De rerum natura (De la nature) (page 5)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

declinare quis est qui possit cernere sese? 250

Denique si semper motu conectitur omnis

et vetere exoritur <motus> novus ordine certo

nec declinando faciunt primordia motus

principium quoddam, quod fati foedera rumpat,

ex infinito ne causam causa sequatur, 255

libera per terras unde haec animantibus exstat,

unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,

per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,

declinamus item motus nec tempore certo

nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? 260

nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas

principium dat et hinc motus per membra rigantur.

nonne vides etiam patefactis tempore puncto

carceribus non posse tamen prorumpere equorum

vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? 265

omnis enim totum per corpus materiai

copia conciri debet, concita per artus

omnis ut studium mentis conixa sequatur;

ut videas initum motus a corde creari

ex animique voluntate id procedere primum, 270

inde dari porro per totum corpus et artus.

nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu

viribus alterius magnis magnoque coactu;

nam tum materiem totius corporis omnem

perspicuumst nobis invitis ire rapique, 275

donec eam refrenavit per membra voluntas.

iamne vides igitur, quamquam vis extera multos

pellat et invitos cogat procedere saepe

praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro

quiddam quod contra pugnare obstareque possit? 280

cuius ad arbitrium quoque copia materiai

cogitur inter dum flecti per membra per artus

et proiecta refrenatur retroque residit.

quare in seminibus quoque idem fateare necessest,

esse aliam praeter plagas et pondera causam 285

motibus, unde haec est nobis innata potestas,

de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.

pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant

externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum

intestinum habeat cunctis in rebus agendis 290

et devicta quasi cogatur ferre patique,

id facit exiguum clinamen principiorum

nec regione loci certa nec tempore certo.

Nec stipata magis fuit umquam materiai

copia nec porro maioribus intervallis; 295

nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.

qua propter quo nunc in motu principiorum

corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere

et post haec semper simili ratione ferentur,

et quae consuerint gigni gignentur eadem 300

condicione et erunt et crescent vique valebunt,

quantum cuique datum est per foedera naturai.

nec rerum summam commutare ulla potest vis;

nam neque quo possit genus ullum materiai

effugere ex omni quicquam est <extra>, neque in omne 305

unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem

naturam rerum mutare et vertere motus.

Illud in his rebus non est mirabile, quare,

omnia cum rerum primordia sint in motu,

summa tamen summa videatur stare quiete, 310

praeter quam siquid proprio dat corpore motus.

omnis enim longe nostris ab sensibus infra

primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa

cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;

praesertim cum, quae possimus cernere, celent 315

saepe tamen motus spatio diducta locorum.

nam saepe in colli tondentes pabula laeta

lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes

invitant herbae gemmantes rore recenti,

et satiati agni ludunt blandeque coruscant; 320

omnia quae nobis longe confusa videntur

et velut in viridi candor consistere colli.

praeterea magnae legiones cum loca cursu

camporum complent belli simulacra cientes,

fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum 325

aere renidescit tellus supterque virum vi

excitur pedibus sonitus clamoreque montes

icti reiectant voces ad sidera mundi

et circum volitant equites mediosque repente

tramittunt valido quatientes impete campos; 330

et tamen est quidam locus altis montibus, <unde>

stare videntur et in campis consistere fulgor.

Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum

qualia sint et quam longe distantia formis,

percipe, multigenis quam sint variata figuris; 335

non quo multa parum simili sint praedita forma,

sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,

ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,

debent ni mirum non omnibus omnia prorsum 340

esse pari filo similique adfecta figura.

Praeterea genus humanum mutaeque natantes

squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque

et variae volucres, laetantia quae loca aquarum

concelebrant circum ripas fontisque lacusque, 345

et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,

quorum unum quidvis generatim sumere perge;

invenies tamen inter se differre figuris.

nec ratione alia proles cognoscere matrem

nec mater posset prolem; quod posse videmus 350

nec minus atque homines inter se nota cluere.

nam saepe ante deum vitulus delubra decora

turicremas propter mactatus concidit aras

sanguinis expirans calidum de pectore flumen;

at mater viridis saltus orbata peragrans 355

novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,

omnia convisens oculis loca, si queat usquam

conspicere amissum fetum, completque querellis

frondiferum nemus adsistens et crebra revisit

ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, 360

nec tenerae salices atque herbae rore vigentes

fluminaque ulla queunt summis labentia ripis

oblectare animum subitamque avertere curam,

nec vitulorum aliae species per pabula laeta

derivare queunt animum curaque levare; 365

usque adeo quiddam proprium notumque requirit.

praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi

cornigeras norunt matres agnique petulci

balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,

ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. 370

Postremo quodvis frumentum non tamen omne

quidque suo genere inter se simile esse videbis,

quin intercurrat quaedam distantia formis.

concharumque genus parili ratione videmus

pingere telluris gremium, qua mollibus undis 375

litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.

quare etiam atque etiam simili ratione necessest,

natura quoniam constant neque facta manu sunt

unius ad certam formam primordia rerum,

dissimili inter se quaedam volitare figura. 380

Perfacile est animi ratione exsolvere nobis

quare fulmineus multo penetralior ignis

quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;

dicere enim possis caelestem fulminis ignem

subtilem magis e parvis constare figuris 385

atque ideo transire foramina quae nequit ignis

noster hic e lignis ortus taedaque creatus.

praeterea lumen per cornum transit, at imber

respuitur. quare, nisi luminis illa minora

corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum? 390

et quamvis subito per colum vina videmus

perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,

aut quia ni mirum maioribus est elementis

aut magis hamatis inter se perque plicatis,

atque ideo fit uti non tam diducta repente 395

inter se possint primordia singula quaeque

singula per cuiusque foramina permanare.

Huc accedit uti mellis lactisque liquores

iucundo sensu linguae tractentur in ore;

at contra taetra absinthi natura ferique 400

centauri foedo pertorquent ora sapore;

ut facile agnoscas e levibus atque rutundis

esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,

at contra quae amara atque aspera cumque videntur,

haec magis hamatis inter se nexa teneri 405

proptereaque solere vias rescindere nostris

sensibus introituque suo perrumpere corpus.

omnia postremo bona sensibus et mala tactu

dissimili inter se pugnant perfecta figura;

ne tu forte putes serrae stridentis acerbum 410

horrorem constare elementis levibus aeque

ac musaea mele, per chordas organici quae

mobilibus digitis expergefacta figurant;

neu simili penetrare putes primordia forma

in nares hominum, cum taetra cadavera torrent, 415

et cum scena croco Cilici perfusa recens est

araque Panchaeos exhalat propter odores;

neve bonos rerum simili constare colores

semine constituas, oculos qui pascere possunt,

et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt 420

aut foeda specie foedi turpesque videntur.

omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <tibi res>

haut sine principiali aliquo levore creatast;

at contra quae cumque molesta atque aspera constat,

non aliquo sine materiae squalore repertast. 425

Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur

esse neque omnino flexis mucronibus unca,

sed magis angellis paulum prostantibus, <ut quae>

titillare magis sensus quam laedere possint,

fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. 430

Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam

dissimili dentata modo conpungere sensus

corporis, indicio nobis est tactus uterque.

tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,

corporis est sensus, vel cum res extera sese 435

insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast

aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,

aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,

semina confundunt inter se concita sensum;

ut si forte manu quamvis iam corporis ipse 440

tute tibi partem ferias atque experiare.

qua propter longe formas distare necessest

principiis, varios quae possint edere sensus.

Denique quae nobis durata ac spissa videntur,

haec magis hamatis inter sese esse necessest 445

et quasi ramosis alte compacta teneri.

in quo iam genere in primis adamantina saxa

prima acie constant ictus contemnere sueta

et validi silices ac duri robora ferri

aeraque quae claustris restantia vociferantur. 450

illa quidem debent e levibus atque rutundis

esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.

namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;

nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque

et perculsus item proclive volubilis exstat. 455

omnia postremo quae puncto tempore cernis

diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,

si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,

at non esse tamen perplexis indupedita,

pungere uti possint corpus penetrareque saxa, 460

nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus

sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis

non e perplexis, sed acutis esse elementis.

sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,

sudor uti maris est, minime mirabile debet 465

* * * 465a

nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis

est, sed levibus <sunt hamata> admixta doloris

corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:

scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,

provolvi simul ut possint et laedere sensus. 470

et quo mixta putes magis aspera levibus esse

principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,

est ratio secernendi seorsumque videndi,

umor dulcis ubi per terras crebrius idem

percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; 475

linquit enim supera taetri primordia viri,

aspera quo magis in terris haerescere possint.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum

finita variare figurarum ratione. 480

quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam

esse infinito debebunt corporis auctu.

