De rerum natura (De la nature) (page 8)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

atque oculei partes animantis totius extant.

* * *

sensum animi certa non esse in parte locatum,

verum habitum quendam vitalem corporis esse,

harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos

vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;

ut bona saepe valetudo cum dicitur esse

corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,

sic animi sensum non certa parte reponunt;

magno opere in quo mi diversi errare videntur.

Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,

cum tamen ex alia laetamur parte latenti;

et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,

cum miser ex animo laetatur corpore toto;

non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,

in nullo caput interea sit forte dolore.

Praeterea molli cum somno dedita membra

effusumque iacet sine sensu corpus honustum,

est aliud tamen in nobis quod tempore in illo

multimodis agitatur et omnis accipit in se

laetitiae motus et curas cordis inanis.

Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis

esse neque harmonia corpus sentire solere,

principio fit uti detracto corpore multo

saepe tamen nobis in membris vita moretur.

Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris

diffugere forasque per os est editus aër,

deserit extemplo venas atque ossa relinquit;

noscere ut hinc possis non aequas omnia partis

corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,

sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis

semina, curare in membris ut vita moretur.

est igitur calor ac ventus vitalis in ipso

corpore, qui nobis moribundos deserit artus.

quapropter quoniam est animi natura reperta

atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai

nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,

sive aliunde ipsi porro traxere et in illam

transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.

quidquid [id] est, habeant: tu cetera percipe dicta.

Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri

inter se atque unam naturam conficere ex se,

sed caput esse quasi et dominari in corpore toto

consilium, quod nos animum mentemque vocamus.

idque situm media regione in pectoris haeret.

hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum

laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.

cetera pars animae per totum dissita corpus

paret et ad numen mentis momenque movetur.

idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,

cum neque res animam neque corpus commovet una.

et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore

laeditur in nobis, non omni concruciamur

corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse

laetitiaque viget, cum cetera pars animai

per membra atque artus nulla novitate cietur;

verum ubi vementi magis est commota metu mens,

consentire animam totam per membra videmus

sudoresque ita palloremque existere toto

corpore et infringi linguam vocemque aboriri,

caligare oculos, sonere auris, succidere artus,

denique concidere ex animi terrore videmus

saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit

esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi]

percussa est, exim corpus propellit et icit.

Haec eadem ratio naturam animi atque animai

corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,

corripere ex somno corpus mutareque vultum

atque hominem totum regere ac versare videtur,

quorum nil fieri sine tactu posse videmus

nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst

corporea natura animum constare animamque?

praeterea pariter fungi cum corpore et una

consentire animum nobis in corpore cernis.

si minus offendit vitam vis horrida teli

ossibus ac nervis disclusis intus adacta,

at tamen insequitur languor terraeque petitus

suavis et in terra mentis qui gignitur aestus

inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.

ergo corpoream naturam animi esse necessest,

corporeis quoniam telis ictuque laborat.

Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde

constiterit pergam rationem reddere dictis.

principio esse aio persuptilem atque minutis

perquam corporibus factum constare. id ita esse

hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.

Nil adeo fieri celeri ratione videtur,

quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;

ocius ergo animus quam res se perciet ulla,

ante oculos quorum in promptu natura videtur.

at quod mobile tanto operest, constare rutundis

perquam seminibus debet perquamque minutis,

momine uti parvo possint inpulsa moveri.

namque movetur aqua et tantillo momine flutat,

quippe volubilibus parvisque creata figuris.

at contra mellis constantior est natura

et pigri latices magis et cunctantior actus:

haeret enim inter se magis omnis materiai

copia, ni mirum quia non tam levibus extat

corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.

namque papaveris aura potest suspensa levisque

cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,

at contra lapidum coniectum spicarumque

noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam

et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;

at contra quae cumque magis cum pondere magno

asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.

nunc igitur quoniamst animi natura reperta

mobilis egregie, perquam constare necessest

corporibus parvis et levibus atque rutundis.

quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus

utilis invenietur et opportuna cluebit.

Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,

quam tenui constet textura quamque loco se

contineat parvo, si possit conglomerari,

quod simul atque hominem leti secura quies est

indepta atque animi natura animaeque recessit,

nil ibi libatum de toto corpore cernas

ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,

vitalem praeter sensum calidumque vaporem.

ergo animam totam perparvis esse necessest

seminibus nexam per venas viscera nervos,

qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,

extima membrorum circumcaesura tamen se

incolumem praestat nec defit ponderis hilum.

quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum

spiritus unguenti suavis diffugit in auras

aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;

nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur

propterea neque detractum de pondere quicquam,

ni mirum quia multa minutaque semina sucos

efficiunt et odorem in toto corpore rerum.

quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque

scire licet perquam pauxillis esse creatam

seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.

Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.

tenvis enim quaedam moribundos deserit aura

mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum;

nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër;

rara quod eius enim constat natura, necessest

aëris inter eum primordia multa moveri.

iam triplex animi est igitur natura reperta;

nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,

nil horum quoniam recipit mens posse creare

sensiferos motus, quae denique mente volutat.

quarta quoque his igitur quaedam natura necessest

adtribuatur; east omnino nominis expers;

qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat

nec magis e parvis et levibus ex elementis;

sensiferos motus quae didit prima per artus.

prima cietur enim, parvis perfecta figuris,

inde calor motus et venti caeca potestas

accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur:

concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt

omnia, postremis datur ossibus atque medullis

sive voluptas est sive est contrarius ardor.

nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre

permanare malum, quin omnia perturbentur

usque adeo [ut] vitae desit locus atque animai

diffugiant partes per caulas corporis omnis.

sed plerumque fit in summo quasi corpore finis

motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.

Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque

compta modis vigeant rationem reddere aventem

abstrahit invitum patrii sermonis egestas;

sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.

inter enim cursant primordia principiorum

motibus inter se, nihil ut secernier unum

possit nec spatio fieri divisa potestas,

sed quasi multae vis unius corporis extant.

quod genus in quovis animantum viscere volgo

est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his

omnibus est unum perfectum corporis augmen,

sic calor atque aër et venti caeca potestas

mixta creant unam naturam et mobilis illa

vis, initum motus ab se quae dividit ollis,

sensifer unde oritur primum per viscera motus.

nam penitus prorsum latet haec natura subestque

nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro

atque anima est animae proporro totius ipsa.

quod genus in nostris membris et corpore toto

mixta latens animi vis est animaeque potestas,

corporibus quia de parvis paucisque creatast,

sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis

corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa

proporrost anima et dominatur corpore toto.

consimili ratione necessest ventus et aër

et calor inter se vigeant commixta per artus

atque aliis aliud subsit magis emineatque,

ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,

ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas

aëris interemant sensum diductaque solvant.

est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira

cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;

est et frigida multa, comes formidinis, aura,

quae ciet horrorem membris et concitat artus;

est etiam quoque pacati status aëris ille,

pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.

sed calidi plus est illis quibus acria corda

iracundaque mens facile effervescit in ira,

quo genere in primis vis est violenta leonum,

pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes

nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

at ventosa magis cervorum frigida mens est

et gelidas citius per viscera concitat auras,

quae tremulum faciunt membris existere motum.

at natura boum placido magis aëre vivit

nec nimis irai fax umquam subdita percit

fumida, suffundens caecae caliginis umbra,

nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;

interutrasque sitast cervos saevosque leones.

sic hominum genus est: quamvis doctrina politos

constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit

naturae cuiusque animi vestigia prima.

nec radicitus evelli mala posse putandumst,

quin proclivius hic iras decurrat ad acris,

ille metu citius paulo temptetur, at ille

tertius accipiat quaedam clementius aequo.

inque aliis rebus multis differre necessest

naturas hominum varias moresque sequacis;

quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas

nec reperire figurarum tot nomina quot sunt

principiis, unde haec oritur variantia rerum.

illud in his rebus video firmare potesse,

usque adeo naturarum vestigia linqui

parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,

ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.

