cruorem. 195

nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque

respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum

derecta et magna vi multi pressimus aegre,

tam cupide sursum removet magis atque remittit,

plus ut parte foras emergant exiliantque. 200

nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,

quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.

sic igitur debent flammae quoque posse per auras

aeris expressae sursum succedere, quamquam

pondera, quantum in <se> est, deorsum <de>ducere pugnent. 205

nocturnasque faces caeli sublime volantis

nonne vides longos flammarum ducere tractus

in quas cumque dedit partis natura meatum?

non cadere in terras stellas et sidera cernis?

sol etiam <caeli> de vertice dissipat omnis 210

ardorem in partis et lumine conserit arva;

in terras igitur quoque solis vergitur ardor.

transversosque volare per imbris fulmina cernis,

nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes

concursant; cadit in terras vis flammea volgo. 215

Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,

corpora cum deorsum rectum per inane feruntur

ponderibus propriis, incerto tempore ferme

incertisque locis spatio depellere paulum,

tantum quod momen mutatum dicere possis. 220

quod nisi declinare solerent, omnia deorsum

imbris uti guttae caderent per inane profundum

nec foret offensus natus nec plaga creata

principiis; ita nihil umquam natura creasset.

Quod si forte aliquis credit graviora potesse 225

corpora, quo citius rectum per inane feruntur,

incidere ex supero levioribus atque ita plagas

gignere, quae possint genitalis reddere motus,

avius a vera longe ratione recedit.

nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, 230

haec pro ponderibus casus celerare necessest

propterea quia corpus aquae naturaque tenvis

aeris haud possunt aeque rem quamque morari,

sed citius cedunt gravioribus exsuperata;

at contra nulli de nulla parte neque ullo 235

tempore inane potest vacuum subsistere rei,

quin, sua quod natura petit, concedere pergat;

omnia qua propter debent per inane quietum

aeque ponderibus non aequis concita ferri.

haud igitur poterunt levioribus incidere umquam 240

ex supero graviora neque ictus gignere per se,

qui varient motus, per quos natura gerat res.

quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest

corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus

obliquos videamur et id res vera refutet. 245

namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,

pondera, quantum in <se> est, non posse obliqua meare,

ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;

sed nihil omnino <recta> regione viai

Tous les livres