namque in eadem una cuiusvis iam brevitate

corporis inter se multum variare figurae

non possunt. fac enim minimis e partibus esse 485

corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;

nempe ubi eas partis unius corporis omnis,

summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,

omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo

formai speciem totius corporis eius, 490

quod super est, si forte voles variare figuras,

addendum partis alias erit. inde sequetur,

adsimili ratione alias ut postulet ordo,

si tu forte voles etiam variare figuras.

ergo formarum novitatem corporis augmen 495

subsequitur. quare non est ut credere possis

esse infinitis distantia semina formis,

ne quaedam cogas inmani maximitate

esse, supra quod iam docui non posse probari.

iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens 500

purpura Thessalico concharum tacta colore,

aurea pavonum ridenti imbuta lepore

saecla novo rerum superata colore iacerent

et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,

et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis 505

carmina consimili ratione oppressa silerent;

namque aliis aliud praestantius exoreretur.

cedere item retro possent in deteriores

omnia sic partis, ut diximus in melioris;

namque aliis aliud retro quoque taetrius esset 510

naribus auribus atque oculis orisque sapori.

quae quoniam non sunt, <sed> rebus reddita certa

finis utrimque tenet summam, fateare necessest

materiem quoque finitis differe figuris.

denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas 515

finitumst retroque pari ratione remensumst.

omnis enim calor ac frigus mediique tepores

interutrasque iacent explentes ordine summam.

ergo finita distant ratione creata,

ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, 520

hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,

inter se simili quae sunt perfecta figura,

infinita cluere. etenim distantia cum sit 525

formarum finita, necesse est quae similes sint

esse infinitas aut summam materiai

finitam constare, id quod non esse probavi.

* * * 528a

versibus ostendam corpuscula materiai

ex infinito summam rerum usque tenere

undique protelo plagarum continuato.

nam quod rara vides magis esse animalia quaedam

fecundamque magis naturam cernis in illis,

at regione locoque alio terrisque remotis

multa licet genere esse in eo numerumque repleri; 535

sicut quadripedum cum primis esse videmus

in genere anguimanus elephantos, India quorum

milibus e multis vallo munitur eburno,

ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum

vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. 540

sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto

unica res quaedem nativo corpore sola,

cui similis toto terrarum non sit, in orbi;

infinita tamen nisi erit vis materiai,

unde ea progigni possit concepta, creari 545

non poterit neque, quod super est, procrescere alique.

quippe etenim sumant alii finita per omne

corpora iactari unius genitalia rei,

unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt

materiae tanto in pelago turbaque aliena? 550

non, ut opinor, habent rationem conciliandi:

sed quasi naufragiis magnis multisque coortis

disiactare solet magnum mare transtra cavernas

antemnas prorem malos tonsasque natantis,

per terrarum omnis oras fluitantia aplustra 555

ut videantur et indicium mortalibus edant,

infidi maris insidias virisque dolumque

ut vitare velint, neve ullo tempore credant,

subdola cum ridet placidi pellacia ponti,

sic tibi si finita semel primordia quaedam 560

constitues, aevom debebunt sparsa per omnem

disiectare aestus diversi materiai,

numquam in concilium ut possint compulsa coire

nec remorari in concilio nec crescere adaucta;

quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, 565

et res progigni et genitas procrescere posse.

esse igitur genere in quovis primordia rerum

infinita palam est, unde omnia suppeditantur.

Nec superare queunt motus itaque exitiales

perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, 570

nec porro rerum genitales auctificique

motus perpetuo possunt servare creata.

sic aequo geritur certamine principiorum

ex infinito contractum tempore bellum.

nunc hic nunc illic superant vitalia rerum 575

et superantur item. miscetur funere vagor,

quem pueri tollunt visentis luminis oras;

nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,

quae non audierit mixtos vagitibus aegris

ploratus, mortis comites et funeris atri. 580

Illud in his obsignatum quoque rebus habere

convenit et memori mandatum mente tenere,

nil esse, in promptu quorum natura videtur,

quod genere ex uno consistat principiorum,

nec quicquam quod non permixto semine constet. 585

et quod cumque magis vis multas possidet in se

atque potestates, ita plurima principiorum

in sese genera ac varias docet esse figuras.

Principio tellus habet in se corpora prima,

unde mare inmensum volventes frigora fontes 590

adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;

nam multis succensa locis ardent sola terrae,

Tous les livres