Haec igitur natura tenetur corpore ab omni

ipsaque corporis est custos et causa salutis;

nam communibus inter se radicibus haerent

nec sine pernicie divelli posse videntur.

quod genus e thuris glaebis evellere odorem

haud facile est, quin intereat natura quoque eius,

sic animi atque animae naturam corpore toto

extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.

inplexis ita principiis ab origine prima

inter se fiunt consorti praedita vita,

nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur

corporis atque animi seorsum sentire potestas,

sed communibus inter eas conflatur utrimque

motibus accensus nobis per viscera sensus.

Praeterea corpus per se nec gignitur umquam

nec crescit neque post mortem durare videtur.

non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,

qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,

sed manet incolumis, non, inquam, sic animai

discidium possunt artus perferre relicti,

sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.

ex ineunte aevo sic corporis atque animai

mutua vitalis discunt contagia motus,

maternis etiam membris alvoque reposta,

discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque;

ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,

coniunctam quoque naturam consistere eorum.

Quod super est, siquis corpus sentire refutat

atque animam credit permixtam corpore toto

suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,

vel manifestas res contra verasque repugnat.

quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,

si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?

'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'

perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo

multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.

Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,

sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,

difficilest, contra cum sensus ducat eorum;

sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,

fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,

lumina luminibus quia nobis praepediuntur.

quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,

ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.

praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,

iam magis exemptis oculis debere videtur

cernere res animus sublatis postibus ipsis.

Illud in his rebus nequaquam sumere possis,

Democriti quod sancta viri sententia ponit,

corporis atque animi primordia singula primis

adposita alternis, variare ac nectere membra.

nam cum multo sunt animae elementa minora

quam quibus e corpus nobis et viscera constant,

tum numero quoque concedunt et rara per artus

dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,

quantula prima queant nobis iniecta ciere

corpora sensiferos motus in corpore, tanta

intervalla tenere exordia prima animai.

nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum

corpore nec membris incussam sidere cretam,

nec nebulam noctu neque arani tenvia fila

obvia sentimus, quando obretimur euntes,

nec supera caput eiusdem cecidisse vietam

vestem nec plumas avium papposque volantis,

qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,

nec repentis itum cuiusvis cumque animantis

sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,

corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.

usque adeo prius est in nobis multa ciendum

quam primordia sentiscant concussa animai,

semina corporibus nostris inmixta per artus,

et quam in his intervallis tuditantia possint

concursare coire et dissultare vicissim.

Et magis est animus vitai claustra coërcens

et dominantior ad vitam quam vis animai.

nam sine mente animoque nequit residere per artus

temporis exiguam partem pars ulla animai,

sed comes insequitur facile et discedit in auras

et gelidos artus in leti frigore linquit.

at manet in vita cui mens animusque remansit,

quamvis est circum caesis lacer undique membris;

truncus adempta anima circum membrisque remota

vivit et aetherias vitalis suscipit auras;

si non omnimodis, at magna parte animai

privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;

ut, lacerato oculo circum si pupula mansit

incolumis, stat cernundi vivata potestas,

dum modo ne totum corrumpas luminis orbem

et circum caedas aciem solamque relinquas;

id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.

at si tantula pars oculi media illa peresa est,

occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,

incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.

hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.

Nunc age, nativos animantibus et mortalis

esse animos animasque levis ut noscere possis,

conquisita diu dulcique reperta labore

digna tua pergam disponere carmina vita.

tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum

atque animam verbi causa cum dicere pergam,

mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,

qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.

Principio quoniam tenuem constare minutis

corporibus docui multoque minoribus esse

principiis factam quam liquidus umor aquai

aut nebula aut fumus;ænam longe mobilitate

praestat et a tenui causa magis icta movetur,

quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;

quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte

exhalare vaporem altaria ferreque fumum;

nam procul haec dubio nobis simulacra gerunturæ

nunc igitur quoniam quassatis undique vasis

diffluere umorem et laticem discedere cernis,

et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,

crede animam quoque diffundi multoque perire

Tous les livres